CAP. XI. Quod tolerabilis sit diviti religio.

Tolerabilis est diviti religio, portari potest. Jugum taurorum cervices humiliat; onus quod trahitur, superbiam carnis (quae quasi ex adipe procedit) domat. Sic jugum Christi cervicositatem nostram inclinat, ne simus quasi bos cornupeta, qui effundit sanguinem. Onus autem ejus carnem nostram macerat, ne lasciviens in luxuriam defluat, aut vagabunda insequatur otium. Onus nostrum, vita Christi; doctrina vero ejus, quasi jugum nobis imponitur; alterum leve est, alterum suave. Sed dicet forsitan aliquis: Onus Christi non est leve sed grave, jugum ejus non est suave sed asperum. Vita enim Christi est opprobria pati, nihil possidere, affligere corpus, mori pro proximo. Sed cui est hoc onus leve? Audiant cui: Cupio, inquit Paulus, dissolvi et esse cum Christo (Philip. I); et alibi: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar (I Cor. IX). Mira res. Haec abhorrent quotidie saeculares, et haec quotidie patiuntur. Timent opprobria pati pro Christo, pro mundo autem patiuntur opprobria sempiterna. Mori pro Christo pertimescunt, et pro temporali lucro quotidie moriuntur. Nonne est leve mori pro proximo, et esse cum Christo? Spes muneris laborem imminuit. Vere onus leve vita Christi, quia nec multa portat, nec diu portat. Terminus enim mortis prope est, et caret pondere divitiarum religio, non acquirit cum cupiditate, non possidet cum amore, non dolet si amiserit. Jugum vero Christi suave est (Matth. XI). Doctrina enim ejus quasi jugum, quia subjugare solet colla superborum: vinculum vero dilectio. Audi quam suave jugum imponitur cervicibus nostris. Dilige, inquit, proximum tuum sicut teipsum (Matth. XXII); et alibi: Diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos (Matth. V). Ecce, fratres, jugum cum vinculo, hoc est, doctrina de dilectione. Jungit dilectio jugum cervicibus, quia doctrinae tunc jugo subjicimur, quando doctrina cum dilectione recipitur. Jugum vero diaboli gravat et opprimit. Jugum ejus peccatum est; vinculum ejus consuetudo peccandi; onus quod portatur, poena peccati. Sub hoc jugo tenentur duo, caro scilicet et spiritus. Hoc jugo premuntur divites: multa enim patitur divitum superbia, vincula, carceres, frigus, famem quandoque tolerant. Novimus, fratres, divitum mensas, noverunt et aliqui vestrum. Protervitas acquirit ibidem sibi locum, non simplicitas, quibusdam datur ibi cibus absque potu, et e converso. Multi vero jejuni surgunt a mensa, et tamen laeti urbanitate quadam, famem suam consolantur. Jam coeperunt prandia divitum non praecedere coenam: coena enim divitum aut tenuis aut nulla. Mensa vero religionis ordinata, sufficiens, non superflua, nullus amittit locum ibi cum rubore, quia omnia disponit humilitas. Jejunant etiam milites ut aliena bona rapiant; similiter jejunant scholares ut subtiliores fiant, et nolunt jejunare ut audiant: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI). Dicit Christus, reficiam; dicit homo, deficiam: cui credam? Credo quia qui potuit hominem facere, possit et reficere. Venite, inquit, qui laboratis, laboratis dico in luto et latere (Exod. I). Lutum Aegypti tenax, fetidum, mistum sanguine, lateres ejus indissolubiles, igne cupiditatis et flamma libidinis cocti. In his laborant divites. Labor divitum grandis, vigilant insidiantes pauperi. Hinc frigus, hinc tenues panni. Hic loricae pondus sustinet, ille graditur inermis inter tela. Levior est labor claustri, et tamen timetur. Levius est pondus tunicae quam loricae. Tutius est claustrum quam castrum. Tutior abbatis obedientia, quam regis jussio. Haec inter gladios mittit, illa periculum vitat. Laborant multi, sed non prodest eis. Laboravit Saul et Agag rex Amalech, sed labor eorum cassus. Laboravit David et Salomon, hic pugnando, ille aedificando, utilis labor utriusque (I Reg. XV). Pugnavit David ut vinceret, aedificavit Salomon ut requiesceret. Pugnemus cum David, non contra David in Judaea, ut habitemus in Hierusalem cum eo. Multa passus est David. Cum adhuc esset in domo patris sui, vicit leonem et ursum. In exercitu Israel Goliam interfecit (I Reg. XVII). Dum vero serviret Saul et obediret ei egrediens ad imperium regis, cogitabat tamen Saul interficere eum. Porro David obtinuerat gratiam Jonathae, qui nuntiabat ei regis animum (I Reg. XVIII). Cum vero mortuo Saule David regnum susciperet impugnatus a filio suo Absalon, cum senioribus populi fugiendo periculum vitavit, nec exoptavit filii mortem, sed et filium et regem mortuum planxit (II Reg. XV, 18). Patet moralis sensus. David enim, cum puer esset in domo patris sui, vicit leonem et ursum: hoc autem fit cum aliquis adhuc positus in saeculo, superbiam ac luxuriam in se destruit. Post haec in exercitum Israel veniens Goliam interfecit, id est, congregationi fidelium fratrum adjunctus, diabolum superat. Obediens fit praelatis licet perversis, et hoc est ingredi et egredi ad imperium Saulis. Inquietatur a Saule David, sed Jonathae gratiam obtinet qui consolatur eum, quia Spiritus sancti donum habet a quo consoletur: hoc enim interpretatur Jonathas columbae, id est Spiritus donum. Mortuo Saule David quem elegerat Dominus, a populo sublimatur in regnum, quia qui humiliter subesse didicit, ad praelationis honorem erigitur. Persequitur Absalon patrem, multa enim praelati a filiis spiritualibus patiuntur. Plangit David persequentem filium, quia quilibet pater spiritualis de perversitate filiorum (quae est mors animae) contristatur. Tres planxit David, filium, amicum et hostem, id est, Absalon, Jonathan et Saulem. Implet David omnem legem, scilicet naturalem, scriptam et evangelicam: naturalem, cum plangit filium; scriptam, cum dolet pro amico, id est, pro Jonatha; evangelicam cum plangit hostem, id est, Saulem. Qui talis est non abhorret claustri laborem, sed saltat cum David nudus ante arcam (II Reg. VI). Labor claustri tolerabilis est, quia mediocritas laborem temperat, nec aufert diviti nisi superflua. Religio quod nocet aufert, quod necesse est ministrat, et ideo tolerabilis est diviti.