|
Fortioribus moderata est religio. Tenendus est in omnibus modus, quod
enim excedit modum, excedit et vires. Modus servat rem incolumem, quam
immoderatio confundit. Modus aequa lance librat onera fortiorum sicut
debilium, ne graventur fortiores, aut debiles opprimantur sub onere.
Tres sunt enim species fortium. Sunt enim quidam fortes animo, alii vero
corpore, alii scientia. Scientia sunt fortes quidam, qui licet
diligentis affectu animi careant, licet fortitudo corporis non suppetat
ipsis, tamen rationabili quadam scientia (qua Creatoris sui benignitatem
et suam negligentiam cognoscunt) inclinant animi rigorem, et corpus
cogunt servire suo Creatori, onera fraterna consolando portant,
corruentes allevant docendo, et si corruerint ipsi, cito resurgunt, ne
scandalum generent, quia sapientes sunt. Duo gravia portant, animum
videlicet labentem, carnemque infirmam; tegunt occulta cordis et animi,
et regunt opera carnis sola discretione: et sic discunt bene amare, quia
sciunt bene operari. Corpore sunt fortes, quos natura solidavit ad
tolerandos labores, quorum quidam quod prosit operari possunt, sed
nolunt; alii possunt, et volunt; alii vero plus volunt quam pati
possunt. Potuit sed noluit bene operari Golias, cum esset corpore
fortis. Potuit et voluit servire David Creatori suo. Volunt plusquam
pati queant ipsi justi quandoque, qui sic edomant carnis superbiam, ut
virtus deficiat cum laborare velint: si jejunant, stomachus languet; si
legunt, vertiginem; si quid laboris agunt, capitis dolorem patiuntur. Et
hoc ideo quia habuerunt zelum, sed non secundum scientiam. Sunt enim
quaedam in quibus maxime debet haberi scientia, scilicet jejunium,
vigiliae et abor. Nisi enim labori succedat quies et refectio, non
potest humana natura laborem tolerare, sed moderatus labor, et
abstinentia cibi delicati, et statutae a sanctis Patribus vigiliae,
corpori et animae medelam conferunt sanitatis. Qui autem sic vivunt,
fortitudinem et animae et corporis habent secundum scientiam. Sunt autem
alii qui corpore fortes, debiles autem animo, parcunt sibi, seipsos
amantes, sectantur otium, vacant fabulis. Tales accusantur de furto, de
rapina, de mendacio. Fures sunt quia communi necessitati subtrahunt quod
commune fecerant cum renuntiarent mundo, seipsos abnegantes. Raptores
sunt coram Deo, quia, eo vidente qui novit abscondita cordium, communi
vitae quod sciunt aut possunt violenter auferunt. Mentiuntur autem coram
Deo et hominibus, quia quod voverant reddere possunt, sed nolunt. Sic
igitur coram fratribus suis fures, coram Deo raptores, coram hominibus
et coram Deo mendaces sunt. Decipiunt ergo fratres ignorantes quod
possint, offendunt Deum, oculis cujus nuda et aperta sunt omnia (Heb.
IV), non Deo reddunt quod coram fratribus voverunt. Hoc est enim
proprium furti, rapinae et mendacii, ut unum occulte, alterum aperte,
tertium vero aliter quam promittitur eveniat. Restat nunc ut de illis
qui sunt fortes animo, aliquid dicamus. Sunt enim quidam fortes, alii
fortiores, alii fortissimi. Fortis Tobias (Tob. I), fortior Job (Job I),
fortissimus Abram (Gen. XII). Duobus modis probatur animi fortitudo,
cupiditate scilicet et carnalitate. Non cessit Tobias cupiditati, quando
Gabelo consobrino suo egenti pondus argenti commisit, nec plus amavit
pecuniam quam proximum. Amisit Job substantiam, sed quid ait: Dominus
dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen
Domini benedictum. Dimisit Abram quod possidebat et obedivit voci
Domini, non coactus sed sponte. Tobias commisit, Job amisit, Abram
dimisit; hic pecuniam, iste substantiam, ille terram, domum et
cognationem; unus in spe, alter patienter, alius vero sponte; primus
egenti compatiendo, secundus vero patienter tolerando, tertius jubenti
obediendo. Sic non cedunt cupiditati, quae in tribus consistit, id est,
in amore possidendi, in dolore amittendi, in coactione deserendi. Sed
similiter expellunt tres tria, quisque suum, nec cedunt carnalitati. Non
plus enim amavit Tobias filium quam debuit, nec carnalitatem praeposuit
sed supposuit spiritualitati, praesentem filium bona docuit, orabat pro
absente (Tob. IV). Job vero de morte filiorum non doluit plusquam
necesse fuit, pro morte eorum lacrymas fudit, reddens proximo
compassionis debitum. Cum viverent autem, consurgens Job diluculo,
offerebat per singulos holocausta, et sic faciebat Job cunctis diebus
(Job I). Abram vero non tantum Ismaelem expulit, sed etiam Isaac, quem
in senectute sua de sterili conjuge genuerat, qui erat amor patris (ipse
est enim quem diligebat, Isaac) matris solatium, gaudium utriusque (Gen.
