CAP. X. Quod sufficiens sit mediocri religio.

Sufficiens est mediocri religio. Sufficere debet, quia necessaria praebet. Dat satis, dat gratis. Sed forte dicat aliquis: Nec dat satis, nec dat gratis. Non dat, inquit, gratis, quia cum necessaria largiatur ac impendat, lahorem exigit. Noluit Deus ut pro labore dentur necessaria, sed pro labore temporali quies aeterna promittitur et datur. Dat satis, ut diximus. Duobus enim, ut diximus, modis egena est humana conditio, uno quo natura deficit, altero qui naturam afficit. Fame natura deficit, frigus naturam afficit, sed mediocritas utrumque reficit. Dat enim quo natura caleat, et quo convaleat, et hoc sufficit naturae. Non enim ad hoc ut satisfiat humanae natuturae, color sed calor, non delectatio sed sustentatio naturae quaeritur. Dat igitur mediocritas satis, et dat gratis. Mediocritas est quasi via plana, in qua nec celsitudo divitiarum lapsum minatur ascendentibus, nec profunditas egestatis cadentibus resurgendi spem negat. Haec est via regia, de qua dicit Dominus ad Moysen, ut incederet via regia, nec declinaret a dextris sive a sinistris (Deut. V). Tres sunt viae, et tres sunt qui gradiuntur per illas, egestas, mediocritas, divitiae; pauper, mediocris et dives. Mediocritas est via media, quae tenenda est, quae ducit ad civitatem summi regis, a dextris vero et sinistris sunt egestas et divitiae. Mediocritas vero quasi mensura quaedam, qua totius bonitatis spatium terminatur, verbi gratia, cum aliquis a justitia deficit, sicut de Heli sacerdote legitur, tunc, ut ita dicam, quasi certitudine quadam deficit a mensura bonitatis. Cum vero usque ad crudelitatem per intemperantiam justitia protenditur, tunc quasi longitudine quadam, bonitatis excedit mensuram: et haec est mensura sufficiens mediocri, quia nec subtrahit necessaria, nec impendit superflua. Primum igitur beneficium fuit necessaria dare egentibus, secundum vero est mediocri necessaria non subtrahere.