|
Pro tribus rogamus: primo scilicet generaliter pro omnibus; secundo, pro
familiaribus nostris absentibus; tertio, pro circumstantibus.
Generaliter pro omnibus, ubi dicimus: In primis quae tibi offerimus pro
Ecclesia tua sancta Catholica, etc. Pro familiaribus nostris absentibus,
ubi dicimus: Memento, Domine, famulorum famularumque tuarum. Pro
circumstantibus, ubi dicimus: Et omnium circumstantium.
Tria petimus: Primo scilicet, ut dies nostri disponentur in pace;
secundo, ut eruamur ab aeterna damnatione; tertio, ut mereamur numerari
in Dominico grege. Quae omnia habemus ibi ubi dicimus: Diesque nostros
in tua pace disponas, atque ab aeterna damnatione nos eripi, et in
electorum tuorum jubeas grege numerari. Quia ergo tria exponimus et pro
tribus rogamus et tria petimus, propterea tres cruces facimus, scilicet
ut per virtutem crucis primo quae apposita sunt benedicantur; secundo,
ii pro quibus apponuntur; tertio, ut quod petimus impetremus. Soluta est
ergo secunda quaestio quae posset fieri, scilicet quare tres cruces in
hoc ordine fiant, quando dicimus: Haec dona, haec munera, haec sancta
sacrificia illibata. Haec dona scilicet naturae; haec munera, scilicet
devotionis nostrae, haec sancta sacrificia illibata majestati divinae,
ut haec dona referantur ad naturam, haec munera, ad gratiam, haec
sacrificia, ad incorruptionis gloriam.
Quare autem hoc sacramentum iteretur, vel quomodo bene sumatur, vel quod
bene sumptum operetur, vel quare sub hac specie sacramenti veritas
lateat et veletur, rationabiles quaestiones oriuntur. Quare hoc
sacramentum iteretur tripartita causa est. Prima causa est ut qui
quotidie labimur, per hoc quotidie expiemur. Secunda causa est, ut sicut
in medio paradisi erat lignum vitae, ita sit corpus Christi assidue in
medio ecclesiae, a quo criminaliter peccantes arceantur, donec per
poenitentiam satisfacientes, ad hoc et per hoc reconciliati revertantur.
Tertia causa est ut per hoc unum efficiamur cum Christo, et mediante
Christo, unum efficiamur cum Deo, unde Dominus in Evangelio: Caro mea
vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Qui manducat meum
corpus, et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in eo (Joan. VI).
Bene autem sumitur, si quis per haec tria ad hoc praeparatur, scilicet
fide integra, confessione pura, poenitentia condigna. Bene sumptum tria
operatur: primo peccata purgat; secundo, virtutes roborat; tertio in
vitam aeternam suscitat. Unde ait in Evangelio: Amen amen dico vobis,
nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem,
non habebitis vitam in vobis. Qui manducat meam carnem et bibit
sanguinem meum, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in
novissimo die (ibid.). Quare sub hac specie sacramenti veritas lateat et
veletur, tripartita causa est. Prima causa est interrogatio fidei.
Secunda causa est augmentum meriti. Tertia causa est defectus infirmi.
Primo enim fidem interrogat ut interrogando probet et discernat. Secundo
probatum per fidem majori virtute et gratia donat. Tertio, ut nostrae
infirmitati parcat, semetipsum in suae majestatis claritate non
manifestat, sed quasi sub quodam velamine occultat. Unde miraculum istud
contigit in Vivariensi ecclesia Praemonstratensis ordinis. Cum
celebraretur missa in praefata ecclesia, quidam frater respiciens de
choro ad altare vidit super illud circulum claritatis immensae et
columbam miri candoris super calicem in eadem claritate. Coepit igitur
admirari, et admirando intueri: et subito stupefactus et territus amisso
visu cecidit in choro prostratus. Quem fratres ad manus extra chorum
deducentes, et eventus veritatem perquirentes, tandiu precibus
institerunt donec ei Deus visum restitueret. Et haec quidem de primo
ordine dicta sufficiant.
|
|