Auctor incertus

Joannes Cornubiensis

LIBELLUS DE CANONE MYSTICI LIBAMINIS,
EJUSQUE ORDINIBUS AUCTORE,
UT VIDETUR, JOANNE CORNUBIENSI.


CAP. I. De crucis dominicae virtute.

In virtute sanctae crucis et in sacramento altaris magna est convenientia et magna efficacia, cum per utrumque excludantur contraria, et renovetur et sanctificetur Ecclesia. Duplici autem renovamur ratione, ut scilicet prius exuamur vetustate, deinde induamur novitate. Non enim potest fieri ut remanentes in vetustate induamur Christi novitate, nec poterat fieri quod Paulus dicebat ex persona infirmi: Nolumus exspoliari, sed supervestiri (II Cor. V). Unde filiis Zebedaei petentibus ut unus sederet ad dexteram et alius ad sinistram dictum est: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? (Matth. XX.) Quasi diceret: Prius compatiendo et commoriendo oportet vos exui vetustate, ut postea possitis ad dexteram meam vel ad sinistram sedere, quod est indui novitate. Hoc enim non est meum dare vobis, id est veteribus, sed quibus paratum est a Patre meo (ibid.), id est innovatis. Propterea et ipse Dominus Jesus prius quidem voluit pati in ligno inferiori, deinde glorificari in ligno superiori. Ut scilicet prius exueret nos vetustate, deinde indueret nos sua novitate. Prius enim legitur crucifixus, deinde titulus superpositus. Sic enim scriptum est: Bajulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum, ubi crucifixerunt eum. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem (Joan. XIX). Est enim septiformis vetustas nostra; est et septiformis virtus sanctae crucis et efficacia. Sunt enim quatuor corporis abominationes, et tres mentis corruptiones. Unde propheta: Corrupti sunt et abominabiles facti sunt (Psal. XL). Corrupti sunt mente, et abominabiles facti corpore. Abutuntur enim quatuor elementis in corpore: Igne in oculis per curiositatem, aere in lingua per verbositatem, terra in manibus per iniquitatem, quando pugno impie percutimus fratrem, aqua in fluxu seminis per libidinem. Haec sunt quae de claustro ejiciunt fratrem. Unde propheta ingrediebatur ut videret (Psal. XL), ecce curiositas; Vana loquebatur (ibid.), ecce verbositas; cor ejus congregavit iniquitatem sibi (ibid.), ecce iniquitas. Egrediebatur foras (ibid.), per libidinem. Corrumpimur etiam in mente triplici corruptione. In ratione naturali, per superbiam; in concupiscentia, per avaritiam; in ira, per invidiam. Sunt autem in cruce quatuor dimensiones, latitudo, longitudo, sublimitas et profundum, et tres in titulo distinctiones: Jesus, Nazarenus, Rex Judaeorum (Jean. XIX). Latitudo misericordiae fuit in Christi passione. Longitudo vitae in resurrectione. Sublimitas gloriae in ascensione. Profundum sapientiae in occulta potestate, qua haec omnia fecit, qua et in novissimo judicabit. Profundum crucis occultum erat, et caetera manifesta patebant. Sic potestas adhuc occulta est qua Dominus Jesus omnia praedicta fecit; sed cum in fine judicabit, manifesta erit, sicut scriptum est: Cognoscetur Dominus judicia faciens (Psal. IX). Unde et in quarto ordine Canonis memoria de tribus manifestis praemittitur. De quarto autem, id est profundo quia occultum est tacetur. Quartus ordo est: Unde et memores, Domine, etc. Item in passione contemptus fuit sui, in resurrectione, contemptus mundi; in ascensione, amor Dei; in occulta potestate, timor. Contemptus autem sui excludit verbositatem; contemptus mundi, curiositatem; amor Dei, iniquitatem; timor, libidinem. De tribus distinctionibus tituli: in Jesu fides intelligitur, sine qua nemo salvatur; in Nazareno spes; Nazareth enim flos interpretatur, de quo fructus speratur; in rege Judaeorum, charitas, quae est excellentior via, quae reges et sacerdotes facit. Fides autem illuminat rationem quam superbia excaecabat, et excludit superbiam. Spes