CAP. XI. Quod duodecim sunt abusiones claustri. |
Duodecim autem sunt abusiones claustri, quibus tota religionis summa turbatur, id est, praelatus negligens, discipulus inobediens, juvenis otiosus, senex obstinatus, monachus curialis, monachus causidicus, habitus pretiosus, cibus exquisitus, rumor in claustro, lis in capitulo, dissolutio in choro, irreverentia juxta altare. Immoremur igitur in singulis de singulis pauca disserentes. |