CAP. X. Ut praelatus sit sapiens, non negligens.

Possunt haec omnia, quae superius diximus, ordinari, ordinata servari, nisi negligentia praelatorum praepediantur. Si enim caput languidum fuerit, caetera quoque membra erunt debilia. Caput membra sequuntur, et discipuli magistrum. Tria sunt autem capita, scilicet corporis, congregationis et mentis. In singulis siquidem capitibus aures sunt et oculi, habet enim praelatus oculos, quoslibet fratres discretos, qui quod in subjectis vident, renuntiant. Habet et ratio mentis oculos, actuum scilicet et contemplationum. Debet igitur, praelatus sapiens esse, non negligens. Oculi, autem, sapientis in capite ejus (Eccl. II), id est, in Christo, ut se talem subjectis exhibeat, qualem se Christus discipulis praebuit imitandum, ut cum apostolo dicere possit: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV). In tribus maxime praelati Christum imitari debent (quia in loco Christi sunt), id est, in dignitate, potestate et officio. Fuit Christus sacerdos, rex, et minister. Sacerdos, cum in ara crucis seipsum hostiam daret; Rex cum a ligno regnaret; minister, cum Petri pedibus aquam ministraret. Sacerdoti igitur dignitas, regi potestas, ministro competit officium; dignitati debetur reverentia, potestati obedientia, officio cura. Duo igitur ex his debentur praelatis, tertium subjectis. Reverentia et obedientia praelatis exhibenda est a subjectis, cura vero subjectis impendenda est a praelatis. Quid? nonne in his subjecti praelatos imitari debent? Non. Sed cum viderint praelatos in dignitate humiles, in potestate mites, in administratione curae familiaris servientes, sint ipsi humiles, mites, injuncta officia benigne suscipientes. Sunt enim quidam, qui praelatorum occupationem accusant, ingressus et egressus eorum damnant. Causas eorum ignorant, et si cognoverunt, turbant. Consiliis se ingerunt, cur, quomodo, a quo factum sit quaerunt. Sic Maria, quae in silentio debet esse, Marthae detrahit, et quae verba Domini audire consueverat, verbositati servit. Haec est falsa Maria. Est enim vera Maria et falsa Maria; vera Martha et falsa Martha. Vera Maria tacet, audit, lacrymatur; falsa Maria conqueritur quod non egrediatur, quod exteriora non ordinet, quod saecularibus non admisceatur. Vera Maria emit unguentum, frequentat sepulcrum, ut ungat mortuum. Emit pretio boni operis, frequentat desiderio devotionis, ungit verbo consolationis. Falsa Maria vendit, frequentat non sepulcrum, sed forum. Timeo autem, ne cum redierit, cum fatuis virginibus clausam inveniat januam (Matth. XXV). Vera Martha conqueritur, quod sola ministret, quod solitudine rei familiaris turbetur, quod cum sorore verba Domini non audiat. Sed quid dicit ei Dominus? Martha, Martha, sollicita es, et turbaris erga plurima. Porro unum est necessarium (Luc. X). Docet Christus quid sit necessarium; unum, inquit, id est, ut idem semper sit animus, ne frangatur adversis, ne prosperis elevetur. Hinc et de Anna dicitur: Et vultus ejus non sunt amplius in diversa mutati (I Reg. I). Vultus in diversa non mutantur, quando mens post virtutes ad vitia non inclinatur. Sic et post aquae motum in piscinam multi descendebant, et sanabatur unus (Joan. V). Et Psalmista: Unam petit a Domino (Psal. XXVI). Unitas igitur vitae, sanitas est animae. Falsa vero Martha, quod sola ministret, non conqueritur, sed solis exterioribus delectatur. Sed quia similis similem quaerit, vult tamen habere sociam falsam Mariam. Quibus licet unum esset necessarium, unum tamen est contrarium; quia cum unitatem servare deberent, detractioni student. Tales praelatorum dignitatem non reverentur, nec potestatem timent, sed abutuntur lege claustrali, et claustri statuta turbant.