|
Perversis est severa religio. Servat enim honestatem severitas,
levitatem castigat, timetur ab indoctis: ipsa est decor senum, juvenum
virga, ornat praelatorum personas, colorat speciem virtutum. Sicut enim
rubor mistus candori, si competenter disponatur, faciem gratam reddit
aspicientibus, sic severitas mista rectitudini, si dulcedine condiatur,
vultum religionis decorat. Dulcedo praelati ad poenitentiam trahit,
peccantem discipulum severitas corrigit, rectitudo dat legem
delinquenti. Sic nec severitas levitatem patitur, nec dulcedo
dissolutionem, nec rectitudo lineam justitiae transgredi permittit. Unde
Psalmista: dulcis et rectus dominus (Psal. XXIV). Volunt quidam esse
severi, sed nesciunt et dum volunt esse severi, crudeles efficiuntur.
Iram pro severitate, amaritudinem pro dulcedine, pro rectitudine
crudelitatem ostendunt, et sic confunditur vultus religionis, ubi ex
flamma crudelitatis ignescunt oculi, pallor miscetur livori, quia
procedunt ex ira et amaritudine. Ira praelati peccantem turbat,
amaritudo persequitur, crudelitas affligit. Ira praelati casum dat
perverso, justum vero provocat ad iram. Duae sunt species perversitatis,
scilicet apertae et occultae. Sunt quidam adeo perversi, ut quod ipsi
male operantur, defendant aperte; quod autem bene alii faciunt,
detestentur et impugnent. Incorrigibiles sunt: hoc solum quod volunt,
esse bonum credunt; obedientiam autem nunquam aut negligenter implent,
humiles fratres provocant, turbant silentium: Talium figuram gestabat
Philisthaeus ille, qui egressus de castris philisthiim, provocabat
filios Israel (I Reg. XVII). Cujus magnitudo et amorum diversitas,
moraliter statum perversorum (qui magni sunt apud semetipsos) et
qualitates morum designant. Ad hunc Philisthaeum expugnandum venisse
David legitur. Sed hoc bellum tribus modis fit: historialiter scilicet,
mystice et moraliter, id est, inter Goliam et David, inter Christum et
diabolum, inter quemlibet justum et aliquod diaboli membrum. Praecessit
in re, contigit in mysterio, habetur et nunc in moribus. Cum igitur
mitteretur David a patre suo Isai ad visitandos fratres suos, qui erant
in exercitu Israel: miserat enim eum, ut narrat historia, pater suus
dicens: Fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati
sunt disce. Venit ergo in Magala ad exercitum; qui egressus, vociferatus
erat in certamine. Direxerat enim Israel aciem, sed et Philisthiim ex
adverso fuerant praeparati: et cucurrit David ad locum certaminis,
interrogans si omnia recte agerentur erga fratres suos. Cumque adhuc
loqueretur David, apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine,
Philisthaeus de Geth ex castris Philisthinorum (ibid.). Fratres tuos
visitabis si recte agant, dicit historia, et cum quibus ordinati sunt
disce. Et Dominus in carne veniens visitavit nos, diligenter quaeque
recte agere, vel cum quibus ordinate vivere debeamus, docens. Quod et
moraliter quotidie evenire cernimus, dum praelati quique subjectos suos
rectitudinem bonae operationis docent, vel cum quibus ordinem bene
vivendi tenere debeant, instruunt, ne, cum perverso perversus, vel cum
tepido fratre noviter conversus societur. Venit David ad exercitum
Israel: et invenit eos vociferatos ad praelium, et Philisthiim ex
adverso praeparatos. Veniunt et inveniunt praelati quandoque fratrum
discordiam. Et cucurrit David ad locum certaminis, et interrogabat si
omnia recte agerentur erga fratres suos. Currunt praelati tam mentis
affectu quam gressibus pedum, solliciti de salute suorum, investigantes
si recta sunt opera eorum, an adhuc corrigenda videantur. Inquirunt
mores, discunt visu et auditu quae sit discordiae causa. Unde Beda super
Samuelem:
|
“Nunc quoque, inquit, per sua membra Dominus idipsum agere non cessat,
cum bonos a malis discernens, his sua munera partitur, illos dimittit
inanes.”
|
|
Cum adhuc loqueretur David, apparuit ille vir spurius ascendens, Goliath
nomine Philisthaeus de Geth et castris Philisthinorum. Loquente vero
aliquo justo et docente quae recta sunt, et inquirente quid noceat,
apparet ille spurius, id est, diabolus in corde alicujus descendens.
Unde? A cogitatu maligno ad verba convicii, a verbis convicii ad opera
perversa. Goliath nomine, id est, revelatus. Quibus? Illis qui dicere
possunt: Non enim ignoramus cogitationes ejus. Philisthaeus de Geth.
Philisthaeus, cadens potione interpretatur. Cadens ab altitudine
superbiae, potione desperationis imbutus, et oblitus misericordiae.
Geth, quod interpretatur torcular, Beda attestante, aptissime
multitudinem pravorum designat, civitatem videlicet diaboli, ad bonorum
in saeculo tormenta semper exercitatam. Sicut enim in torculari premitur
uva, premitur et exprimitur, separatur vinum ab acinis, vinum transit ad
convivium Domini; acinis autem datur locus in sterquilinio, sic a
multitudine pravorum justi calcantur; et sicut in torculari ab acinis
vinum separatur, sic in tribulatione probantur justi, injusti autem
tempore tentationis recedunt. De Geth igitur Philisthaeus erat, unus de
multitudine pravorum. Et cassis aerea super caput ejus, et lorica hamata
induebatur; et ocreas aereas habebat in cruribus, et clypeus ejus aereus
tegebat humeros ejus. Cassis, lorica, ocreae et clypeus, diversa
defensionis sunt genera, quibus sui ipsius (qui est caput omnium
impiorum) diabolus stultitiam defendere conatur. Moraliter autem
perversi casside caput tegunt, dum perversae actionis intentionem
laudant. Sinistrum vero latus obumbrant clypeo, dum sinistram pravae
actionis excusant partem. Ocreas habent in cruribus, quae est quasi
extrema pars corporis, quia usque ad finem in obstinatione perseverant.
