|
Nunc autem ultimo loco de superbia quae insidiatur, ut rapiat, est
agendum, quae, licet peccati initium fuerit,
ut ait beatus Augustinus,
|
“prima fuit, et ultima delebitur. Haec est quae saeculares possidet et
retinet; noviter conversos vexat et revocat, justos vero tentat et
illudit.”
|
|
In saecularibus apparet, in noviter conversis notatur, et in religiosis
quandoque latet. Saecularium mentes per voluntatem inhabitat, in noviter
conversis ex praecedenti usu redolet, religiosis mentibus per
suggestionem se interserit. Insidiatur saecularibus, ut in pravo
comprehendat opere, religiosis vero insidiatur per gloriam laudis
humanae. Eleazarus, ut veridica narrat historia, elephantem occidit, et
occisus ab elephante legitur esse. Cecidit enim elephas super Eleazarum,
et mole sui corporis oppressit eum (I Mach. VI). Per Eleazarum illi
designantur qui mundi fastus repudiant per humilitatem. Per elephantem
superbia mundi designatur. Dum enim vestis asperitatem libenter patimur,
dum tenues amamus pannos, dum vilibus utimur cibis, dum labore callosa
squalet manus, et cutis frigore riget, et sole nigrescit, tunc Eleazarus
occidit elephantem. Cum vero in hujusmodi vulgi favorem aut laudem
quaerimus, tunc Eleazarum cadens opprimit elephas. Et pulchre per
elephantem figuratur superbia, utriusque enim natura similem tenet
compositionem. Elephantis natura talis esse dicitur, ut ossa crurum
illius juncturis careant, et ideo flectere cura sua nequeat, sed stet
semper, et si aliquando quietem corpori suo velit inferre, stando latus
inclinat ad arborem, sic et somno utitur et quiete. Sed homines regionis
illius in qua habitant hujusmodi bestiae, in die solent arborem
succidere, ut cum nocte venerit, cadat uterque, et interficiatur
elephas. Utrumque fit: succiditur arbor, et interficitur bestia. Cuncta
ista superbiae conveniunt, et talis est ejus compositio. Membra
superbiae inflexibilia sunt. Cum enim aliquis superbus loquitur, si
imponas ei silentium, non acquiescit, sed, ut ait Salomon, totum
spiritum suum profert stultus (Prov. XXIX). Si dum confabulationibus
aurem praebet reprehendas, negligit; si aliquid operatur et contradicis,
non cessat, et sic ejus crura flecti nequeunt. Actus superbiae semper
stat, ut de elephante diximus, sed qui sic stat, male stat. Ad propriam
voluntatem quasi ad arborem latus inclinat superbus, ut quietem
recipiat. Quod enim per dispositionem propriae voluntatis agimus, hoc
quieto suscipimus animo; si autem aliter ordinetur, pro labore
reputatur. Succidatur igitur arbor propriae voluntatis, ut cadat et
occidatur bestia superbiae. Sed, ut diximus, cavendum est nobis, ne
cadens opprimat aliquem. Sic igitur noviter conversis insidiatur
superbia. Religiosis vero tribus modis insidiatur: tunc scilicet cum
aliquis se solus existimat esse justum, vel quando nimium de justitia
confidit, vel quando cessat a bono opere. Elias se solum justum esse
existimans, in haec verba prorupit: Domine, altaria tua subverterunt,
prophetas tuos oeciderunt, et ego remansi solus inter eos (III Reg.
XIX). Cui Dominus respondisse legitur: Adhuc restant septem millia, qui
non curvaverunt genua sua ante Baal (ibid.). Petrus vero nimium
confidenter loquens ait: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo
(Matth. XXVI). Et tamen negavit, et ideo nimium locutus est confidenter.
Tobias illos designat qui cessant a bono opere. Scriptum enim est de
Tobia: Fatigatus a sepultura Tobias, venit in domum suam, et cum
jactasset se juxta parietem et obdormisset, ex nido hirundinum calida
stercora ceciderunt in oculos ejus, et factus est caecus (Tob. II). Cum
aliquis a bono opere cessat, tunc Tobias fatigatus a sepultura venit in
domum suam. Domus Tobiae moraliter carnem nostram designat. Nidus
hirundinum, qui ex luto conficitur et ex plumis levibus intus paratur,
delectationem terrenarum rerum pulchre demonstrat.
|
“Hirundines, ut ait Beda super Tobiam, propter levem volatum superbiam
cordis levitatemque figurant quarum immunditia confestim eos quibus
dominatur, excaecat. Quasi enim nido hirundinum suppositus dormit, qui
levitati ac superbiae mentem incautus subjicit.”
|
|
His ergo modis superbia religiosos illudit,
|
“quae, ut ait beatus Augustinus, etiam bonis insidiatur ut pereant.”
|
|
Sicut fratres longe superius de duobus sociis discreto et indiscreto
evenire posse monstravimus, sic homo interior superbiae insidiis
resistens, mundanae prudentiae respuens munera, pulchritudinis
temporalis non acquiescens blandimentis, delectationis carnalis minas
spernens, socium videlicet hominem exteriorem movet, ac hortatur ad
pugnam, trahit ad praemium. Unde Eusebius Caesariensis:
|
“Suscipe, inquit, Domine, geminum animae carnisque servitium; te enim
jubente et auxiliante, communem hostem communi intentione devicimus.”
|
|
Habet igitur speciales fructus fragilitas corporis mei. Ego intellectu,
discretione, consilio spiritualiter contra adversarios steti; caro haec
corporaliter, operis sudore, sobrietate et jejuniis dimicavit.
ut inquit idem Eusebius Caesariensis,
|
“et totis viribus utriusque hominis luctandum est, ut magis nobilior
portio inferiorem ad coelorum secum excelsa sustollat, quam ut inferior
superiorem in inferni profunda demergat.”
|
|
Datur igitur post victoriam praemium, datur utrique haereditas regni,
aeternae beatitudinis praemium largitur, et sic homo exterior interiori
congaudet, id est, caro glorificata congratulatur spiritui, quia nullam
corruptionis amplius exspectat jacturam.
|
|