CAP. X. De tribus ordinibus sanctorum in Canone positorum.

Denique diligenter attendendum est et vigilanti inquisitione perquirendum quare in Canone tres ponantur ordines sanctorum. Tres videlicet sancti de omnibus Patribus, qui fuerunt ante legem: Abel, Abraham et Melchisedech; Novi vero Testamenti plures, id est viginti quinque et majoris auctoritatis ante consecrationem; pauciores vero, id est quindecim et minoris autoritatis post consecrationem. Tres praedicti tantum de omnibus Patribus qui fuerunt ante legem, idcirco praecipue ponuntur in Canone, quia in istorum personis et sacrificiis, persona et sacrificium Christi maxime praefigurabatur. Abel enim agnum de grege obtulit et per invidiam a fratre occisus fuit. Abraham per obedientiam de terra et cognatione sua exiit et unicum filium obtulit. Melchisedech qui rex pacificus et justitiae dicitur, sine patre, sine matre, assimulatus Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum, et in figura Christi obtulit Abrahae panem et vinum. Novi Testamenti plures, id est quinquies quinque et majoris auctoritatis ideo ponuntur sancti ante consecrationem, quia ut digne officio et ministerio nostro res mirabiliter fiat, id est substantia panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem transeat, pluribus et majoribus auxiliis indigemus, et quinquies sensuum perfectione multiplicandi et consummandi sumus. Post consecrationem pauciores, id est quindecim et minoris auctoritatis ideo ordinantur sancti, ut eorum meritis et precibus quindecim gradibus charitatis ascendamus, et uniti in sanctorum consortium transeamus. Multo quidem mirabilius et majus est substantiam panis et vini verum corpus et sanguinem Christi fieri, quam nos in sanctorum consortium admitti. Idcirco per Abel vera innocentia, per Abraham vera et perfecta obedientia, per Melchisedech fides designatur devota et integra. Istae tres virtutes veraciter in illis redolent qui omnipotenti Deo corporis et sanguinis Christi sacrificium fideliter immolant. Sancti patres magna subtilique consideratione instituerunt, ut in canone missae nullus confessorum vel virginum, nisi qui martyrio sanguinis purgatus est, nominetur, quoniam de martyribus nulla dubietas est quin statim de corporibus egredientes eorum animae regnum coelorum conscenderint. De caeteris autem qui in pace Ecclesiae transierunt, incertum est utrum adhuc in alia vita aliquid expiandum habeant. Sicut de Paschasio diacono refert beatus Gregorius, quod et post mortem miracula fecerit, et tamen a sancto Germano poenitentiam agens repertus sit pro levissima culpa, quam nec culpam esse credidit, et ideo fletibus non exstinxit. Salutari hostia post mortem liberari merebimur, si ante mortem Deo ipsi hostia fuerimus.