|
Locuturus, charissime, de iis quae ad aedificationem claustri materialis
pertinent, quibusdam forsitan solito gravior apparebo, neminem tamen
condemnans, sed eos qui remotiores sunt a saeculo, laudans, monens eos,
qui multa et periculosa possident, docens illos qui paupertate et
humilitate gaudent. Scio tamen multos esse in majoribus ecclesiis, qui
licet multa possideant, in aliis tamen paupertatem amant, possident ea
tanquam non possidentes, utuntur possessis quasi non utentes, exempla
paupertatis diligunt, et ea quae de paupertate scripta sunt, ut studiose
legunt legentes, seipsos conspiciunt, et sub onere divitiarum gemunt. Hi
sunt pauperes spiritu, non habitu. Nos autem ad oculum pauperes sumus,
locum mutavimus, non animum, vestem, non mentem. Sunt etiam in majoribus
ecclesiis aliqui sublimes oculis, inflati superbiae spiritu, qui
pauperes fratres cum supervenerint, ex latere respiciunt, derident eos,
detrahunt illis, vacantes otio, ponentes symbolum, quasi canes dente
livido ossa pauperum fratrum corrodentes, odientes saccum Hieronymi,
tunicam Benedicti, matulam Eulalii, lacrymas Arsenii, nuditatem Pauli,
ollam Elisei. Ab his igitur, frater charissime, sicut superius oravi,
longe fac nomen tuum.
|
|