|
Quatuor enim sunt qui trahunt currum elationis, id est, amor dominandi,
amor propriae laudis, contemptus et inobedientia. Rotae vero sunt
jactantia mentis et arrogantia, verbositas et levitas. Auriga in hoc
curru potest esse spiritus superbiae. Amatores mundi sunt qui feruntur
in hoc curru. Infrenes sunt equi, volubiles rotae, auriga perversus, et
qui portatur infirmus. In utroque periculum, quia semper casum et ruinam
minatur superbia. Rotae sequuntur equos. Praecedit enim amor dominandi
jactantiam, amor propriae laudis arrogantiam, contemptus levitatem,
inobedientia verbositatem. Solent enim inobedientes in verba defensionis
prorumpere. Praecedentes hujus currus rotae altiores sunt posterioribus,
et ideo descendere novit, non ascendere, viam novit ad inferos, non ad
montem Domini. Similiter currum voluptatis et equos luxuriae, et
quaelibet vitia quibus trahuntur homines quasi equis ad peccatum,
subnervare non differamus. Possunt enim hujusmodi equi vigiliis et
orationibus, jejuniis et labore continuo subnervari. Currus vero igne
sancti Spiritus comburi possunt. Hic est ignis, haec sunt arma
claustralium. Hi sunt qui interficiunt labin, qui Chananaeorum
habitantium in maritimis commotionem non timent, qui superbis
habitantibus in montanis non cedunt, nec voluptuosis camporum planitie
gaudentibus commiscentur, a quibus non exauditur supradictus Simeon, nec
convertuntuntur cum illis de Fennendor, sed interficiunt regem cum
exercitu, subnervant equos et comburunt currus. Ascendamus ergo summi
Regis currum, et prosequamur hostes. Habet enim equos suos Christus, de
quibus dicit propheta:
|
“Ascendisti super equos tuos et quadrigae tuae salvatio (Habac. III).”
|
|
ut ait B. Ambrosius super Beati immaculati,
|
“frena pacis, habenae sunt charitatis, constrictae inter se concordiae
vinculis, et jugo fidei subjectae, quatuor rotis Evangelii bonum aurigam
portantes verbum Dei. Cujus flagello fugantur illecebrae saeculares, et
mundi istius princeps exterminatur.”
|
|
Mira res. Rota intra rotam currebat, et non impediebatur currus
celeritas, id est, Novum Testamentum in Veteri Testamento, intra illud
currebat, per quod annuntiabatur.
|
|