CAP. IV. De quatuor causis tentationum, quae omni homini fugiendae sunt, et maxime renuntiantibus huic saeculo habendae despectui.

Sunt autem quatuor diversitates rerum, quae ad pulchritudinem pertinent, quas vocamus causas tentationum, quae omni homini fugiendae sunt, et maxime renuntiantibus huic saeculo habendae despectui. Sed quae sint hae causae tentationum, et quare et quomodo fugiendae, audientium mentibus pro captu nostro patefaciamus exemplis. Prima autem harum quatuor est loci amoenitas, ut civitates et oppida, quae non tantum ex situ loci amoenitatem recipiunt, sed etiam ex inhabitantium gratia. Secunda vero causa est locus divitiarum; ubi enim divitiae, ibi periculum. Tertia vero causa est pretiosus ornatus, ut est equorum cura pinguium, et vestimentorum exquisita varietas. Quarta autem est mulierum species, quarum (ut dicitur) vox blanditur auribus, et facies oculis. Ecce quae sint illae quatuor tentationum causae audivimus, nunc autem quare fugiendae sint, restat ut dicamus. Ideo etenim fugienda sunt ista, quia ex pulchritudine mulierum voluptas carnis nascitur. Ex varietate vero vestimentorum affectus placendi subministratur. Locus autem, id est urbes et oppida, dant opportunitatem impetrandi quod placet. Per divitiarum vero affluentiam, quod placet impetrari solet. Sic, fratres, confluunt omnia ista ut perficiatur tentatio, et ideo dicuntur tentationum causae. Confert enim pulchritudo delectationem, ornatus affectum, locus opportunitatem, divitiae effectum. Hae sunt illae quatuor, quarum illa est prima cum qua fit tentatio, secunda propter quam fit, tertia in qua fit, quarta per quam ducitur ad actum. Cum muliere etenim speciosa delectatio carnalis, quae cum turpi non fieret, perficitur. Propter ornatum corporis placet, quae sine ornatu videntibus displiceret. In opportuno vero loco res ad finem trahitur, quam importunitas impediret. Sed licet illa tria confluant, licet pulcher sis, et perornatis vestibus incedas, si tamen desit pecunia, invenietur ab illa competens dilationis occasio. Restat igitur ut per pecuniam coepta tentatio finem recipiat. Bersabee, Uriae Ethei uxor, cum lavaret se in solario domus suae, propter pulchritudinem placuit David, placuit et traxit ad crimen (II Reg. XI); fuit igitur Bersabee causa cum qua fieret tentatio. Judas cum in Thamnas iret ad tondendas oves, Thamar nurum suam in meretricio habitu sedentem in bivio reperit, cum reperta rem habuit (Gen. XXXVIII). Quid ergo, fratres? Placuit Judae Thamar, num propter pulchritudinem, cum etiam quaenam esset ignorabat? Consequens ergo est ut ornatus meretricii habitus sit aliqua causa propter quam Judas complesset delectationem carnalem. Ammon vero filius regis David, cum vehementer Thamar sororem suam diligeret, opportunitatem loci quaesivit et invenit, infirmum se esse mentitus est, impetrat a patre suo sororis adventum, solus solam aggreditur, poscit coitum, negat illa, negantem opprimit, vim inferens oppressae (II Reg. XIII). Doceat igitur nos Thamar opportunitatem loci fugere, ne in ipso fiat praemeditata tentatio. Similiter: Judas Scariotes opportunitatem quaerebat, ut Jesum Judaeis traderet (Luc. XXII). Per pecuniam etiam Jesum Judaeis traditum esse novimus. Novimus etenim Judam furam esse et loculos habere (Joan. XII), quod per hoc etiam evidentius ostenditur, quod triginta argenteos retulisse in templum, et ibidem projecisse legitur. Timeat ergo unusquisque nostrum ne per pecuniam decipiatur, cum unus ex duodecim, illum, qui diligendus est super aurum et topazion, qui mundi etiam pretium tam parvo mutaverit pretio, vendiderit. Audiant igitur haec, ut sibi caveant illi qui loculos portant, qui pecunias servant, qui nundinas et fora pro necessitatibus fratrum frequentant, qui saecularium domos et curias perlustrant. Devitent ergo hujusmodi fratres solarium Bersabee, bivium Thamar, thalamum Ammon filii regis David; devitent etiam personas infames, hospitia suspecta, munuscula dare et accipere, pecuniam plurimam congregare, ne in ipso laqueus lateat, in quo cum alio pereant. Ecce quae sint illae quatuor tentationum causae, et quare sint fugiendae, praemisimus. Nunc autem qualiter vitari queant, pro modulo nostrae imbecillitatis assignemus. Pulchritudinem igitur mulierum et delectationem carnalem, quae inde procedit, per oculorum et cordis pudicitiam ne noceat, vitare possumus. Ad hoc pertinet illud quod in Regula clericorum scriptum a beato Augustino legitur:

“Impudicus, inquit, oculus impudici cordis est nuntius. Qui damnat impudicitiam, pudicitiam laudat. Sunt enim contraria immediata, et necesse est alterum inesse circa suum susceptibile. Pudicus oculus janitor est cordis, sedet ad januam, nec permittit intrare quod noceat, nihil nuntiat nisi quod deceat, quidquid indecens esse noverit, excludit et eliminat. Impudicus vero quaerens quod placeat, per omnia discurrit, volentes intrare patitur, nolentes vero monet et hortatur.”

