CAP. IX. Quod abundans pauperi sit religio.

Abundans est, inquam, pauperi religio. Audiant igitur pauperes et laetentur, audiant et obediant. Paupertatis sunt tres species. Sunt enim quidam qui rebus temporalibus egent, sed inviti: et haec vocari solet egestas. Egent enim rebus et egent bona voluntate, qua ditius nihil esse potest. Nihil enim ditius bona voluntate. Sunt et alii qui rebus abundant, sunt tamen pauperes spiritu, et haec est aurea paupertas, quia licet affluant divitiae, corda tamen nolunt apponere. Haec et illa periculum habent, sapiens autem periculum vitat. Sapiens autem erat Salomon, qui aliam paupertatem desiderabat. Quam? Illam quae daret victui necessaria, quae est illa? mediocritas (Prov. XXX). Est enim haec tertia species, hanc vocant philosophi frugalitatem. Unde Seneca In epistola ad Lucium cum laudaret paupertatem voluntariam ait:

“Frugalitas est voluntaria paupertas.”

Sunt enim quidam de hoc saeculo venientes ad religionem vel Ecclesiam,

“quorum paupertas,”

beato Augustino attestante,

“talis erat quando foris erant, quod nec ipsa invenire poterant necessaria. Quorum cellario non haereditas, non patrimonium, sed manuum labor annonam praebebat, et si cessaret manus, panis deficeret.”

Quibus penuria, quae nihil pene tribuit, vestes qualescunque ministrabat. Tales quandoque Ecclesias intrant quae largis abundant possessionibus, ut in Ecclesia possint honorari, qui in sua domo nonnisi contemptibiles esse potuerunt. Qui si forte ecclesiam in qua paupertas amatur, intraverint, illico de discessu cogitant, causas fingunt, intolerabilem dicunt illius loci consuetudinem, nimiam praelatorum severitatem praetendunt, aliqua de fratribus opponunt sibi, quae cum nolint pati, dicunt quod non possunt, et hoc totum callide machinantes, ut competentius ad ditiorem valeant transire Ecclesiam, quasi humiliter rogant a vinculo professionis absolvi, miscentes blandis aspera: minantur enim scandalum, si male discesserint et jurant in alia Ecclesia se quietae mentis esse posse, in sua vero nunquam. Si vero ad ultimum negetur quod postulant, tunc audires qualiter erigunt cervices contra eos, ad quos foris accedere non audebant. Tunc videres qualiter illic divites humiliantur, et pauperes illic inflantur. Respondentes abbati suo fronte libera, accusant fratres quosdam, criminosos vocant, justos quosdam per ironiam, quos vero justos negare non possunt, invidentes bono, nimium justos appellant. Quid plura? Tandem fracto propositi sui voto discedunt, honorari gaudent, abjectionis pristinae obliviscuntur, genus suum erubescunt, proprio nomine nolunt appellari, amant nomina dignitatum. Si vocentur abbates, si praepositi, si priores, arridet oculus, hilarescit facies, apparent in vultu signa conscientiae et sic nuntiat animus quid optat. Hujusmodi pauperibus non promittit Christus regnum, sed infernum. Sunt tamen alii qui ex paupertate ad Ecclesiam venerunt, quibus si dentur necessaria, ex humilitate putant esse superflua, otium diei unius putant esse sacrilegium, saturari vilibus cibis arbitrantur vitium, nulli se aequales esse, ex debito cunctis servire existimant, aliquantulum bonas erubescunt vestes habere, et nisi condiret humilitatem discretio, uti licitis licitum esse dubitarent. Tales sequuntur Christum pauperem itinere recto, quia pauperes pauperem, humiles humilem sequuntur. His dantur ad necessitatem temporalia, et promittuntur ad aeternitatem coelestia, hoc est enim primum religionis beneficium, ut egentibus necessaria praestet, et nulli sit ingrata.