|
Larga est infirmis religio. Quatuor autem sunt infirmitatis species.
Quidam enim sunt qui infirmantur ex senio, alii vero ex membrorum
laesione, alii ex infirmitate ad tempus recedente, alii vero continuo
detinentur languore. Sunt autem aliqui quorum senectus est garrula,
iracunda, plena proverbiis, fabulis vacans, et licet oculus eorum
caecutiens tenebrescat, licet manus tremebunda cesset ab opere, licet
officium suum pes ignoret, licet totus corpore et animo curvus incedat,
tamen, ut ait beatus Augustinus in libro De duodecim abusionibus
saeculi, cum de sene irreligioso loqueretur,
|
“cor et lingua ejus non senescunt. Hi sunt qui gloriantur cum male
fecerint, qui gloriantur se fuisse divites, bella principum saecularium
non pacem sanctorum recitant, ad causas vocari volunt quia praeterita
noverunt.”
|
|
Tales accusarent Susannam, si laudare velles, et laudarent Jezabel
mulierem fornicariam, et ideo judicium eorum revertetur in caput suum:
et descendet angelus Domini ut secet eos medios (Dan. XIII). Sunt et
alii qui, cum terram non videant oculis, mente coelum considerant, qui
licet pedibus offendant, licet toto corpore nutent, non offendunt tamen
lingua, non nutant animo, tacent noxia, quod instruit narrant, hominem
interiorem labori supponunt, cum non possint exteriorem supponere.
Instant orationi, recogitant omnes annos suos in amaritudine animae
suae, et ideo renovabitur ut aquilae juventus eorum (Psal. CII). Illorum
vero qui membrorum laesionem sive molestiam corporis sui, sive languorem
patiuntur: sunt quidem aegre ferentes corporis anxietatem, consulent
medicum, si statim non convaleant, irascuntur infirmitati, desperant de
sanitate. Sed quid dicam, fratres, de iis? Dolorem capitis non patiuntur
benigne, et pro Christo capitis tormenta quomodo sustinerent? flagellum
timent, et quomodo pro Christo capitis abscisionem paterentur? Sunt alii
qui non serviunt carni, sed volunt ut serviat caro spiritui, qui non
quaerunt medicum nisi Christum, clamant cum propheta: Sana me, Domine,
et sanabor (Jer. XV): soli portant infirmitatem suam, quia non
inquietant aliquem querimoniis, non sunt querulosi, sicut illi de quibus
locuti sumus. Quatuor sunt unde conqueruntur infirmi, scilicet de
infirmitate, de medicina, de cibo, de ordine. De infirmitate ideo quidam
conqueruntur, quia pondus infirmitatis inviti portant. Alii vero sunt
qui conqueruntur, eo quod fratrum labori interesse nequeant. De medicina
vero quod non subveniatur eis, ut ipsi dicunt, charitate fraterna,
quidam conqueruntur. Alii quod dispendium patiatur Ecclesia pro
infirmitate eorum, contristantur. De cibo autem quidam querimoniam
faciunt, eo quod non sufficienter vel quomodo vel quando volunt
ministretur eis. Alii vero dolent eo quod delicata comedant nihil
operantes, et quod aliquis eis serviat et ipsi nulli serviant. De ordine
autem quidam conqueruntur, imputantes ordinis gravitati infirmitatis
suae causam, et sic quod bene egerant, male perdunt. Sunt autem alii qui
ideo conqueruntur de ordine, quia a conventu fratrum separati delicatius
tractentur. Si autem a lectulo, fratrum in choro psallentium voces
audierint, tunc psalmos ruminant, orantes in cubiculo cordis clausis
ostiis: et licet totam noctem pervigilem duxerint doloribus suis
agitati, illos tamen beatos judicant qui per partem noctis Deo
servientes laborabant. Spondam lectuli non egrediuntur: et tamen illos
qui taedium claustri benigne ferunt, felices esse putant, nihil de
ordine implere se fatentur; sed, nisi fallor, implent totum.
Infirmitatis claustro coarctantur, disciplinantur anxietatum virgis et
spinis dolorum; jejunant, vigilant, laborant; quia cibum, somnum,
quietem infirmitas negat: et tamen si paretur lectulus suavior, si
cogantur sine caligis dormire, quasi aliquid criminale fecerint, in
hujusmodi vitam timent finire. Tales indigent consolatione, ne molestia
corporis vel interioris hominis afflictione deficiant. Audiant isti quid
dicat angelus Petro: Praecingere, et calcea te caligas tuas (Act. XII).
Unde Beda super actus Apostolorum:
|
“Tunicae, inquit, sibi Petrus ligamenta propter rigorem carceris ad
horam relaxaverat, ut tunica demissa circa pedes, frigus noctis utcunque
temperaret,”
|
|
exemplum praebens infirmis, quod cum molestia corporali vel injuria
tentamur humana, liceat nobis aliquid de nostri propositi rigore
relaxare. Utantur igitur sapientium consilio, ne deficiant, scripta enim
sunt ad nostram doctrinam. Haec sunt quae de infirmitatis
diversitatibus, utcunque diximus; nunc quomodo infirmis sit larga
religio, breviter ostendamus. Ait beatus Benedictus:
|
“Super omnia et ante omnia, agenda est cura infirmorum.”
|
|
Ecce quomodo larga est religio infirmis.
inquit: hoc est velocius quam alicui de omnibus fratribus, debet infirmo
fratri parari quod postulat.
id est, abundantius, quam caeteris, ut si dentur aliis necessaria,
infirmis plura et delicatiora quaerantur; plura, ut ex multis aliquid
placeat, delicatiora, ut cum gustaverint, reficiantur ex aliquo.
|
|