|
Bonis est optima religio. Bonos facit rerum distributio, meliores mundi
renuntiatio, optimos autem, religionis cohabitatio. Mundus bonis est
pessimus, religio vero bonis et malis est optima. Facit enim quandoque
de malo bonum, de bono meliorem, de meliori optimum, et hoc fit quando
visitat impium Deus. Unde Psalmista: Visitasti terram et inebriasti eam
(Psal. LXIV). Visitat Deus et bonam et malam terram, terram meliorem, et
terram optimam. Per timorem terram malam visitat, bonam per incipientem
charitatem, meliorem per abundantem, optimam per perfectam. Visitat Deus
terram malam, quando aliquis timore judicii compungitur, et ab illicitis
abstinet. Bonam vero per incipientem charitatem visitat, quando sua
distribuit aliquis, renuntiat mundo, mutat habitum, tenet pacem cum
fratribus suis, nisi calumnietur ab aliquo; si autem calumnietur,
calumniam non patitur, sed adhuc leviter turbatur, irascitur et odit.
Claustri taedium non aequanimiter portat, vilitatem et identitatem
ciborum abominatur. Cibus vero animae, quod est verbum Dei amarus
videtur ei, si aliquoties arctius corrigatur. Sic filii prophetarum cum
venissent ad domum Elisei, praecepit Eliseus coquo suo ut refectionem
eis pararet. Cum autem gustassent illi pulmentum in herbis coctum, et
invenissent amarissimum, coeperunt clamare: Mors est in olla homo Dei,
mors est in olla homo Dei (IV Reg. IV). Olla Elisei differt ab Aegyptiis
ollis. Illae quidem carnium sunt, haec pulmentorum herbaceorum. Illae
adipe pinguium condiuntur, unde procedit iniquitas, haec Elisei farina
dulcoratur, quae est charitas. Illarum dulcedinem sequitur amaritudo,
hujus vero amaritudinem sequitur suavitas. Surgens Eliseus accepit
farinam quam ipse habebat, et posuit in ollam, et sic factum est dulce,
quod prius amarum exstiterat. Eliseus qui solaris interpretatur.
Christum designat, cocus doctores, pulmentum verbum Dei, farina
charitatem. Ponit ergo Eliseus farinam in pulmento, quando aliquis per
abundantem charitatem visitatur a Domino, ut cui grossior cibus fastidio
prius exstiterat, vel qui leviter irasci consueverat aut obedientiae
contradixerat, nunc obediat, frugalitatem sequatur, inimicum diligat.
Abundat enim charitas, cum diligitur inimicus, sed non est perfecta,
nisi parata sit mori pro proximo. Nemo enim charitatem habet majorem,
quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis (Joan. XV). Perfecta vero
charitas inimicum diligit, pro proximo mori non pertimescit, haec foras
mittit timorem, haec Dominum diligit et sustinet. Unde Psalmista:
Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, et sustine
Dominum (Psal. XXVI). Exspecta per spem, ne desperes per timorem,
viriliter age per incipientem charitatem, et confortetur cor tuum per
abundantem, ut sustineas Dominum per patientiam perfectae charitatis.
Sic igitur bonis est optima religio quia ducit ad perfectionem.
Sufficiant nunc quae de novem beneficiis religionis dicta sunt, ut adhuc
aliquid quasi in transitu de cohabitatione ejusdem breviter tangamus.
|
|