CAP. VIII. Quomodo mens fiat spelunca latronum et domus negotiationis et meretricis prostibulum.

Sed quandoque, fratres, ut superius diximus, contrarium contingit, et miramur quomodo contingat. Quis enim non miretur ab indiscreto discretum decipi, a pigro fortem superari posse? Miramur hunc ordinem naturae, miramur et modum, succumbit ratio, dominatur animalitas, infirmitas carnis animum privat a virtute, et sic ejicitur Dominus, ut hostis recipiatur. Proh dolor! minatur Christus et non timetur; promittit, et non creditur ei; blanditur, et pejores efficimur. Quid promittit Christus? vitam aeternam. Quid minatur? ignem aeternum. Quomodo blanditur? exspectando per misericordiam. Non permittit ut pervertat, sed convertat. Ejicitur tamen, et contigit illud quod scriptum est in Evangelio: Domus mea domus orationis vocabitur, vos autem fecistis speluncam latronum (Matth XXI). Fit igitur mens hominum quandoque spelunca latronum, fit domus negotiationis, fit meretricis prostibulum. Fit spelunca latronum, quando aliquis invidendo fratri suo ut detrahat insidiatur, et virtutum spoliat indumentis. Fit domus negotiationis, quando pro iis quae agimus, humani favoris forum frequentamus, et ibidem ementes et vendentes, laudem pro bono opere quasi stulti mercatores recipimus. Fit meretricis prostibulum, quando in thalamo castae mentis, lupanar libidinosae delectationis erigitur. Hoc quod dico saeculares pertimescant, et similitudinem quam de duobus sociis assignavimus praetendant, ne, cum intraverint religionis claustrum, iterum impugnanti, antiqui hostis ditioni subdantur. Nunc autem, fratres, nos qui claustrum intravimus, aliquid de exhortatione saecularium contra ea, quae superius minatus est diabolus per delectationem temporalium, pro modulo imbecillitatis nostrae dicamus. Audiant igitur saeculares quos temporalis delectatio retinet, qui religionis abhorrent habitum, quam suavis sit verae religionis cohabitatio. Audiant pauperes et laetentur; mediocres et hortentur alios; divites et confortentur. Abundans est enim religio pauperi, mediocri sufficiens, tolerabilis diviti, infirmis larga, delicatis compatiens. fortioribus moderata, poenitentibus misericors, perversis severa, bonis optima. Haec autem sunt novem beneficia religionis. Immoremur igitur diligentius in singulis, ut ex beneficiis suis bonitas religionis agnoscatur.