|
Rogasti nos, frater amantissime, quatenus aliqua remedia tentationum,
videlicet spiritualis delectationis fercula, fratribus vobiscum
commorantibus quaererem ac propinarem. Quaesivi, frater, et inveni. In
solitudine etenim Veteris Testamenti pauculas radices salutiferas
reperi. Ex terra vero Evangelii bene culta, quosdam fructus boni saporis
attuli. Ex libris autem expositorum et aliorum quorumdam sapientum,
quasi ex agricolarum hortis, quosdam flores collegi, ut in unum congesta
locum, suavem reddant odorem. Ex radicibus itaque, id est ex sententiis
Veteris Testamenti, aliquod remedium sanitatis infirmi ruminando possunt
percipere. Fortiores vero ex fructibus Evangelii tanquam ex opere bono
reficiantur. Delicati autem diversis expositionum floribus meditando
delectentur. Sic Paulus apostolus, apud Miletam insulam egressus de
mari, collegit multitudinem sarmentorum, ut sociis qui secum de maris
periculo evaserant, ignem propter frigus accenderet (Act. XXVIII). Unde
Beda super Actus apostolorum:
|
“Sarmenta, inquit, sunt dicta quaelibet exhortationum, quae ad
accendendam charitatem valentia, integritate decerpta Scripturarum,
quasi frondibus, sunt excisa ramorum.”
|
|
Moraliter igitur mare, mundum, navis hujus saeculi vitam, naufragium
vitae periculum, egressio de mari renuntiationem mundi, insula quae mari
supereminet portum rectae conversationis significat. Paulus illos verbo
praedicationis frigidos ac pigros fratres, et ex undis mundanae
tempestatis abstractos excitat ad amorem Christi. Sarmenta exhortationis
sunt verba, ignis charitatem designat. Per viperam vero quae processit
pulsa ab ignis calore, immundi spiritus sive detractores veritatis
designantur. Quae invadit manum Pauli, id est opus doctrinae spiritualis
impedire nititur, detractionis morsus inferendo, et invidiae virus
infundendo. Hanc viperam, frater, exhorresco, et ne virus detractionis
inferat, congruum est ut evitemus. Nulli ergo nostrum, frater,
patefacias nomen, ne ex insipientia auctoris et personae vilitate,
operis nostri labor vilescat, et ne vipera cujus manum invadere debeat,
agnoscat. Placet quoque opusculi hujus spatium in quatuor libellos
relevandae mentis gratia scindi, quia, ut ait beatus Augustinus:
|
“Ita libri termino reficitur lectoris intentio, sicut labor viatoris
hospitio.”
|
|
Primus quidem quid noceat claustralibus vel mundo renuntiare volentibus,
continet. Secundus vero claustri materialis ordinationem, in quo tenetur
homo exterior, docet. Tertius animae claustrum ordinat. Quartus claustri
non manufacti habitationem quae est in coelo, commendat appetendam.
Summi quoque abbatis, scilicet Christi, pacem quam ibi habet cum
subjectis, hic hortatur cum fratribus exhibendam.
|
|