|
Poenitentibus est misericors religio. Tribus modis poenitet homo: ore
tantum, aut corde tantum, aut ore et corde simul. Saul ore, Petrus
corde, David ore et corde simul poenituit. Tria commisit David erga
servum suum Uriam, scilicet perfidiam, homicidium, adulterium cum uxore
ejus; et tamen accusante Nathan propheta, semetipsum judicavit in corde
et voce dixit: Peccavi Domino. Quia corde poenituit audivit ab eodem,
Dimissum est peccatum tuum (II Reg. XII). Ter negavit Petrus, et tamen
respexit eum Dominus, quia flevit amare (Luc. XXII), lavit enim lacrymis
foedae contagia linguae. Tribus modis peccavit Saul: per superbiam, per
inobedientiam, per excusationem peccati. Per inobedientiam, peccavit,
quando peccatores Amalech non interfecit, quod praeceperat Dominus, sed
versus ad praedam fecit malum in oculis Domini (I Reg. XV). Per
excusationem peccati peccavit, cum diceret Samuel: Quae est haec vox
gregum quae resonat in auribus, aut armentorum quam ego audio? (ibid.)
et ait Saul. De Amalech adduxerunt ea, pepercit enim populus melioribus
ovibus et armentis, ut immolaret Domino Deo tuo, reliqua vero occidimus
(ibid.). Seipsum Saul excusat, sed populum accusat. Populus, inquit,
pepercit, quod Dominus non praecepit; nos autem reliqua occidimus, quod
praeceperat Dominus. Unde Beda super Samuelem:
|
“Saul, inquit, ea quae, Domino jubente, occisa sunt, se cum populo
occidisse, his vero quae contra interdictum ejus reservata sunt, non se,
sed populum pepercisse testatur.”
|
|
Per superbiam peccavit, cum demum diceret Samueli: Peccavi, sed nunc
honora me coram senioribus populi mei et coram Israel (I Reg. XV).
Immoderata Saulis superbia, sed moderata Samuelis humilitas. Honorari
reprobus quaerit, et honorat propheta reprobum. Sic etiam nostris
temporibus inveniuntur multi, qui a magistris spiritualibus redarguti,
poenitentes ore tantum, timent honore privari. Si quidem inter nos tales
videmus, aut pati nolumus, aut accusamus, quia incorrigibiles. Samuel
autem non tantum patitur, sed etiam honorat. Unde Beda super Samuelem:
|
“Nos quoque in exemplum beati Samuelis decet ergo tales modeste agere.”
|
|
Neque eos oportet traducere, quos incorrigibiles et divino judicio non
dubitamus damnandos, maxime illos quos aliquo gradu ecclesiastico (quem
ejusdem Saulis vinctio non indecenter exprimit) cognoverimus insignitos.
Sunt enim multi qui detrahunt praelatis, qui quamvis detrahant eis,
vellent tamen esse quod illi sunt. Si autem contingat quod volunt, illis
quod judicaveverant, meliores non sunt. Sicut igitur diximus supra,
peccavit Saul per superbiam, per inobedientiam, per excusationem
peccati, superbiaequae diaboli, praevaricationis Adae, excusationis Evae
particeps efficitur. Adam contra Patrem, Eva contra Filium, diabolus
contra Spiritum sanctum peccavit. Adam Patris bonitatem, Eva Filii
sapientiam, diabolus Spiritus sancti benignitatem accusavit. Adam Patris
bonitatem, cum diceret: Mulier quam dedisti mihi, seduxit me (Gen. III).
Eva Filii sapientiam redarguit, quod non sapienter egerit, quia posuit
serpentem in paradiso a quo decepta est. Diabolus autem benignitatem
Spiritus sancti ignorat, dum desperando de venia in delicto maximo
perseverat, id est, in superbia. Unde Psalmista: Et emundabor a delicto
maximo (Psal. XVIII). Ubi beatus Augustinus:
,
inquit,
Hi tres sunt qui testimonium dant adversus Saul in coelo, scilicet Pater
et Filius et Spiritus sanctus: Pater qui est veritas, de mendacii
excusatione; Filius, qui est Patri obediens usque ad mortem (Philip.
II), de inobedientia; Spiritus sanctus, de perseverantia peccati
testimonium proferunt. Cavendum igitur nobis est, qui culpas nostras
excusamus, qui sumus inobedientes et superbi, ne adversum nos dent hi
tres testimonium in coelo. Superiori non obedivit Saul, nec pepercit
inferiori, sed sibi, dum populum sibi subjectum accusat, dum seipsum
excusat et recusat praeceptum Samuelis. Contra superiorem enim peccat,
id est contra Samuelem, quicunque laicus sacerdotem dehonestat. Dignius
est enim sacerdotium regno. Quod in Passione Domini figuratum novimus
esse per servum pontificis, cui Petrus abscidit auriculam, huic nomen
erat Malchus (Joan. XVIII), quod interpretatur rex. Serviebat enim
Malchus pontifici, quia dignius est sacerdotium regno. Mirantur aliqui,
forsan dubitantes de damnatione Saulis, hoc quod diximus. Legant
Hieronymum contra Jovinianum, et invenient ibidem tres hominum ordines,
arietes scilicet, oves et haedos. Inter arietes David numeratur, inter
oves Jonathas, inter haedos Saul. Ad sinistram ergo Saul, quia haedi ad
sinistram; Jonathas ad dextram, quia inter oves reperitur. De illo dicit
ibidem Hieronymus, quod amore prophetae dignus erat.
Redeamus nunc ad propositum nostrum, et videamus quomodo poenitentibus
sit misericors religio. Tribus modis poenitet homo, et tribus miseretur
Deus. Peccantem exspectat, desperantem consolatur, et congaudet
poenitenti. Peccantem revocat dono gratiae, desperantem consolatur per
spem veniae, poenitentem roborat ex promissis gloriae. Miseretur et homo
homini tribus modis: Miseretur enim praelatus discipulo, discipulus
praelato, et discipulus quandoque discipulo. Miseretur quandoque
praelatus discipulo, dum peccantem verbis benigne corrigit, desperantem
ad spem per exempla misericordiae erigit, et correctum post commissa
diligit. Haec ideo dico, quia nonnulli sunt qui, cum aliquem familiarem
habeant, si peccet, despiciunt, et hoc, quod pejus est, fatentur quod
non diligant eos sicut prius. Peccavit Petrus, sed Christus eum non
despexit, sed respexit et dilexit. Miseretur et praelato discipulus
tribus modis: dum irato non resistit magistro, aut peccanti non
detrahit, vel perversum patitur. Iratum enim Saul fugiebat David,
purgantem in spelunca ventrem, cum posset, non occidit, perversumque
passus est quandiu vixit (I Reg. XXIV). Miseretur itidem discipulus
discipulo, dum peccanti orando compatitur, aut quando inter se et illum
corripit, aut quando peccanti in se benigne dimittit.
|
|