CAP. XVII. De his quibus prima littera est S.

Sacerdos debet esse vita honestus, pollens sapientia.

Saccus asper, durus, gravis, frumentum celat, quadrangulus est.

Saga de pilis caprarum erant super cornu altaris, terram tangebant, aspera erant.

Sagena multas habet maculas, lata est, bonos et malos, magnos et parvos pisces capit, per medium aquae trahitur.

Sagitta lignum habet, velociter currit, pennata est, in pharetra custoditur, incastraturam habet, directe procedit, acuto ferro munita, directa, rigida, plana, gracilis, ab arcu emittitur, stridet, subito percutit.

Sal minutum est, cibos condit, carnem siccat, putredinem arcet, vermes occidit, in igne stridet, tumorem sedat, ex aqua plurimum fit per ignem aut solem decocta, terram sterilem reddit.

Salices juxta aquas crescunt, de facili pullulant, infructuosae sunt, florescunt, et non fructificant, alte crescunt.

Sancta sanctorum propitiatorium habuit, arcam foederis, velum in introitu, thuribulum aureum, quatuor erat columnarum, semel in anno soli pontifici patebat.

Sanctuarium habebat altare, thymiama, majus velum in introitu, quinque columnas, mensam, candelabrum, omnibus sacerdotibus patebat.

Sanguis calidus, purpureus, ostrinus, spissus, leniter fluit, sedes est animae.

Sanguisuga in palude habitat, longa est, sanguinem sugit: sed prius cutem vulnerat, postquam plena est, eadem quae suxerat revomit.

Saphirus sereno coelo similis, radio percussus emittit fulgorem.

Sardus non unicolor, niger in imo, candidus in medio, rubens in summo, ruhrae terrae habens speciem, sanguinei coloris est.

Sarmenta vilia de vite projiciuntur, nullis usibus nisi igni apta.

Scopa domum mundat, ex multis fit virgis, seipsam inquinat.

Scutum est latum, triangulum, leve, volubile, protegit, munit, in sinistra geritur, perque ligamentum tenetur.

Securis manubrium habet quo tenetur, ferrum quo incidit, petra hebetatur; quanto magis elevatur, tanto magis ferit.

Semen bonae terrae traditur, dispergitur, occultatur, ad alterum annum jacitur, gelu multiplicatur, effusione nimia suffocatur, cum multo fenore surgit, in via conculcatur, et ab avibus rapitur, in petrosis locis arescit, in spinis suffocatur, in bona terra bene culta multiplicatur, primo surgit herba, secundo spica, tertio frumentum; inde fit farina.

Senectus fastidiens est, frigida, querulosa, pigra, infirma, curva, sterilis.

Sepes ex palis et virgis contexitur, juxta viam fit, fructus custodit, desicata confringitur, a transeuntibus rapitur, collecto fructu rapitur, tollitur, feras et bestias arcet, spinis munitur.

Septem dona Spiritus sancti, septem petitiones in Oratione Dominica, septem virtutes, septem beatitudines, septem vitia capitalia, septem boves crassae, et septem macilentae, septem spicae pulchrae, et totidem corrosae, septem columnae Ecclesiae, septem modioli contra candelabri brachia, septem in terra promissionis lucernae, septem emunctoria, septem infusoria, septem psalmi poenitentiales, septem Ecclesiae sacramenta, septem Ecclesiae in Asia, septem panes in Evangelio, et septem sportae, septem opera misericordiae, septem reges in terra promissionis, septem circuitiones in habitaculo.

Sepulcrum exterius speciosum, interius fetidum est.

Sera ostio affigitur, diversa habens diverticula, involvitur ligno, et ferro composita, de facili turbatur.

Sermo prius debet venire ad limam quam ad linguam, debet esse praemeditatus, discretus, maturus, distinctus, rarus, ratus, vivus, assiduus, authenticus, humilis, patiens, sollicitus.

Serpens super pectus graditur, terram comedit, occulte nocet, cauda est venenosus, totum corpus pro capite custodiendo exponit, in desertis habitat, leviter repit, hominem nudum fugit, vix exstinguitur, sputo jejuni hominis moritur.

Servus debet esse obediens, fidelis, sapiens, hilaris, promptus.

Seta acuta, rigida, filum introducit, gracilis est, firmiter haeret.

Sex sunt cherubim in Isaia, hydriae in Evangelio, civitates refugii, opera sex dierum, sex munera Joseph fratribus oblata.

Sigillum imaginem habet et superscriptionem, chartam confirmat impressam cerae, secreta custodit.

Silva arboribus consita, umbrosa, opaca, condensa, feris inhabitata, inculta, solitaria, lutosa, infructuosa, humida.

Smaragdus nimiae viriditatis super omnes herbas et frondes, acervum circumfusum reddit viride, pretiosior in Cilicia quam alibi invenitur.

Somnia cito transeunt, vana sunt, vanitatem fingunt.

Somnus officium membrorum tollit, paulatim serpit, phantasmata ingerit, corpus aggravat, post ipsum fovet ad laborem.

Speculum clarum, fragile, planum et extersum, imaginem repraesentat, in ligno locatur, fractum quot partes habet, tot imagines repraesentat.

Spica aristis munitur, culmo sustentatur, granis repletur, ordinata sunt grana in illa.

Spina firmiter haeret, humilis est, aspera, pungitiva, condensa, sponte pullulat, acutum ignem facit, in igne stridet, dura est.

Spongia est levis, vacua, porosa, mollis, humoris receptiva.

Sputum de cerebro descendit, salsum est et album.

Stella in alto fixa est, magna est, et parva videtur, rotunda, noctem illuminat, nautas dirigit, cursum non obliquat, cum firmamento rapitur, ignea est, locum mutare videtur, radios ex se profert, firmamentum ornat.

Sterquilinium est fetidum et sordium receptaculum.

Stillicidium concavum est, pluviam excipit, exceptam dimittit, in ora tecti ponitur.

Stipula terrae haeret, levis, sterilis, post collectas fruges remanet, arida, incendio apta, dura, aspera, fragilis, stridula, concava.

Storax vel styrax arbor est Arabiae, lacrymam aromaticam distillat, lacryma quae defluit, munda est et alba, ejus resina odoris est jucundi, humecti, et quasi nullo usui liquorem emittens.

Struthio avis ingens est corpore, rara plumis vel implumis, alas habet similes accipitri et herodio, volare nequit, tamen aliquando alas erigit, ova relinquit, et obliviscitur quod pes conculcet ea, et bestia agri conterat, duratur ad filios suos tanquam non sint sui.

Studium acuit ingenium, fugat otium, scientiae parit amorem, scientiam conservat, avertit animum a vanis et inutilibus, peccati odium gignit, quietem et pacem quaerit.

Stupa purgamentum est lini, mollis est, levis est, cito succenditur.

Stylus longus, planus, gracilis, acutus, directus, in altera parte latus.

Sulphur candidum, fetidum, tenax.