|
Labores manuum tuarum quia manducabis. Beatus es, et bene tibi erit
(Psal. XXVII). Quid autem erit illis, qui in labore hominum non sunt?
(Psal. LXXII.) Ipsi non flagellabuntur levibus poenis, sed tormentis
gravioribus cruciabuntur. Quid autem dicam de eis, qui vagi et otiosi
vacantes fabulis, et inundantes animae verborum fratribus labori manuum
statutis horis instantibus subsannantes detrahunt? Nunquid non labor
labiorum ipsorum operiet eos? (Psal. CXXIX.) De his inordinate, et non
secundum formam apostolicam ambulantibus, ad Thessalonicenses scribit
Apostolus dicens: Denuntiamus vobis, fratres, in nomine Domini nostri
Jesu Christi, ut subtrahatis ab omni fratre ambulante inordinate, et non
secundum traditionem quam acceperunt a nobis (II Thes. III). Ipsi enim
scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus
inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et
fatigatione, die ac nocte laborantes, ne quem vestrum gravaremus. Non
quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos daremus formam vobis
ad imitandum nos. Nam cum essemus apud vos, hoc denuntiavimus vobis,
quod si quis non vult operari, nec manducet. Audivimus enim inter vos
quosdam ambulantes inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes. His
autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu
Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
|
|