sublevat aeternorum concupiscentiam quam avaritia inclinabat, et excludit avaritiam. Charitas temperat et ordinat iram, quam invidia corrumpebat, et excludit invidiam. Sic igitur virtute sanctae crucis et efficacia exuimur nostra vetustate, et induimur Christi novitate. Ideo Dominus Jesus libenter crucem suam bajulabat, per quam de principe hujus mundi triumphabat, per quam regnum mortis et peccati destruebat, et ad Ecclesiam gratiam et benedictionem transferebat. Unde Jacob filios Joseph benedicturus, cum major ad dextram et junior ad sinistram esse positus, facta cruce super minorem posuit dexteram, et super majorem sinistram, significans in Spiritu santo Spiritus sancti gratiam per virtutem sanctae crucis ad Ecclesiam transituram. Similiter et sacramento altaris renovatur Ecclesia et sanctificatur. Sunt autem septem quae in sacramento altaris utiliter attenduntur, scilicet quae sit causa missae, quae differentia, quis finis, quae virtus, quis ordo, quae ratio, quae utilitas. Causa missae tripartita est, scilicet honor sanctorum, salus vivorum, et requies defunctorum. Praemittitur autem quasi prologus oratio et invocatio Trinitatis, in quo praelibatur et ostenditur quae sit causa missae sequentis: Suscipe, sancta Trinitas. Ibi enim continetur ut sanctis proficiat ad honorem, nobis ad salutem, etc. Tripartita est differentia. Secundum enim differentiam trium partium Ecclesiae, sunt tres missarum differentiae, ut alia dicatur de sanctis, alia de tempore, id est pro vivis, alia pro fidelibus defunctis. Sunt quidem tres partes Ecclesiae. Pars quaedam est in exsultatione, pars in peregrinatione, pars in exspectatione, In exsultatione sunt sancti, qui Christi vestigia sunt secuti. In peregrinatione sunt vivi, qui subjacent tempori, id est vanitati. Unde Apostolus: Vanitati subjecta creatura non volens, etc. (Rom. VIII). In exspectatione sunt fideles defuncti, qui exspectant requiem. Secundum harum trium partium differentiam sunt tres differentiae missarum et finium et officiorum. Finem enim alium habet missa pro sanctis, id est Ite, missa est; alium missa de tempore, id est Benedicamus Domino. Alium missa pro fidelibus defunctis, id est Requiescant in pace. In fine missae pro sanctis, invitatur ad illam gloriam in qua jam sancti requiescunt. Ite, missa est, quasi dicat; Hostia a Patre ad nos missa est, vel a nobis ad Patrem remissa est; ideo Ite id est festinate, sicut dicit Apostolus: Festinemus ingredi in illam requiem (Hebr. IV). Finis vero missae de tempore hortatur nos, qui sumus in tempore, ut benedicamus Domino in adversitate et prosperitate, id est in omni tempore. Unde David: Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. XXIII); et alibi: Ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem per noctem (Psal. IX). In mane prosperitas, quae non ex meritis nostris, sed ex misericordia sola datur. In nocte adversitas, quae in veritate pro meritis redditur. In fine missae pro defunctis eis optamus requiem, et in principio petimus: Requiem aeternam dona eis, Domine, etc. Virtus missae, crux Christi est, quae sacramentum altaris et omnia Ecclesiae sacramenta consecrat et sanctificat. Septem ordines crucis sunt in ferie Canonis, quos Spiritus sanctus mira sapientia ordinavit. Primus ordo est a Te igitur usque ad Quam oblationem; secundus, a Quam oblationem usque ad Qui pridie; tertius, a Qui pridie usque ad Unde et memores; quartus, ab Unde et memores usque ad Per quem omnia; quintus, a Per quem omnia usque ad Per ipsum: sextus, a Per ipsum usque ad Pax Domini; septimus, a Pax Domini usque ad finem. In singulis ordinibus sunt causae profundae et rationes quae rationabiles movent quaestiones; quas Spiritus sanctus, cui vult, prout vult, claudit, cui vult aperit, sicut scriptum est: Huic ostiarius aperit (Joan. X).