|
In quarto ordine, praesente summo et vero sacerdote, jam apud Patrem
innotescunt petitiones nostrae; praesente summa et vera hostia, jam
major protenditur mora. Tunc magnalium quae fecit celebratur memoria, ut
tam per eum quam per ea quae fecit, Patris flectatur et impetretur
clementia. Quinque ergo cruces facimus, non quod eum qui praesens est
Sanctum sanctorum sanctificemus, sed ut per ejus praesentiam et crucis
efficaciam quinquepartitam obtineamus gratiam, per quam digne offeramus
et sumamus salutarem hostiam, et eidem conformati, in sanctorum
consortium mereamur admitti. Dominus Jesus in passione sua fuit hostia
pura, in resurrectione hostia sancta, in ascensione hostia immaculata.
Panis vitae aeternae esurientibus, calix salutis perpetuae justitiam
sitientibus. Ei ergo assimilari et conformari debemus, qui ad ipsum
offerendum accedimus, sed quia hoc non potest fieri nisi passionem,
resurrectionem et ascensionem studeamus imitari, propterea istorum trium
in primis memoriam facimus, ubi dicimus: Unde et memores, Domine, nos
tui servi, sed et plebs tua sancta ejusdem Christi Filii tui Domini Dei
nostri tam beatae passionis nec non et ab inferis resurrectionis, sed et
in coelos gloriosae ascensionis, ut scilicet ex imitatione passionis per
munditiam castitatis simus et offeramus hostiam puram, ex imitatione
resurrectionis obtineamus virtutem et opera pietatis, et simus et
offeramus hostiam sanctam, ex imitatione ascensionis obtineamus
rectitudinem intentionis, et simus et offeramus hostiam immaculatam, ex
participatione panis sancti vitae aeternae, obtineamus unitatem et
fortitudinem charitatis, ex participatione calicis salutis perpetuae,
multitudinem et magnitudinem exsultationis, sicut scriptum est: Et calix
meus inebrians quam praeclarus est! (Psal. XXII.) De his quidem in primo
ordine ex parte diximus, et quare in hoc quarto ordine tria duo
praecedant, meminimus. Tria igitur necessario primum offerimus ut ad
panem sanctum vitae aeternae, et calicem salutis perpetuae, id est
sacramentum altaris, digne accedamus. In his enim duobus comprehenditur,
et haec quodammodo sacramentum altaris complectitur. In primo ergo
prudentia, in secundo fortitudo, in tertio justitia, in quarto, id est
altaris sacramento, temperantia. Propterea dicebat Apostolus: Probet
autem seipsum homo (I Cor. XI), id est in his et per haec se praeparet,
et probando aptet, scilicet per munditiam castitatis, per virtutem et
opera pietatis, et per rectitudinem intentionis. Et sic de pane illo
edat et de calice bibat, id est sic probatus et sic praeparatus ad
sacramentum altaris accedat. Ideo Dominus in Evangelio: Sint lumbi
vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris, etc. (Luc.
XII). Sint lumbi vestri praecincti, ecce munditia castitatis, et
lucernae ardentes in manibus vestris, ecce opera pietatis, et vos
similes hominibus exspectantibus dominum suum (ibid.), ecce rectitudo
intentionis. Haec enim sola vere exspectat et laetificat; expectando
laetificat, et laetificando exspectat. Unde Apostolus: Conversatio
nostra in coelis est (Philip. III), quasi dicat: Intentio nostra recta
est et erecta ad gloriam Dei et ad gaudia coeli. Unde et Salvatorem
exspectamus etc. (ibid.), ut cum venerit et pulsaverit, confestim
aperiamus ei (Luc. XII), ecce sacramentum altaris. In hoc enim vere
Salvator venit etiam per praesentiam corporis. Pulsat cum fidem
interrogat. Interrogat ut discernat. Interrogat ut probet et reprobet:
probet fidelem, reprobet infidelem. Dominus enim interrogat justum et
impium (Psal. X). Nonne interrogabat fidem quando de corpore et sanguine
suo dicebat: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus
sanguinem, non habebitis vitam in vobis? (Joan. VI.) Nonne interrogando
discernebat, discernendo probabat et reprobabat, quando, duodecim,
remanentibus multi abierunt retro, dicentes: Durus est hic sermo
(ibid.). Et vere tum eum venientem fide integra et devota suscipimus.
Vel ideo quinque cruces facimus, quia quinque offerimus, pro quinque
rogamus, et quinque petimus. Pro quinque rogamus: primo generaliter pro
fidelibus vivis omnibus; secundo, pro altaris comparticipibus; tertio,
pro defunctis familiaribus; quarto, generaliter pro omnibus; quinto, pro
nobis peccatoribus. Generaliter pro vivis omnibus ubi dicimus: Supra
quae propitio, etc. Sed quid est supra quae, cum potius supra quem, id
est supra Christum videatur esse dicendum? Est itaque sic intelligendum
supra quae, id est supra cujus membra, vel supra cujus dona. Pro altaris
comparticipibus, ubi dicimus: Ut quotquot ex hac altaris participatione,
etc. Pro defunctis familiaribus, ubi dicimus: Memento, Domine, famulorum
famularumque tuarum qui nos praecesserunt, etc. Generaliter pro omnibus
fidelibus defunctis, ubi dicimus: Ipsis et omnibus in Christo
quiescentibus, etc. Pro nobis peccatoribus, ubi dicimus: Nobis quoque
peccatoribus famulis tuis, de multitudine miserationum tuarum
sperantibus partem aliquam, etc. Quinque petimus, duo scilicet nobis
vivis, et tria fidelibus defunctis. Duo nobis, primo scilicet ut omni
benedictione coelesti et gratia repleamur; secundo ut intra sanctorum
consortium admitti mereamur. Tria fidelibus defunctis, scilicet
refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem, quod est
ibi: Locum refrigerii, lucis et pacis ut indulgeas deprecamur. Quinquies
ergo crucem facimus, per cujus virtutem et amorem et obtinemus quae
offerimus, exaudimur pro quibus rogamus, et quae petimus impetramus.
|
|