CAP. II. De primo ordine Canonis.

In primo ordine canonis tria apponimus; pro tribus rogamus, et tria petimus, et ideo tres cruces facimus. Tria apponimus, panem, vinum et aquam. Quare autem ista tria potius quam alia apponantur, oritur questio. Tripartita causa est. Prima causa est, quia inter omnia humanae vitae sustentandae necessaria, haec tria sunt mundiora et utiliora et magis necessaria; propterea potius debuerunt apponi quam alia, et in id quod mundius est et utilius omnibus et super omnia ad vitam aeternam capessendam magis necessarium, transferri et transformari, id est in corpus Christi et sanguinem. Secunda causa est quia in his res ipsa et virtus sacramenti intelligitur, sine qua ad hoc sacramentum indigne acceditur, et ad judicium non ad salutem sumitur. In aqua enim intelligitur fides quae latet et nutritur in aquis baptismi. In vino quod ascendit et laetificat, intelligitur spes. In pane qui confirmat, intelligitur charitas. Vel in pane qui corroborat Pater intelligitur, qui est omnis omnium fortitudo. In vino quod laetificat, Filius qui est gaudium nostrum, quod nemo tollet a nobis. In aqua, quae mundat et lavat, Spiritus sanctus, sicut scriptum est: Effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris (Ezech. XXXVI). Et iterum: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Hoc autem dicebat de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum (Joan. VII). Vel in aqua intelligitur munditia castitatis; in pane, fortitudo et opera pietatis; in vino, quod ascendit et accendit, rectitudo intentionis, quae ad terrena non inclinatur, sed ad coelestia erigitur. Haec tria accedentibus ad altaria ita necessaria sunt, ut sine eis cum salute nemo possit accedere. Unde Dominus in Evangelio: Introeuntibus vobis in civitatem occuret vobis homo amphoram aquae bajulans; sequimini eum et dicite domino domus; ubi facio pascha cum discipulis meis? Et ipse ostendet vobis coenaculum grande stratum, et ibi parate (Luc. XXII). Ideo ergo in eminentiori loco Ecclesiae paratur altare, ut ascensuri his gradibus et ascensionibus virtutum studeant seipsos praeparare et probare. Unde Apostolus: Probet autem seipsum homo, etc. (I Cor. XI.) In coenaculo altitudo, in grandi latitudo, in strato aptitudo, quia aptatum et mundatum erat. In strato ergo, munditia castitatis; in grandi, latitudo et opera pietatis; in coenaculo, rectitudo intentionis. Unde in quarto ordine antequam dicamus, panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae, necessario prius offerimus hostiam puram, hostiam sanctam, hostiam immaculatam. Sed de his in consequentibus dicendum est. Tertia causa, quare scilicet praedicta tria apponamus, panem, vinum et aquam, est quia in figura hujus sacramenti omnis patriarcharum benedictio in his constabat. Unde Abraham cum in figura hujus mysterii Melchisedech et panem et vinum obtulisset, a majore benedictionem accepit, et benedictus Deo excelso dictus est. Qua benedictione postea Isaac filium ditavit. Isaac etiam filio suo Jacob haec eadem bona prophetali eloquio imploravit dicens: Det tibi Deus de rore coeli et de pinguedine terrae abundantium frumenti, vini et olei, etc. (Gen. XXVII.). Rursus cum Esau conquerens de Jacob fleret: Frumento, inquit, et vino stabilivi eum; et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam? (Ibid.) Quasi diceret: Firmavi eum frumento corporis, et vino sanguinis Christi. Idem per oleum quod per aquam intelligitur.