CAP. XVIII. De his quibus prima littera est T.

Tabernaculum Domini quatuor habebat latera, in quolibet duorum laterum erant viginti tabulae, occidentali latere decem, quaelibet tabula nitebatur duabus basibus argenteis; in singulis tabulis habebat annulos aureos; in annulis vectes deauratos, divisum fuit in sancta et sancta sanctorum. In sanctis erat altare thymiamatis, coopertum fuit cornu ejus pellibus rubricatis. In atrio sub dio erat altare holocaustorum.

Talpa nigerrima terram comedit, terram fodit, et fodiendo terram super se accumulat, quanto magis fodit tanto magis auget cumulum terrae super se; levis est pelle, sub terra moratur, super terram non viveret.

Taurus duo cornua habet, fortis est, cornu tenetur, armentum praeit, ferus, jugum trahit, armentum fecundat, luxuriosus est.

Tela orditur, succiditur, texitur, crebris tunsionibus et lotionibus dealbatur, tenuis est, candida et mollis.

Templum mundum, cameris obvolutum, pallis appenditur et ornatur, floribus sternitur, cerei accenduntur, et campanae pulsantur in ipso.

Tenebrae obscurae sunt, lucem fugant; ut ipsae non sint, a luce fugantur.

Terebinthus in Macedonia brevis arbor, sed fructuosa et magna est in Damasco, habens lignum nigrum cum splendore et solidum in buxi speciem, flos habet racemos sicut olivae, sed rubeat, folia habet densa et folliculos emittentes animalia quasi culices, resina ejus castissima, quae terebinthina dicitur, vulgo tereminthina. Maculae hujus arboris fructuosae, fructum ejus duo sunt genera, alterius fructus ruber lentis magnitudine, alterius pallet, nec faba est grandior, odore jucundo.

Testa fragilis est, de luto fit, per ignem solidatur.

Thalamus debet esse secretus, ornatus, clausus, quietus.

Thesaurus ex pretiosis congeritur, reconditur, custoditur, augmentatur, in tempus necessitatis reservatur.

Thronus de ebore erat, grandis, vestitus auro fulvo nimis, ac mundissimo intus et foris, ejus ascensus erat per sex gradus, ascensus marmoreus, sex leunculi super sex gradus hinc inde, reclinatio throni posterior rotunda erat, super vitulum respicientem sedebat, duae manus hinc atque inde tenebant illum, duo leones stabant juxta manus singulas; non fuit tale opus in universis regnis.

Thus virgulam fumi emittit, in vere et autumno colligitur, accensum magis redolet. Regio thurifera Saba dicitur, quod interpretatur mysterium, estque undique rupibus invia; arboribus ut lacryma effluit, motus carnis reprimit.

Thuribulum duas partes habet apte convenientes, pars inferior solida est, superior perforata, superius habet annulum, protendunt ipsum quinque catenae, quarum quatuor immobiles sunt, elevatur et dimittitur in parte inferiori, ignem continet, superiori thus excutitur et movetur, ut majorem fumum exhalet, rotundum est et sculptura terebratur.

Thymiama componebatur ex aceto vel myrrha, ex onycha sive albeola, ex galbano boni odoris, ex thure purissimo, lucidissimo, et haec omnia in unum redigebantur.

Tinea vestes comedit, modica est, et ex eisdem quas comedit postea oritur.

Tonitruum horribile, ex calore provenit, fulgur praemittit, fulmen immittit.

Torcular volvendo ascendit et descendit, vinum ab acino separat, uvas premit, gradatim ascendit.

Torrens est rapidus, cito transit, omnia obstacula rumpit, subitus est, ex superabundantia pluviarum provenit.

Tres fructus terrae bonae in Evangelio.

Tres mortuos suscitavit Dominus, tres dies sustinuit terra Dominum, tria loca Dominicae parabolae, tribus linguis scriptus Christi in cruce titulus, tres tentationes Domini. Tria loca binos merito dispares continebunt, scilicet ager, mola, lectus. Tres personae in Trinitate, tres virtutes theologicae et principales, tria sata farinae, tres filii Noe. Tres turmae Chaldaeorum contra Job. Tria vitia principalia, tres Magi, et eorum tria munera. Tres dies sepulturae Domini. Tres homines Noe, Daniel, Job. Tres ordines salvandorum in agro, in lecto, in mola; tria canistra pistoris in Genesi, tria grana malae terrae in Evangelio.

Tuba multis fit tunsionibus, in imo est stricta, in summo lata, per flatum oris sonat, concava est, maximum sonum reddit, excitat, congregat, terret.

Tunica Aaron erat hyacinthina, talaris, inferius dependebant tintinnabula, malogranata, totum corpus tegebat.

Turris circumfossa, alta, munita, fortis, firma.

Turtur avis in locis delectabilibus et nemorosis, nidum facit in ramis arboris condensae; si semel comparem amisit, semper caret, solivaga est, morticinio non vescitur, pullos nocte pascit.

Tympanum manu percutitur, de corio mortui animalis fit, cujus pellis in ligno concavo extenditur.