XXI, XXII): illum dico talem, ad immolandum Deo obtulit. Sic, fratres,
debemus esse animo fortes, ut Tobias. Si loquatur aliquis nostrum cum
amico suo, doceat eum bona; si vero absens fuerit, oret pro absente. Si
autem fortior esse voluerit, cum auferuntur sua, non persequatur hostes.
Non enim Job persecutus est hostes Chaldaeos cum auferrent sua. Tribus
modis persequimur hostes, scilicet manu, lingua et animo. Manu
persequimur hostes, quando illud quod vi raptores abstulerant, vi
recuperamus, contradicente Apostolo, qui dicit: Ne repetas tua. Qui enim
repetit cum litigio, male repetit (I Cor. VI). Lingua persequimur,
quando conquerendo sive accusando apud potentiores ut nostra recipiamus
proximos nostros licet mali sint, sub articulo mortis vinctos
relinquimus, non dantes locum irae, ut ait Apostolus, sed vindicantes
nosmetipsos (Rom. XII). Animo autem persequimur, quando hoc quod vi aut
circumventione non possumus, odio et protervitate miserae mentis
persequi non desistimus: quod Apostolus prohibet dicens: Cum omni,
inquit, pacem habentes (ibid.). Quid ergo, fratres, dicam de iis qui pro
bove aut asino proximum persequuntur? Quid facerent, si mortem filii
nuntiares? Et quid si septem filiorum, sicut Job nuntiatum est,
autumares evenisse? Instruit igitur beatus Job claustrales de patientia,
qualiter damna rerum temporalium sustinere debeant, qualiter pro morte
amicorum carnalium dolere conveniat, utrumque benigne portans, qui nec
pro damno rerum persecutus est hostem, nec pro morte filiorum ad odium
(quod est mors animae) cor inclinavit. Qui vult autem fortissimus esse
sicut Abram, qui non amisit sua, sed dimisit; qui non amavit filium suum
ut Dei Filium offenderet, talis dico renuntiet omnibus quae possidet, et
immolet gladio verbi Dei illos quos carnaliter diligebat vel carnali
amabat affectu. Fortissimus Abram, sed beatus Laurentius fortior
fortissimo. Audiamus qualiter Abram sua dimisit, Laurentius sua
dispersit et dedit pauperibus (Psal. XI). Abram filium suum Deo obtulit.
Laurentius seipsum pro Filio Dei; hic ignem parat, colligat filium,
gladium evaginat, sed angelum audit prohibentem ne perficiat, ille ad
ignem positus Christum praedicat, carnifices urgentes, carbones
ministrantes verbis non exasperat, efficitur holocaustum Domino, id est
totum incensum, intus igne charitatis, exterius vero flamma
tribulationis. Hic quia obediens efficitur, filium recipit incolumem,
ille quia perseverat in tormentis, a Dei Filio recipitur ad salutem.
Haec est fortitudo charitatis. De hac scriptum est: Fortis ut mors
dilectio (Cant. VIII), et ut verum fatear, fortior dilectio. Nihil enim
separat a charitate Christi. Sunt igitur, ut supra diximus, tres species
fortium, corpore scilicet, et animo, et scientia. In his autem consistit
fortitudo totius religionis. Qui scit enim et vult et potest bene
operari, si modum teneat, perfectus est.
|
|