CAP. VIII. De sexto ordine Canonis.

In sexto ordine per eum qui venit in sexta aetate, et per virtutem crucis ejus jam plenius omnem veritatem cognoscimus, et per eumdem Patrem honoramus et glorificamus. Unde majori sumpta fiducia et audacia, ut ad summam pacis pertingamus, omnium petitionum summam in brevi colligimus, dicentes: Pater noster, etc. (Matth. VI.) Quinque cruces facimus, ut per virtutem et amorem sanctae crucis quinque gradus in cognitione veritatis ascendamus sine quibus salvi esse non possumus. Non quod gradus sint aliqui in Trinitate deitatis vel deitate Trinitatis, sed in ejus fide et dilectione; unde Apostolus: Ex fide in fidem (Rom. I). Primus gradus fidei est aeternitas Filii cum Patre; secundus gradus, aequalitas; tertius gradus unitas ejusdem substantiae; quartus, idem modus utriusque existendi; quintus, unitas Spiritus sancti cum utroque, id est cum Filio et Patre.

Et notandum quod in hoc ordine Oratio Dominica continetur, unde et tres quaestiones rationabiles in hoc ordine oriuntur. Prima videlicet quare in crucibus faciendis tanta diversitas ostenditur; secunda, quare corpus Domini integrum in eisdem crucibus faciendis manu teneatur; tertia, quare in hoc ordine potius quam in aliis Oratio Dominica contineatur. Notandum est etiam quod alia per ea quae fiunt intelliguntur, alia per ea quae dicuntur. Sed quae diversitas in crucibus ostenditur? Prima quidem crux ex utraque parte ultra calicem protenditur. Secunda calici coaequatur. Tertia infra calicem coarctatur. Quarta eadem est cum prima. Quinta ante calicem depingitur. In prima ergo cruce aeternitas Filii intelligitur cum Patre, in secunda aequalitas, in tertia unitas internae et ejusdem substantiae, in quarta idem modus existendi utriusque, et ante mundi constitutionem, et post mundi consummationem. Unde de seraphim legitur quod duabus alis velabant caput, et duabus pedes, et duabus volabant (Ezech. I). In capite principium, in pedibus finis. Quid enim fuit ante mundi constitutionem, vel quid futurum sit post mundi consummationem, occultum est et velatum. Duabus alis volabant, id est ad notitiam hominum deferebant, quae in medio ad salutem hominum pertinebant. In quinta cruce intelligitur unitas Spiritus sancti cum Patre et Filio. In eo vero quod dicitur per ipsum intelligitur creatio. In eo quod dicitur cum ipso, operatio. In eo quod dicitur in ipso consummatio. Per Filium enim Pater creavit universa, cum Filio operatur, et Filius cum eo, regendo et disponendo creata. Unde in Evangelio: Pater meus usquemodo operatur: et ego operor (Joan. V). Denique in ipso consummabuntur omnia. Post mundi vero consummationem, cum tradiderit regnum Deo Patri et subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia (I Cor. XV), et cum perfecte cognoscetur ab omnibus Spiritus sancti persona et natura, tunc per Filium erit Deo Patri omnis honor et gloria. In creatione autem rerum et in operatione est quidem Deo Patri per Filium honor et gloria, sed non omnis, donec post consummationem sicut a Patre ad Filium, sic a Filio haereditas revertatur ad Patrem. Propterea quinta crux quando in virtute Spiritus sancti dicitur, ante calicem depingitur, id est in oculis omnium manifestatur. Post mundi enim consummationem, non tantum quomodo Filius sit unum cum Patre, verum etiam quomodo Spiritus sanctus sit unum cum utroque et procedat ab utroque plene ab omnibus justis cognoscetur, sicut scriptum est: Cognoscent me omnes a minimo usque ad maximum (Jer. XXXI). Propterea omnis honor et gloria differtur usque in ultimum. Ideo ergo quinque cruces facimus, ut per virtutem sanctae crucis ad istam quinquepartitam cognitionem veritatis pertingamus. Prima quaestio, quare scilicet tanta diversitas in crucibus faciendis ostenditur, in praedictis soluta terminatur. Caeterae duae quaestiones restant solvendae. Solutio secundae quaestionis. In sexta aetate Dominus nus Jesus integer et perfectus homo apparuit, et seipsum integrum atque perfectum exhibuit et pro nobis obtulit. Ideo in sexto ordine eum integra manu tenemus, id est fide integra et opere perfecto imitari debemus; et sic cruces facimus, id est ejus passionibus communicamus. Solutio tertiae quaestionis. In sexta aetate Dominus Jesus veniens Orationem Dominicam ordinavit et docuit, et ideo in sexto ordine convenientius quam et aliis ponenda fuit.