|
Primum per delectationem temporalium antiquus hostis minas praetendit,
nunc vero per pulchritudinem rerum temporalium homini blanditur ut
decipiat. Pulchritudini enim adjuncta est delectatio, ita ut ipsa
pulchritudo sit delectationis causa. Ad hoc illud pertinere credimus
quod in Veteri Testamento legimus scriptum de patriarcha Abram, a quo
cum separari vellet Loth, et daretur ei a patruo eligendae possessionis
libertas, levavit oculos et aspexit omnem regionem Jordanis, quae
irrigabatur, priusquam everteret Dominus Sodomam, et Gomorrham, sicut
paradisus Domini, hanc elegit; sed postea inter diversos reges ortum est
bellum, et a quatuor regibus captum Loth, narrat historia: quo comperto
Abram numeravit vernaculos, et cum trecentis decem et octo viris adeptus
victoriam, nepotem liberavit (Gen. XIII, XIV). Notate, fratres, cum
separari vellet Loth ab Abram, regionem aspexit Jordanis, quae
irrigabatur sicut paradisus Domini, et loci pulchritudinem utilitati
praeposuit.
|
“Infirmior enim, ut ait beatus Ambrosius, amoena eligit, utilia
fastidit.”
|
|
Sic non tantum captus loci pulchritudine, ad amoena Jordanis descendit,
sed etiam ab hostibus captus ibidem esse cognoscitur. Doceat igitur Loth
hominem exteriorem, ne princeps mundi hujus per pulchritudinem rerum
blandiatur ei, ne discedens a socio capiatur ab hostibus. Placeret
forsitan alicui, si de adducto exemplo exquisitius loqueremur. Audiat
ergo diligens lector qui non quos vult, vel quando vult, explanationum
potest habere libros, audiat non me, sed beatum Ambrosium, cujus
auctoritatem hic sequi volumus, vel sensum verbis aliis, vel ejusdem
verba ponentes. Et ut ad majorem instructionem loqui valeamus,
interpretationes nominum non sit annotari difficile. Abram enim
interpretatur pater, Loth vero declinatio, Jordanis autem descensio.
Haec omnia in homine possunt adaptari, quia mens justi hominis pater
esse dicitur. Sicut enim pater filiis praesidet, sic mens justis
cogitationibus praesidet, et vagos sensuum motus quasi quodam
paternitatis dulci regit affectu. Loth autem declinatio dicitur.
Separatur ergo Loth ab Abram, quando aliquis a justitia suae mentis
declinat. Duobus autem modis declinatio dicitur. Unde beatus Ambrosius
ait:
|
“Cum Loth declinaret malum, hoc est, errorem, flagitium, crimen, tunc
jungebatur patruo: cum autem declinaret bonum, hoc est justum,
innocentem, sanctum, sociebatur flagitio.”
|
|
Separari dicitur Loth ab Abram, quia terra non poterat eos recipere. Ut
enim beatus inquit Ambrosius, una anima motus diversos non recipit
naturaliter sibi repugnantes. Sic per terram anima designatur; per Loth
vero, motus quidam vitiorum declinantes a justitia mentis; per Abram,
mentis perfectio. Non potest enim eadem anima et mentis perfectionem et
vitiorum multitudinem simul capere, quin ibidem separationem fieri
contingat. In separatione vero, ipsi Loth datur electio; sed, ut
dicitur, deflectentibus a vero amica est jactantia. Hinc est quod
diabolus cum in prima creatione a veritate, id est a Deo, discederet,
primum superbiae reatum incurrisse legitur. Inde etiam Loth levavit
oculos, quod est arrogantiae signum. Sublimes enim oculos Scriptura
superbiae demonstrat esse notam (Prov. VI). Discedens a veritate
diabolus descendit de coelo; discedens ab Abram, Loth descendit ad
oppida Jordanis. Descendit enim ad oppida Jordanis, quia, ut ait
Ambrosius,
|
“virtutis consortium deserit qui speciem eligit, non veritatem.”
|
|
Sequitur autem esse captum Loth, et quinque reges a quatuor esse
superatos. Sed qui sunt illi quatuor reges, qui de quinque triumpharunt
et adduxerunt totum equitatum Sodomorum, qui ceperunt etiam Loth, filium
fratris Abrae?
|
“Quinque reges, ait beatus Ambrosius, quinque sunt corporis sensus:
visus, auditus, gustus, odoratus, et tactus.”
|
|
Quatuor reges illecebrae corporales atque mundanae sunt, quoniam et caro
hominis et mundus ex quatuor constant elementis. Merito reges dicuntur
quia habet suum culpa dominatum, habet regnum grande. Unde Apostolus:
Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis
concupiscentiis ejus (Rom. VI). Sensus igitur nostri facile corporalibus
delectationibus et saecularibus cedunt, et a quadam eorum potestate
capiuntur. Corporales autem delectationes et illecebras saeculi hujus
non vincit nisi mens, quae fuerit spiritualis, adhaerens Deo, et se
totam a terrenis separans. Deflexio omnis his capitur. Unde quod Joannes
ait: Vae habitantibus in terra (Apoc. VIII)! non utique omnes homines
comprehendit (sunt enim quidam in terris positi, quorum conversatio in
coelis est), sed eos quos terrenae conversationis affectus, atque hujus
vincit saeculi gratia. Ergo, fratres, non habitatores, sed accolae simus
terrae hujus.
|
“Accola, ut ait beatus Ambrosius, temporalis diversorii speciem gerit:
habitator autem omnem spem atque usum suae substantiae illic collocat,
ubi habitandum putaverit.”
|
|
Itaque qui est terrae accola, habitator est coeli. Qui autem habitator
est terrae, possessor est mortis. Sic Loth, id est declinatio, capitur:
dum habitaret in Sodomis. Habeat ergo, fratres, homo exterior Loth et
Abram ante oculos, et hoc utatur exemplari, ne pulchritudine rerum
transeuntium tractus, a socio, id est ab homine interiori, separetur.
|
|