CAP. XIII. Quod compatiens sit delicatis religio.

Delicatis est compatiens religio. Quatuor sunt delicatorum species, scilicet voluntate, usu, genere et natura. Voluntate delicati sunt illi qui cum grossioribus cibis uti possunt nolunt; sed diversa et exquisita fercula quaerentes, respondent ventri et petenti obediunt. Respondeo, fratres mei, et ego ventri: et si clamaverit, non pane sed virga compesco, id est, non saturitate sed abstinentia. Sicut enim pater filii lenocinantis pravos mores virga castigat, sic per abstinentiam ventris et gulae voluptuosus restringitur affectus. Sollicitum me reddit cura ventris, nunc hos, nunc illos exoptans cibos. At ego illi: Quid petis, venter? Num mihi soli quandoque fercula plura parabuntur? et unum multis fratribus dabitur? multis unum, et uni plura? Absit! Quid ergo?

“Necesse est igitur, ut non ad ingurgitationem ventris, ut ait beatus Gregorius, utamur; sed discamus”

satiari et esurire, et abundare et penuriam pati cum beato Paulo (Philip. IV),

“ne plus carni tribuamus quam necessitas petat, et sic excludatur delicata voluptas.”

Usu vero delicati sunt multi, licet sint de plebe: qui cum in saeculo essent, serviebant ventri; in Ecclesia vero positi, usum soliti cibi mutare nolunt, ne sequatur infirmitas. Infirmitatem timent, et animae suae mortem inferunt. Impossibilitatis suae, usum vitae praecedentis esse causam testantur; sed, ut dici solet, malus usus abolendus est. Genere delicati sunt filii nobilium: qui, sicut fuerunt in saeculo nobiliores dignitate generis, ita in conventu fratrum nobiliores haberi volunt ciborum lautitiis. Saepe tamen nobiles genere, nobiliores sunt boni processu operis. Jactant se non esse delicatos, humiles sunt verbo, vestitu et opere, amabiles ad societatem, tractabiles si corrigantur, honesti consilii, fratrum consolatores. Hi sui generis auctoritatem non praetendunt, ut honorari queant in Ecclesia, non de parentum suorum dignitate gloriantur, sed occultant causas superbiae, ne pes eorum labatur in vitium. Natura vero delicati sunt, quorum complexio talis est, ut pondus laboris, jejunii et vigiliarum ferre non valeat, qui etiam cibos exquisitos fastidiunt, qui sunt oneri sibi, qui calore solis dissoluti, cito lassantur, et frigore statim torpescunt. Tales etiam quosdam de populo natura plasmavit. Omnibus his compatiens est religio. Est et vera, et falsa compassio, utraque tamen tribus modis fieri solet, scilicet ore, corde et opere. Ore ficta compassio fit, quando aliquis flebilibus verbis damnum alterius consolatur. Corde vero, quando aliquis, qui abundat divitiis, alicui oppresso aegritudine vel egestate occurrit, et pietate motus, compatiendo mentis affectum inclinat; transiens autem non succurrit egenti. Haec compassio sterilis concepit, sed non peperit. De conceptu enim verae compassionis solet nasci eleemosyna, sed tanquam venefica mulier avaritia jugulat partum, ne prodeat in lucem. Haec eleemosynae fructum impedit, et conceptum compassionis de semine pietatis prolapsum, a corde hominis velut a matrice mulieris mortuum ejecit. Illa quae ore fit tantum, adulatoria est, haec autem sterilis nuncupatur. Sequitur alia, quae multa tribuit sed ideo ut laudetur, aut plus recipiat. Haec pondus verae compassionis non portat, sed vanae gloriae levitate sustollitur, nec compatitur sed gloriatur, et ideo superbia vocari potest. Sic una earum adulando dicit se amicam esse; alia vero fingendo lacrymas, etiam sapientes decipit; tertia vero multa tribuens, majora recipit. Accipiuntur et hae tres in bonam partem compassionis species: cum aliquis fratrem suum benigne consolatur, vel quando vere compungitur corde, aut pauperi quando miseretur et commodat, nec retributionem sequitur, sed solo pietatis affectu trahitur ad munus. Una ex istis consolatoria; altera est pietatis; tertia est refectionis. Sunt quidam qui compatiuntur sibi, quidam compatiuntur fratri, quidam vero magistro. Primum modestiae est, secundum dilectionis, tertium prudentiae. Quosdam verecundia sive desiderium carnis affligendae reprimit, ne carnis indigentiae et necessitati compati velint, qui si modesti essent, compaterentur sibi, ne interficerent civem. Alios vero cogit dilectio compati fratri suo; sed quia non habent unde compassionis opera compleant, praelatis (quorum est providere et impendere necessaria) qualis sit et quid possit frater ille, diligenter intimant. Compatiuntur et magistro, ne qui praeire debet, deficiat in via. Unde quidam usus inolevit in conventu quorumdam fratrum, ut aliquem de fratribus abbati suo praeponant, cui obediat in agenda sui cura, ut cum visum fuerit fratri congruum, abbatem suum in esu carnium seu in aliquo tali sibi ipsi condescendere faciat, ne rigor praelationis frangat humanam fragilitatem, et haec est compassio prudentiae. Tria sunt per quae probatur vera compassio, scilicet occulta beneficia, paupertas et mors. Beneficium enim si impendatur occulte, humanae laudis favorem exstinguit. Quando autem pauperi miseretur aliquis, temporalis removet spem retributionis. Cum pro proximo mortem pati non renuit, amorem mundi non praeponit. Haec sunt enim tria illa quae solent enervare compassionis membra, humanis favor, temporalis retributio et amor mundi. Qui mortem patitur pro proximo, vere compatitur, sic Christus pro nobis passus est, quia vere compassus est.