|
Baculus longus, teres, rigidus, inflexibilis, sustentationi congruus,
defensioni aptus.
Balneum corpus lavat et desiccat, calorem naturalem accendit, carnem
emollit, nutrit, membra dissoluta consolidat.
Balsamum odoriferum est, putredinem arcet, stipes ejus viti similis est,
juventutem conservat, ejus gutta mista oleo cyprino vel melle
adulteratur, sed probatur esse sine melle, si quis cum lacte
coagulaverit, chrisma conficit apposito oleo; purum sole ardente
sustineri non potest, ut vitis sustentatur et colitur, cujus arboris
perpetua coma est insignis, duobus cubitis eminet, acutis lapidibus et
osseis cultellis inciditur, quia ferri tactus ei noxius est.
Baltheus militaris aureus est, renes et pectus cingebat vel stringebat,
totum corpus ambit et cingit.
Barba fortitudinem designat, sexum denotat, capiti adhaeret.
Basiliscus rex est serpentum, solo visu hominem interficit, flatu necat
aves volantes, adeo veneno plenus est, quod totus perlucet, prior visus
ab homine non nocet homini, et vacua regnat basiliscus arena.
Beata Virgo pauper fuit, humilis, obediens, quieta, modesta, simplex,
sapiens, ab angelo nuntiata, in utero sanctificata, prima votum
virginitatis Deo sponso suo obtulit, ab angelo salutata, plena gratiae
est praedicata, mater est Domini, domina angelorum, stella maris, terra
quae germinavit Salvatorem, terra de qua formatus est verus Adam, terra
de qua orta est veritas, terra de qua eductus est verus panis, terra
quae dedit Tructum suum, terra cujus fructus sublimis, terra quam
Dominus benedixit, terra de qua dicitur:
|
“Cecidit semen in terram bonam, terra fluens lacte et melle (Luc.
VIII),”
|
|
arca testamenti, imo et foederis, stella ex Jacob orta, urna habens
manna, thronus Salomonis, domus salutis, porta clausa, vellus complutum,
thalamus sponsi, templum Salomonis, virga Aaron, tunica summi
sacerdotis, mulier amicta sole, domus septem columnis excisa, hortus
conclusus, fons signatus, triclinium Trinitatis, arca Noe, pulchra ut
luna, electa ut sol, et aurora consurgens.
Beryllus lucet ut aqua sole percussa, calefacit manum tenentis.
Bos duo cornua habet, ruminat et findit ungulam, terram arat, jugo
premitur, paleas comedit, immolatur, stimulo cogitur, fortis est.
Bubo sonat voce sicut avis, feralis, onerata plumis, gravi pigritia
detinetur, in sepulcris die noctuque versatur, noctem amat, caeteris
avibus exosa, semper in cavernis moratur.
Buccina in imo stricta, in summo lata, audaces animat, timidos terret,
dispersos congregat, horrendum sonat.
Butyrum dulce, candidum, pingue, cito liquescit, ex lacte coagulato fit,
raucedinem tollit.
Buxus dura, arbor est humilis, rupibus inhaeret, sterilis est, in hieme
viret, comam non deponit.
|
|