CAP. IX. De septimo ordine Canonis.

Septimus ordo a pace incipit et ad pacem tendit. Tria de dilectione Creatoris requiruntur: mens, manus et lingua; haec eadem in hoc operantur. Lingua format vocem, manus pingit crucem, mens movet utrumque, id est linguam ad formandum vocem, et manum ad pingendum crucem. Haec igitur tria sunt necessaria, id est vox orationis, et virtus sanctae crucis, et fides mentis, ut pertingamus ad summam pacis. Pax Domini sit semper vobiscum. Non omnis pax est Domini pax. Est enim pax inordinata, est pax simulata, est pax inquinata, et pax scelerata. Pax inordinata, pax superborum, qui contempto superiore obediunt inferiori, sicut Adam uxori, et ideo seipsum superiorem et inferiorem perdidit. Secundus vero Adam maluit obedire Deo Patri quam Synagogae matri, et ideo seipsum recepit cum a mortuis resurrexit, et Patrem servavit, et matrem in fine recipiet. Cui Synagogae matri compatiendo Patri dicebat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste (Matth. XXVI). Non tamen passionem timebat vel subterfugere volebat, sed quia Synagogam ex sua passione perituram sciebat, affectu pietatis condolebat. Pax simulata est proditorum, qui ore et non corde loquuntur; pax inquinata, fornicatorum et adulterorum; pax scelerata, rebellium et schismaticorum, qui universaliter Ecclesiae auctoritati resistunt et contradicunt. Unde Samuel: Peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere (I Reg. XV). Augustinus tres auctoritates ponit: primam, sanctarum Scripturarum; secundam, generalium conciliorum; tertiam, universalis Ecclesiae consuetudinem, dicens: Omnia quae nulla istarum auctoritate roborata sunt, ab Ecclesia penitus resecanda existimo. Pax autem Domini ordinata est, quae ordinem diligit. Vera est, quae neminem fallit. Munda est, quae omnia inquinamenta refugit. Pudica et aeterna est quae litem et finem nescit.

In ordine multae quaestiones oriuntur quae, Spiritu sancto revelante, solvuntur. Prima quaestio, quare tres cruces secundum consuetudinem Ecclesiae fiant; secunda, quare duae secundum quamdam rationem fidei sufficiant; tertia, quare cruces istae non supra vel extra calicem, sed tantum intus in calice fiant. Quarta est quare tertia particula Dominici corporis manu teneatur in crucibus faciendis. Quinta, quare eadem particula, factis crucibus, in calicem descendat. Sexta, quare duae partes extra calicem remaneant. Septima, quando dicitur Agnus Dei, cum duobus primis sit convenientia, quare in tertio sit differentia dicendo, dona nobis pacem. Solutio primae quaestionis: Tres vitae sunt humanae naturae: Prima, animae simul cum corpore; secunda, animae relicto corpore; tertia, animae, resumpto corpore: quae erit in resurrectione. In prima vita pax est necessaria, quae longe faciat a crimine. In secunda, pax est necessaria, quae longe faciat a terrore, unde in exsequiis mortuorum dicitur: Non poenalis timor excruciet; non reorum proxima catena constringat, etc. In tertia vita pax est necessaria quae longe faciat ab utroque, id est a crimine et terrore, consummata gloria et beatitudine. Ideo ergo tres cruces facimus, ut per virtutem crucis ad istam triplicem pacem pertingamus. Ideo etiam semper dicimus, id est in hac triplici vita pacem aliis imploramus. Solutio secundae quaestionis: Nulla natura redimenda erat vel ad pacem reducenda, nisi solius hominis corpus et anima, propterea secundum hanc rationem fidei duplex crux solummodo videtur esse facienda.

Solutio tertiae quaestionis: In septima aetate quae excipietur ab octava pace consummata, non erit unde exterius sit dolendum sed unde potius sit interius gaudendum. Propterea cruces non extra, sed intus in calice fiunt. Solutio quartae quaestionis: Tertia pars Dominici corporis quam manu tenemus cum cruces facimus, pars illa est Ecclesiae quae in exsultatione est et gaudet cum Christo in aeterna beatitudine, hanc ergo, id est sanctos manu tenere, id est fide et opere imitari debemus, ut sic cruces faciamus, id est passionibus Christi communicemus. Solutio quintae quaestionis: Calix Domini qui laborem significat et imitationem Dominicae passionis, habet suum exterius et suum interius: exterius pressuram et tribulationem; interius, gaudium et consolationem. Unde Dominus in Evangelio: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis (Joan. XVI), unde Isaias: Secretum meum mihi (Isai XXIV), et David: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! (Psal. XXX) et iterum: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laetificaverunt animam (Psal. XCIII). Illud secretum gaudii et consolationis et illud absconditum dulcedinis, interius est calicis. Propterea ergo illa tertia particula Dominici corporis descendit in calicem, quia post laborem cum Christo in aeternum et aeternam recipiet requiem. Unde in Evangelio: Jam pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi (Luc. II). Solutio sextae quaestionis: Duae partes Dominici corporis, quae extra calicem remanent, duae sunt partes Ecclesiae, pars in peregrinatione, et pars in exspectatione. Quia ergo istae duae partes laboribus poenitentialibus subjacent, et adhuc exspectant et desiderant, nec desideratam habent requiem; propterea illae duae partes Dominici corporis extra calicem remanent. Solutio septimae quaestionis: Tria sunt tempora; duo sunt misericordiae, tertium erit pacis et justitiae. Quia ergo in tempore peregrinationis et in tempore exspectationis speratur et exspectatur misericordia, in tempore vero resurrectionis pax consummabitur atque justitia. Propterea quando dicitur, Agnus Dei, in duobus primis est convenientia, in tertio est differentia.