CAP. V. De tertio ordine Canonis.

In tertio ordine, sicut petimus in secundo, quae benedicta sunt in primo in verum et summum sacrificium transformantur, id est in verum corpus et sanguinem Christi. Et quia iste ordo brevis quidem est, sed profundus et magna sapientia plenus, ideo in hoc duae rationabiles quaestiones moventur. Prima quaestio, quare non nisi duae cruces fiant; secunda, quare in hoc ordine potius quam in caeteris substantia panis et vini in verum corpus Christi et sanguinem transeat. Solutio primae quaestionis. Nulla alia nisi sola duplex hominis natura erat redimenda, scilicet corpus et anima. In hoc autem ordine nostra redemptio et reparatio celebratur, per quam humana natura liberatur. Unde quare in hoc non nisi duplex fuerit crux facienda, manifesta apparet ratio, videlicet propter redemptionem duplicis naturae. Solutio secundae quaestionis. Tres ordines sunt: ordo naturae, ordo justitiae, et ordo gratiae. Ordine naturae flos praecedit fructum, et sonus cantum, et materia materiatum. Ordine justitiae poena sequitur peccatum, et virtutem praemium, unde scriptum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente (Exod. XXI), etc.; et: Reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die (II Tim. IV). Ordine gratiae superabundat gratia ubi abundavit delictum, et praecedit humilis peccator justum superbum, velut publicanus Pharisaeum, et misericordia impenditur ubi nullum praecedit meritum. Unde in Evangelio: Publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei (Matth. XXI). Sed nec natura potuit nec justitia debuit, ut panis et vinum fieret caro et sanguis. Sola vero divina gratia hoc potuit et voluit; hoc et fecit et facit. Sicut ergo sunt tria tempora, tempus ante legem, tempus sub lege, et tempus gratiae; et in solo tempore gratiae Dominus Jesus venit, et hoc sacramentum celebravit et instituit, sic in hoc tertio ordine Canonis convenientius quam in caeteris quotidie venit, et de pane et vino carnem et sanguinem suum consecrat et conficit. Et haec de tertio ordine dicta sufficiant.