|
In primo ordine petimus ut quae apposita sunt benedicantur; in secundo
vero petimus ut quae jam in primo benedicta sunt, in verum et summum
sacrificium transferantur. Quinque ergo cruces facimus, quia quae
benedicta sunt in id transferri petimus quod in quinque praecellit
omnibus, scilicet triplici praerogativa et charitate gemina. Ideo
dicimus Benedictam, omnium scilicet gratiarum plenitudine, ascriptam
summa dignitate et honore, ratam umma et aeterna potestate. De prima
praerogativa. scilicet omnium gratiarum plenitudine, scriptum est: De
plenitudine ejus omnes accepimus (Joan. I); et: non enim ad mensuram
dedit Deus Spiritum sanctum Filio (Joan. III). De secunda praerogativa,
id est summa dignitate et honore, scriptum est: Habens in vestimento et
in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium (Apoc. XIX). De
tertia praerogativa, id est summa et aeterna potestate, scriptum est:
Potestas ejus potestas aeterna, quae non auferetur (Dan. VII). Sed quia
triplex haec praerogativa parum nobis prodesset nisi charitatem geminam
exhiberet, propterea dicimus, ut nobis corpus et sanguis fiat
dilectissimi Filii tui Domini nostri Jesu Christi. Charitas gemina fuit
quam ad Patrem habuit et ad gregem, Patri obediendo et pro grege
moriendo. Vel charitas gemina fuit qua corpus et animam posuit, vel qua
sanguinem et aquam de latere suo fudit. Vel ideo quinque cruces facimus,
ut ex praedictis quinque, quinque nobis necessaria impetremus: ex
participatione scilicet sanguinis, remissionem peccatorum; ex
participatione corporis, unitatem in societate sanctorum; ex summa et
aeterna potestate, timorem et sollicitudinem mandatorum; ex summa
dignitate et honore, honestatem vitae et maturitatem morum; ex
plenitudine gratiarum, plenitudinem praemiorum. Hac igitur de causa in
secundo ordine quinque cruces facimus.
|
|