|
Quatuor sunt in religione notanda. Suavis est enim et mitis, quieta et
secura. Suavis est in cohabitatione, mitis in sermone, quieta in mente,
secura in actione. Nec tamen sic suavis est ut sit indiscreta, nec sic
mitis ut patiatur injusta; nec sic mente quieta, ut bonum non cogitet;
nec sic secura, ut Dominum non timeat; sed sic secura, ut pro timore
humano ab opere bono non desistat. Religio assimilatur mulieri castae,
quae ab aliquo diligitur ut ducatur in uxorem, ideo scilicet quod
pulchra sit, quod divitiis abundet, quod de genere nobilium sit, quod
sapiens sit, ut in pulchritudine illius delectetur, et de nobilitate
filiorum glorietur, ut augeantur sua illius censu, et serventur sensu.
Huic mulieri assimilari potest religio, quae pulchra est in
contemplatione, sapiens est in circumspectione, nobilis quia libera a
peccati servitute, dives haereditate, cujus haereditas est regni
coelestis aeternitas. Amat luxuriosus speciosam, sed non amat castam, si
quandoque carnalis animus tactus pulchritudine religionis, ejus induit
habitum. Cum autem castitatis munditiam reperit, displicet quod
placuerat. Sic uxorem Abrae, quam rex Aegypti propter pulchritudinem
rapuerat, intactam reddidit marito dicens: Ecce, inquit, uxor tua ante
te, accipe eam, recede hinc (Gen. XII). Super hunc locum beatus
Ambrosius in secundo libro quem fecit de Abraham:
|
“Intueamur, inquit, animo aliquem intemperantem, qui invitus castitatis
gratiam quodam ejus captus decore sequendam putet, deinde pedissequas
ejus nesciens, quibus incedit comitata, sobrietatem scilicet et
modestiam ac verecundiam, parcimoniam cibi, fugam lasciviae, seriam
cautionem, sollicitam custodiam, subitoque ebrietatis succensus calore,
aut ipsius carnis aestu, aut occursu formae decentioris, nequaquam se
teneat, nec carnis legi repugnet, nonne dicit: ”
|
|
|
“Putabam rem faciliorem castimoniam sequi. Supra humeros meos, supra
vires meas est, rarus cui ista jungatur.”
|
|
Recedat ergo, recedat de finibus sensuum meorum. Et conversus ad aliquem
monitorem sui, qui studuerit in ejus mentem inducere assuetudinem
castimoniae dicens non arduam fore nec impossibilem, sed pluribus
sociam, finitimam studiosis, convenientem voluntariis.
|
“Quid hoc, inquit, fecisti mihi?”
|
|
quare non dixisti mihi, quia uxor tua est? hoc est, quod non
perfunctorie sed legitimo teneatur conjugio, sed dixisti sororem tuam?
Quis ignorat, fratres, nostris temporibus hoc in Ecclesiis evenisse?
Sunt enim nonnulli qui delicatam ac voluptuosam esse credunt religionem,
expertem laboris, vacantem otio, habitum religionis indiscrete capiunt,
votum faciunt, professionis vinculo constringuntur. Cum autem religionis
ordinem et consuetudines ejusdem adversantes carni noverint, in haec
verba prorumpunt:
|
“Putavimus, inquit, pondus religionis levius esse.”
|
|
Quis enim potest ferre claustri taedium, diuturnitatem silentii, pondus
laboris, parcimoniam cibi? Sic ergo uxorem suam reddunt Abrae,
expellentes eam ut liberi remaneant in Aegypto. Abjiciunt enim habitum
religionis, et in desideriis suae carnis perseverant. Abram vero
ascendit ab Aegypto in Bethel, id est, carnalium voluptatum consortia
deserens, in domo Dei manet. Hoc enim interpretatur Bethel domus Dei.
Abraham religionis est forma, exemplum cohabitantium. Tria sunt, quae
pacem cohabitantium turbare solent, id est, quando aliquis movetur ad
iram pro seipso, vel pro amico, vel pro commodo. Haec tria removit
Abraham dum habitaret cum nepote. Primum removit dicens, non sit rixa
inter me et te; secundum, cum diceret, neque inter pastores meos et
pastores tuos (Gen. XIII). Tertium posuit: Ecce, inquit, tota terra ante
te, hoc est, si de me, si de amico, si de possessione dissensio est,
omnibus cedo; si autem moribus non convenit, discede a me. O quanta
promisit nepoti Abraham, ne cogeretur a nepote discedere. Sed etiam
virtutis est hoc, ac disciplinae. Dixit enim ante nos quidam
philosophus, quatuor haec bono viro inesse, ut laboret. Primum, ut omnes
sibi amicos faciat. Secundum, ut si non potest facere amicos, non faciat
inimicos. Tertium, ut si istud non suppetit, sententia communi discedat.
Quartum autem, ut si quis cedentem persequatur, vindicet se ut potest.
Sed illa tria superiora in operibus Abrahae cognoscimus, quartum autem
non ita est, quando etiam circa cedentem servavit, affectum parentis, ut
eum non solum non persequeretur, sed etiam captum liberaret ac erueret.
Denique cum Apostolus tria illa doceat, quartum praeceptis suis solvit,
quod addiderat philosophia. Ait enim, cum discipulum, vel pacificum
populum informare vellet: Si fieri potest, cum omnibus hominibus pacem
habentes (Rom. XII). Deinde si hoc non potest, certe nec discordias, nec
inimicitias. Ideoque addidit: Non vindicantes, charissimi (Ibid.). In
quo tertium illud concluditur, ut vindicare nos nequaquam velimus, sed
date, inquit, locum irae (Ibid.). Habes et quartum, ut discedas magis,
et vindictam Deo committas quam tibi exigas. Nunc autem, fratres, quia
primi libelli spatium dilatavimus, in pace cohabitantes, et nosmetipsos
per patientiam invicem supportantes, Deo autem vindictam committentes,
finem ponamus.
|
|