|
Incipientibus aedificare quaerendus est locus fundamenti, ne superpositi
parietis congeries inclinet se ad ruinam. Solent enim ex hoc
rationabiliter qui firmiter aedificare volunt, eversa et ejecta terra,
super firmam petram licet nimio labore quaesitam, aedificii sui ponere
fundamentum. Diversa est tamen diversorum ratio aedificiorum.
|
“Ampla etenim palatia reges sibi aedificant, sed domus illorum sepulcra
eorum in aeternum (Psal. XLVIII). Turres firmas in summis montium
locant, vallant aggere, et muro cingunt, montes non suis, sed pauperum
manibus transferunt, circumductis solo imperio fluminibus, excludunt
hostium vires, nihil tamen horum morti contradicere potest.”
|
|
Episcopi domos non impares ecclesiis magnitudine construunt, pictos
delectantur habere thalamos, vestiuntur ibi imagines pretiosis colorum
indumentis. Pauper item sine vestibus incedit, et vacuo ventre clamat ad
ostium. O mira, sed perversa delectatio! Trojanos gestat paries pictus
purpura, et auro vestitos, Christianis panni negantur veteres. Graecorum
exercitui dantur arma, Hectori clypeus datur auro splendens, pauperi
vero ad januam clamanti non porrigitur panis, et, ut verum fatear,
pauperes spoliantur saepe, et vestiuntur lapides, et ligna. Ornant
praetoria columnis, fores domibus anteponunt, quae utinam pauperes
includerent, non excluderent.
|
“Cives urbium suarum monitiones studiose disponunt, ut sic incursus
hostium repellant, excubias ordinant, vectes ferreos portis inserunt,
portas suas muniunt custodibus. Sed tu, o Domine! pone custodiam ori
meo, ut non delinquam in lingua mea (Psal. CXL).”
|
|
Monachi faciunt sibi claustra quibus homo exterior teneri possit; sed
utinam claustra facerent quibus homo interior ordinate teneretur! Sic,
fratres, sic quidam turres aedificant, ut securius rapiant, alii sola
delectatione, et superfluitate gaudent. Alii necessitate, et timore, ne
opprimantur a potentibus (ut diximus), laborare non desinunt. Claustra
vero quasi castra Domini alii Domino componunt, et sicut regum ministri
turrium instaurata munitione securius fraudes inimicorum excludunt: sic
homo interior, et homo exterior intra munimina claustrorum positi,
antiqui hostis insidias, et temporalium rerum fragiles casus effugiunt.
Utile igitur esse credimus ut introducantur duae personae, et quod in
rebus subtilioribus obscurum latet, per res oculis subjacentes liquidum
fiat. Sicut etenim accidit si duo socii aliquod castrum intrarent, cum
ab hostibus oppugnari deberet, quorum unus esset discretus sive prudens,
alter indiscretus sive imprudens, unus piger, alter expeditus, sic homo
interior, et homo exterior. Discretus in die munitiones parat, erigit
propugnacula, defensionis loca singulis assignat, officia praeessendi
injungit quibusdam sociorum, concordiam docet, jejunandi tempus indicit,
ne fames, quae clausis intrat portis, inter armatos victoriae obtineat
principatum; fraudem damnat, ne per aliquem hostis ingrediatur; sed ante
omnia perseverantem patientiae constantiam habendam fore praedicat, et
hortatur. In nocte vero excubias ponit, discurrit per vigiles,
somnolentos increpat, et prae caeteris saepissime socium excitat, quia
piger est, et docet, quia indiscretus est. Si autem propius hostes
accedant, machinamenta belli praeparat, aries januam pulsat; tunc exit
armatus, sustinet hostes, viribus hostium incursus repellit, quia
expeditus est, providentia machinamenta dissipat, quia discretus est.
Sic agit discretus non ad tempus, sed assidue, ne adversariis tradatur
castrum, ne et ipse capiatur, et tradatur exactori, mittatur in
carcerem, trahatur ad tormenta. Istius vita mores instruit audientium,
loqui de eo etiam debilium mentibus praebet affectum. Audire enim
diligenter bonum, et velle fieri, magna pars bonitatis est. Hoc est,
fratres, officium discreti et expediti. Indiscreti autem et pigri
officium est, impedire discretum, tardare expeditum. Hunc talia agentem,
labor expediti, discreti docta providentia facit participem laudis et
gloriae. Quando autem liberatur ab hostibus castrum, cum socio Domini
sui gratiam recipit, et remuneratur cum eodem. Sic contigit quandoque,
fratres, ut piger trahatur ad praemium, sed saepius invenisse contrarium
in hac societate cognovimus. Mira res! Iste, qui talis ante fuerat,
cujus probitas licet damnosa eis exstitisset, ab hostibus tamen laudari
meruit; cujus providentia sociorum murus exstiterat, iste talis, dico,
assiduitate quadam a socio victus, pigro consentit, indiscretum patitur,
vagantem sequitur. Ecce, fratres, piger expeditum luctando dejicit,
discretum indiscretus decipit. Sic vagantes extra castrum ab hostibus
capiuntur, recipiunt pro munere poenam, pro labore supplicium. Adaptetur
igitur proportionalis similitudo, ostendatur in homine interiori et
exteriori quod contigisse potuit in duobus praedictis. Hominem enim
exteriorem, videlicet carnem nostram, nemo dubitat indiscretum esse, et
pigrum: animam vero, id est hominem interiorem, ex natura sua discretum,
et expeditum, benignitas Creatoris plasmavit. Ecce claustrum, id est Dei
castrum, intraverunt ambo, ecce undique hostium turbae conclamant,
quidam minantur ut terreant, blandiuntur multi ut decipiant, promittunt
etiam aliqui ut pervertant, insidiantur fere omnes ut rapiant, simul
inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum
(Psal. XIII). Extra mundus totus exeuntibus obstrepit; intus vero
sagittantur in occulto recti corde: volant ignea tela, confligunt hostes
eminus, moriuntur multi; nullus sine vulnere unius diei periculum
evadere potest: sicut diximus, diabolus per quosdam de exercitu suo
claustralibus minatur ut terreat eos, per alios blanditur ut decipiat,
per alios promittit ut pervertat, per reliquos insidiatur ut rapiat. Sed
qui sunt qui minantur homini interiori et exteriori intra claustri jam
munitiones positis, vel etiam aliquibus aliis de renuntiatione saeculi
cogitantibus; in primis audiat bonitas vestra. Cum aliquis, fratres
charissimi, claustrum intraverit, vel cum adhuc positus in hoc saeculo,
admonente Spiritus sancti gratia, de renuntiatione mundi hujus aliquid
cum amaritudine mentis cogitare coeperit, tunc mundi hujus princeps per
delectationem temporalium minas incutit, per voluptatum varietates
terrores accumulat. Qualiter autem per delectationem temporalium
antiquus hostis minari non desinat, notum fieri forsitan non erit
inutile.
|
|