CAP. IV. De his quibus prima littera est D.

Damula in montibus habitat, mundum animal est, visu perspicua, cursu viget, ruminat et findit ungulam.

Decem mandata Decalogi, decem virgines in Evangelio, decem leprosi mundati, decem tribus Israel, praeter tribum Juda, et tribum Benjamin, decem cornua bestiae, decem civitates, decem cortinae super tabernaculum, decem digiti in manibus, et totidem in pedibus.

Denarius argenteus est, rotundus, quatuor quadraturas continet, integer, non imminutus, aequi ponderis, imaginem et superscriptionem continet.

Dentes albi sunt, duri, bene radicati, ordinati, cibos conterunt, fortes sunt.

Desertum infecundum est, arduum, incultum, solitarium, invium hominibus, et feris habitaculum, ac serpentibus plenum.

Dies colorem restituit rebus, operari sinit, sincera est, et clara sole illuminante, furibus et latronibus et male agentibus adversatur, duodecim horas continet, calida est, noctem et tenebras fugat, dividitur in mane, meridiem et vesperam.

Digitus articulariter distinctus, longus, rectus, teres, unguem habet, gracilis est et flexibilis.

Discipulus debet esse humilis, sanctus, obediens, intentus, patiens, promptus, diligens, praeceptorem suum parentis animi non corporis loco habens et colens.

Divitiae cum dolore amittuntur, cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cito transeunt, superbiam generant, mentem sollicitudine pungunt, viam ad Dominum impediunt, a daemone denuntiantur. Spinae sunt semen bonum supprimentes, radicare non sinentes, iis tamen bonae qui illis utuntur bene. In metallis, et gemmis, et victualibus, ac utensilibus thesauris et possessionibus consistunt.

Doctrina debet esse de fide et moribus, catholica, id est generalis, publica, sana, discreta, vera, matura.

Dolium rotundum est, circulatum, intextum, profundum, patulum.

Dominus Deus ad indulgentiam est facilis, tardus ad vindictam, pronus ad remunerandum, placabilis, benignus, portabilis, sine suspicione, nec incredulus.

Domus sic aedificatur, primo terra effoditur, inde fundamentum jacitur, prius parietes eriguntur, post diversa laquearia interponuntur, tectum superponitur, quadratus est paries, distinguuntur diversoria, multas continet portas et fenestras, habet diversos introitus et exitus. Requiem praebet inhabitantibus, a pluvia et ventis defendit, familiam unam constituit, vagos domat, scientiam et prudentiam in ea quiescentibus et meditantibus procurat.

Duo Testamenta, duae tabulae legis, duae parietes in tabernaculo, duo chori in ecclesia, duo portitores botri, duo pisces in Evangelio, duo homines ascendentes in templum, duae columnae in porticu templi, duo cherubim super propitiatorium, duo candelabra et duae olivae, duo luminaria in firmamento coeli, duae uxores Jacob, duae sorores Lazari, duo altaria tabernaculi, duo in homine oculi, duae nares, duae aures, duo pedes, duo crura, duo genua, duae tibiae, duo latera, duo brachia et caetera fere bina.

Duodecim patriarchae, duodecim apostoli, duodecim post ascensionem annis praedicaverunt in Judaea, duodecim lapides in rationali, duodecim fontes in Elim, duodecim sedes judicantium, duodecim tribus Israel, duodecim panes propositionis, duodecim patenae, duodecim pugilli, duodecim partes maris Rubri, duodecim exploratores, duodecim lapides de Jordane translati, duodecim excubiae circa tabernacula, duodecim portae civitatis, duodecim leunculi super gradus Salomonis, duodecim fructus spiritus enumerantur in Epistola ad Galatas, duodecim fructus ligni vitae in Apocalypsi, duodecim ibidem lapides, duodecim ibidem stellae in corona mulieris visae.