|
Contingit quandoque ut qui nimis terreri nequeunt, nec blandimentis
acquiescunt, promissis citius flectantur muneribus. Ideoque tertio loco
competentius, qui sunt illi, qui promittunt homini interiori ut eum
pervertant, videamus. Prudentia mundi ipsa est quae promittit ut
pervertat. Promittit enim duo, pretiosa videlicet et sublimia, hoc est
divitias et honores. Alterum cupiditatis, alterum superbiae. Haec sunt
latera scalae, per quam diabolus descendit de coelo ad inferos.
Promittit nobis mundi prudentia, sed nihil dat, et si aliquando
recipiunt homines quod promittit, non datur illud sed emitur. Dat mundus
opes, sed non gratis. Qui enim efficitur servus peccati pro ipsis, non
accipit gratis. Dat honores, sed non sine pretio. Quibus promittit
mundus opes, et cujus sunt opes quas promittit? Quomodo dat, et ubi dat
quod promittit? Raptoribus promittit agricolae substantiam, oves viduae,
agros pupilli; feneratori vicini sui domum, amplitudinem possessionis,
divitiarum affluentiam. Ecce quibus promittit, et cujus sunt quae
promittit. Stulta est haec providentia, quae thesaurizat et ignorat cui
congreget ea (Psal. XXXI). Militibus promittit inter enses lucra, inter
telorum grandinem, sub metu carceris, sub mortis periculo;
negotiatoribus ultra mare promittit lucrum per mortis fauces; ibi
naufragii timor, ibi vento commendantur opes et animae. Ecce quomodo dat
et ubi dat quod promittit. In utroque periculum, in utroque difficilis
acquirendi modus. Ibi promittit lucrum, ubi dare queat sepulcrum.
Claustralibus vero vagandi licentiam, quam rigor claustri abstulerat,
repromittit; fabulosas vero confessiones otiosorum, platearum plausus,
fori specutacula, ciborum affluentiam, vestis mollitiem, et, ut cuncta
compleam, libertatem faciendi quod placet supradictis accumulat. Ecce
pugna difficilis. Ecce Jabin, rex Asor, pugnat contra filios Israel.
Ecce ad Chananaeos mittit qui habitant in maritimis et per montana et
per campos, ad regem Simeon [Semeron], et in Fennendor [Ceneroth], sed
et multos alios congregat quos est enumerare difficile (Josue XI). Sed
quid ait Dominus ad Jesum filium Nave qui principatum post Moysen
susceperat?
|
“Ne verearis, ait Dominus, faciem illorum, quia crastina die ad hanc
horam tradam eos sauciandos ante faciem Israel, et equos eorum
subnervabis, et currus eorum igne combures (ibid.)”
|
|
Audiat hoc qui est de exercitu Jesu, non filii Nave, sed Filii Dei. In
uno enim quoque homine bellum hoc reperiri potest. Jabin enim, rex Asor,
congregat exercitum. Jabin autem interpretatur sensus sine prudentia.
Asor vero aula, id est, mundus. Mittit ergo ad Chananaeos qui habitant
in maritimis locis, vicinos fluctibus, qui in montibus et fluctibus
permovent cuncta, qui sunt ex genere Chanaan, filii Cham, filii Noe.
Cham interpretatur calor, Chanaan vero commotio. Qui autem calet cito
commovetur. Mittit et ad montana, id est, ad illos qui gloriantur in
sublimibus, et ambulant in magnis et mirabilibus super se. Mittit et ad
campos, id est, ad eos qui terrena sapiunt, qui planitie voluptatum
delectantur, qui sunt quasi pecora campi, proni ad vitia. Mittit et ad
regem Simeon, qui interpretatur exauditio. In bonam quandoque partem
ponitur exauditio, ut cum dicitur: Vocem fletus mei exaudivit Dominus
(Psal. VI), secundum quod Simeon unus de patriarchis nomen accepit (Gen.
XXIX). Exaudierat enim Dominus precem matris ejus. Dicitur autem
econtrario exauditio, quando quis exaudit praeceptum diaboli. Solet enim
dicere: Si procidens adoraveris me, dabo tibi haec omnia (Matth. IV). Et
ad Evam dixisse legitur: Eritis sicut dii (Gen. III). Promisit esse
deos, ut faceret reos. Et inde dicitur Simeon, quia qui sic exaudiunt
diabolum, cum rege Asor occurrunt Israelitis. Mittit et in Fennendor,
qui interpretatur conversio. Conversio dupliciter dicitur. Est enim
conversio qua quis ad Deum convertitur. Est et alia de qua Apostolus ad
Galatas dicit: Currebatis bene, quis vos impedivit (Galat. V), id est, a
cursu bono et opere recto convertit? Hi sunt qui sequuntur Jabin regem
Asor, id est, prudentiam mundi. Provideant igitur sibi homo interior et
exterior, ut superatis hujusmodi hostibus equos eorum subnervare non
differant, sed et currus eorum igne comburant. Est in hoc exercitu
elationis currus, in quo per similitudinem rotas quibus feratur, equos
qui ipsum trahant, aurigam qui regat, quive sedeat in ipso curru,
assignare possumus.
|
|