|
In quinto ordine ut petitionum nostrarum consequamur efficaciam,
captamus benevolentiam, utramque commendamus personam, Patris scilicet
et Spiritus sancti. Patris commendamus personam per ineffabilem
charitatem, ubi dicimus: Per quem haec omnia, Domine, semper dona creas,
etc. Spiritus sancti personam per mirabilem scientiae profunditatem, qua
ita ordinavit Canonem ut ad verbum creationis non faciamus signum
crucis, ad tria sequentia faciamus, sanctificas, vivificas, benedicis.
Et quare? haec est causa, quia humana natura ex statu primae conditionis
nec habuit profectum virtutis, nec stabilitatem beatitudinis. Ex prima
quidem creatione pollebat naturali ratione, gaudebat arbitri libertate;
per se autem nec poterat stare nec proficere, sine gratia adjutrice et
sine crucis virtute. Ex se ergo labilis et caduca; ex virtute autem
sanctae crucis et gratiae adjutricis stabilis efficitur et beata.
Propterea ad primum verbum creationis non facimus signum crucis, ad tria
sequentia facimus. Sanctificas fide et spe et remissione peccatorum,
vivificas sacramentis fidei et virtute bonorum operum, benedicis
plenitudine gratiarum et consummatione bonorum. Ideo ergo ter crucem
facimus, quia per ejus virtutem et amorem haec tria obtinemus, quibus
super omnia indigemus. Personam Filii per multiplicem, id est
quadripartitam, potestatem commendamus, ostendentes eum primo Deum
naturae, secundo largitorem veniae, tertio Dominum virtutis et gratiae
et fontem vitae, quarto Regem gloriae, unde scriptum est: Dominus
virtutum ipse est Rex gloriae (Psal. XXIII). Prima potestas est, qua
potest omnia de nihilo creare; secunda, qua potest peccata dimittere;
tertia, qua potest gratiam et virtutem augere; quarta qua potest
emundatos et gloria et beatitudine coronare. Per quem haec omnia,
Domine, semper bona creas, ecce Deus naturae; Sanctificas, ecce largitor
veniae. Vivificas, ecce fons vitae et Dominus virtutis gratiae;
Benedicis, ecce rex et corona aeternae gloriae.
|
|