Unde Scriptura dicit: Oculi prima tela sunt adultera (Eccli. XXVI). Solent homines tribus generibus armorum uti ad defensionem, telis videlicet, hasta et gladio. Longe positi vulnerantur telis in illos qui cuspide tangi nequeunt; vibratur hasta, cum pugnatur cominus, officium suum gladius implet. Similibus armis utitur impudicitia ad expugnandum hominem exteriorem, quod in Joseph patriarcha Veteris Testamenti contigisse narrat historia. Ait enim Scriptura: Et immisit uxor domini sui oculos suos in Joseph (Gen. XXXIX). Haec sunt impudicitiae tela, quibus vulnerantur multi, licet longe positi. His telis oculorum pudicitiam opposuit. Scriptum est enim (Prov. V):

“Noli intendere mulieri fallaci, ne capiaris oculis, neque rapiaris palpebris ejus. Petulans enim libido est.”

De qua petulantia oculorum dicit beatus Augustinus in Regula clericorum:

“Si hanc petulantiam in aliquo vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediatur, sed de proximo corrigatur. Nec tantum petulans est libido, sed etiam procax.”

Ait enim uxor domini Joseph ad ipsum Joseph: Dormi mecum (Gen. XXXIX). Haec est vibratio hastae, blandientis adulterae sermo. Huic opponitur cordis munditia. Venenata enim colloquia non recipit mundi cordis puritas, sed audit Scripturam dicentem: Non te seducat meretrix multo blandimento sermonis, nec laqueis labiorum suorum te alliget (Prov. V). Nec tantum petulans et procax libido est, sed et importuna. Tenuit enim uxor domini sui vestem Joseph, et ait Ambrosius:

“Teneri veste potuit, qui teneri non potuit animo. Hic est gladius, quo configitur cominus, mollis scilicet adulterae tactus.”

Huic resistit Joseph per munditiam cordis et corporis, respuit enim adulterae tactum, rupit fimbriam ne serperet contagium, et ideo scriptum est:

“Ne motus fueris ad alienam, neque contineas amplexibus non tuam (ibid.).”

His igitur modis docet nos Joseph ne per pulchritudinem mulierum ad delectationem trahamur. Vestium vero ornatum et affectum qui inde subministratur, vilis habitus amor exterminat. Nemo enim qui vere habet proprii habitus contemptum, alieno delectatur ornatu. Sed et loci opportunitatem, ne tentationi sit congrua, claustri assiduitas excludit. Qui enim discurrunt per alienas domos, qui assiduitate saecularium gaudent hominum, qui foris spectacula sequuntur, qui non ad necessitatem communem, sed ad propriam voluntatem sunt parati, qui causas itineris sui non habent sed fingunt, tales, dico, sicut sunt faciles ad discurrendum, ita forsitan proni sunt ad ea quae loci opportunitas subministrat. Secura est ergo claustri assiduitas, quam cura rei familiaris non turbat, quam non sollicitant accessus hominum. Ibi inter fratres, alterius ad alterum diligens habetur custodia, ibi praelatorum subjectis discreta providet solertia, ibi silentium aufert locum confabulationibus, lectio assidua exstinguit jam. Scripum est enim:

“Ira prolata crescit, dilata minuitur (Prov. XXX).”

Ibi disciplina caeteros motus cordis servire cogit munditiae, et omnis opportunitas, quae est ad malum, per claustri assiduitatem excluditur. Per paupertatem vero voluntariam pecuniae affectus (de quo superius locuti sumus) exstirpatur. Restat igitur ut per pudicitiam cordis et oculorum delectatio carnalis excludatur; per amorem vilis habitus, vestium pretiosarum varietas subtrahatur; per claustri assiduitatem, opportunitas quae est in malum privetur; per voluntariam paupertatem, affectus pecuniae annihiletur. Istis utatur homo interior et exterior ad defensionem, ne per pulchritudinem rerum temporalium (quae per illa quatuor blanditur ei) decipiatur. Anteponat coelestia terrenis, aeterna transitoriis, decoris pulchriora, bonis meliora. Terrena corrumpuntur, finem exspectant, pulchritudinis amittunt florem, bonitatis fructu privantur. Coelestia vero termino carent, non corrumpuntur infirmitate, non fraguntur senio, non annihilantur vetustate. Felix aeternitas quae corruptione caret, infelix illa quam comitatur aeternaliter corruptionis defectus, quae ideo durat ut crucietur, ideo aeternaliter cruciatur, quia sine fine peccarent homines si possent. Decipitur igitur qui pulchritudinem temporalium blandientem sibi sequitur: sed anteponat spiritalem, ut videat Regem in decore suo.