Lorica induuntur, qua totum tegitur corpus, quando totam defendunt
actionem. Hae siquidem species armorum ex aere factae perhibentur esse,
metallo videlicet caeteris amplius canoro. Quia quidquid agit perversus,
non humili confessione profitetur, nec ratione veritatis, sed clamoso
strepitu saecularis eloquentiae defendit, et per exempla reproborum
confirmat. Unde sequitur, et armiger ejus antecedebat eum. Armiger
Goliae quilibet reprobus esse potest, exempla cujus antecedunt et
adjuvant ad confirmandam perversorum malignitatem. Ex his auctoritas
trahitur, ex his sumuntur defensionis arma, et haec est perversitas
aperta. Unde sequitur: Stans clamabat adversus phalangas Israel. Stans
clamat, quia in elationis monte perversus positus, voce detractionis,
blasphemiae, et scandali humiles fratres qui Deum mente considerant,
provocare non cessat. Sic igitur perversitatis caput, est intentio
pravae actionis; sinistrum latus, pars sinistra; crura, finis actionis;
corpus, actio tota; cassis vero, intentionis commendatio; clypeus,
sinistrae partis excusatio; duae ocreae perseverantia et obstinatio;
lorica, totius actionis aperta defensio. His armis cognoscitur
Philisthaeus, cum procedit ad praelium. Sunt autem alii quorum
perversitas est occulta, qui consilio suo fratres promovent ad iram,
excitant ad rixas, qui consilio suo faciunt insurgere Absalon contra
David, id est, filios spirituales contra eorum patres ad discordiam
promovent, qui machinantur ut moriatur David in castris, sicut de
Achitophel legitur (II Reg. XVII). Sed utriusque severa debet esse
religio, ut aperte perversis resistat in faciem, et occultorum consilia
mutet. Sic David Philisthaei frontem lapide comminuit, sic Chusi
consilium destruxit Achitophel. Frons Philisthaei est cognitio
perversitatis. Percutitur ergo Philisthaeus in fronte, quando
perversitas insipientis agnita, reverberatur a sapiente. Chusi autem
interpretatur silentium; Achitophel vero ruina fratris. Destruxit ergo
consilium Chusi consilium Achitophel; quia per silentium, eorum qui sunt
quasi ruina fratrum, annihilatur consilium. Providet Chusi ne turbetur
exercitus Israel, quia per silentium, impetus et incursus sermonum a
conventu fratrum Deum videre cupientium rationabiliter arcentur. Haec
duo ad severitatem, rarus scilicet sermo et rigor sermonis, pertinent.
Rarus enim sermo concordiam servat, rigor sermonis corrigit emendanda.
Affabilis est severitas non garrula, asperitatem monstrat, sed non est
litigiosa. Severitas a crudelitate differt; haec corrigit, illa cruciat;
haec justis convenit, illa perversos comitatur. Minatur severitas, sed
non maledicit. Maledixit Philisthaeus David, sed non maledixit David
Philisthaeo. Tu venis, inquit, ad me cum gladio et hasta et clypeo, ego
autem venio ad te in nomine Domini exercituum (I Reg. XVII). Maledicunt
Philisthaeo multi, nec veniunt ad eum in nomine Domini. Maledicit ille
Philisthaeo qui, cum ad aliquem cadentem potione diaboli properat
corrigendum, non humilitatis verba sed superbiae, non exhortationis sed
iracundiae, non blandimenta sed opprobria profert. Nec venit in nomine
Domini ad Philisthaeum, qui religioni vel nobilitati suae, seu etiam
scientiae litterarum, qua praevalet, et non divinae gratiae tribuit quod
perversum corrigit. Sic multi veniunt, et ideo non tradit Deus
Philisthaeum in manus eorum. Quod non maledixit David Philisthaeo,
benignitatis est; quod Deo ascripsit sui adventus efficaciam,
humilitatis; quod autem minatus est, severitatis. Sed quid minatur?
Auferam, inquit, caput tuum a te, et dabo cadavera castrorum Philisthiim
avibus coeli et bestiis terrae (ibid.). Caput Philisthaei, diabolus
dicitur; cadavera vero castrorum Philisthiim, carnales affectus
reproborum (qui sunt castra diaboli) moraliter designant. Cadaver est
quasi caro data vermibus. Sicut enim caro putrida vermibus nutrimentum
praestat, sic carnales affectus cogitationes perversas nutriunt. Aves
coeli illos designant, qui alis contemplationis ad cogitanda coelestia
sublevantur. Bestiis terrae coapiantur illi qui terram suam noverunt
excolere, qui necessitati fratrum terrena ministrant, rei familiaris
curam gerentes, quos alibi designant Rachel et Lia (Gen. XXIX), Martha
et Maria (Luc. X). His avibus coeli et his bestiis terrae cadavera
castrorum Philisthiim, id est, carnales affectus reproborum, dantur ad
corrigendum. Sic igitur corrigit aperte religio perversos, sic occulte
perversorum providet consilio.
|
|