CAP. IX. De his quibus prima littera est I et J.

Jejunium corpus castigat, vitia comprimit, libidines arcet, mentem erigit, animam impinguat.

Ignis rutilat, ad calorem ejus trahuntur quae in eo ponuntur, splendorem et fumum emittit, fumum generat, calorem ministrat, ligna consumit, attractivae naturae est, desiccat, cibos decoquit, materiam suam sequitur.

Imago lineamenta habet, umbram facit, assimilatur rei cujus est imago, inutilis est.

Incus truncus est ferreus durissimus, solidus et firmus, super quem formantur opera, ad nihil aliud utilis.

Insula fluctibus tunditur, fluctus frangit, sed paulatim minuitur.

Invidus, pallidus, macie confectus, cito prorumpit in iram, vultum commutat livore, oculis truculentus, animo inquietus.

Iris duos habet colores, rutilat, igneus exterius, interius aquatilis est, pluviam designat.

Isopus, videatur Hyssopus.

Jugum duos conjungit, grave est, ad terram premit, collo insidet, capiti colligatur, curvum est, indomitum castigat, nudum carnis terit.

Jumentum in fimo suo versatur et quiescit, vilibus pascitur, oniferum est, sessores non discernit.

Juncus in aqua crescit, flexibilis, in summo acutus, gracilis, viridis exterius, planus, longus, directus, mollis, interius marcidus, nodo carens.

Juniperus est frutex dimissus, in cujus cinere servatur ignis per annum, ut dicitur; umbra et suffitu saluberrimus.

Juventus lubrica est, inconstans, inconsiderata, calida, intemperata.