CAP. XII. De praelatis negligentibus. Abusio prima.

Sunt quidam, qui sciunt, et possunt, et volunt praeesse; quidam, qui sciunt, et possunt, sed nolunt; quidam, qui nec sciunt, nec possunt, sed volunt; quidam qui nec sciunt, nec possunt, nec volunt. Scire, et posse, et velle, charitatis est vel superbiae; scire, et posse, et nolle, humilitatis vel inertiae; nec scire, nec posse, sed velle, cupiditatis et stultitiae; nec scire, nec posse, nec velle, discretionis et providentiae. Qui enim sciunt, et possunt, et volunt praeesse, si velint prodesse, charitatis est, alioquin superbiae. Qui vero sciunt, et possunt, et nolunt, humilitatis est quod renuunt, inertiae vero cum sciant si omnino desistunt. Qui autem nec sciunt, nec possunt, sed volunt, ambitionis videtur esse, quod volunt stultitiae, si velint, quod nec sciunt, nec possunt. Illi siquidem, qui nec sciunt, nec possunt, nec volunt, prudenter agunt. Summa est enim discretio, nolle quod non potes, providere quod nescis. Quatuor ex his, quae praediximus, id est, stultitia et inertia, ambitio et superbia negligentiam generant. Reliqua vero quatuor, id est, providentia et discretio, humilitas et charitas, ipsam negligentiam, etiamsi nutrita fuerit, eliminant. Ad providentiam siquidem pertinet consilium, ad discretionem judicium, ad humilitatem custodia, ad charitatem diligentia. Consilium providentiae separat a bonis mala, judicium discretionis eligit quae meliora sunt, humilitatis custodia virtutum evitat damnum, diligentia periculum. In his negligentia locum non habet. Illos vero qui providentiae oculos stultitiae caligine coopertos habent, qui ab exercitio boni operis inertes torpent, qui per cupiditatem ad voluptuosa distrahuntur, et per superbiam humilibus non condescendunt; illos, dico, negligentia possidet, et eorum dissolvit actiones. Per stultitiam intrat negligentia, per inertiam manet, ambitionis desiderio pascitur, per superbiam regnat. Audiat igitur negligens pastor, quid sibi et diligenti pastori dicatur. Bonus pastor, inquit, animam suam dat pro ovibus suis, mercenarius vero fugit (Joan. X). Animam suam pro ovibus suis ponit, qui periculosum regiminis ascendens locum, clauso silentii ostio, claustralium gregem in pace custodit. Animam ponit, qui ad sustinenda jurgia causa rei familiaris solus exit, qui inter adulantium et detrahentium linguas medius incedit, qui pro infirmis laborat, et laborantes pascit, consolatur pusillanimes, et cum superbis increpando contendit. Talis pastor dicere potest: Cognosco oves meas, et cognoscunt me meae (Joan. X). Cognoscunt oves pastorem, quem saepe vident praesentem, quem familiaritas notum, beneficentia reddit amicum. Oves vero pastor agnoscit, dum subjectorum mores et actus diligenter attendit. Unde scriptum est: Considera diligenter vultum pecoris tui (Prov. XXVII). Vultum pecoris considerat, qui quid singuli subjectorum possint, non ignorat cui per confessionem corda, per circumspectionem opera, per experientiam quid possint, per effectum quid velint, ratio manifestat. Et vocem, inquit, meam audiunt (Joan. X). Tres sunt pastoris voces, suavis scilicet, dulcis, alta. Suavis ad infirmum, ad morientem dulcis, ad surdum pertinet alta. Infirmatur autem qui tentatur, moritur qui desperat, surdus est qui non audit; audiunt autem, qui obediunt. Audit enim quandoque infirmus vocem suavem consolationis, desperans dulcedinem obsecrationis, surdus asperitatem increpationis. Et sequuntur me meae (ibid.). Oves pastorem sequuntur. Quem? illum qui praecedit. Quo? ad vitam, si diligens; ad mortem, si negligens praecedat. Si enim caecus caecum ducat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV). Quomodo praecedunt? vita et doctrina. Sic fiet unum ovile, et unus pastor (Joan. X): pastor unus debet esse in se, et unus cum grege; unus in se, ut quod docet verbis, impleat opere ut per iracundiam non mutetur a mansuetudine, non elevetur prosperis, non frangatur adversitate, sed idem permaneat patientia perseverante. Tenet autem pastor unitatem cum grege, quando non dividitur a subjectis per pretiosiorem habitum, vel per delicatiorem cibum, dum fit unus per compassionem cum infirmis, per dispensationem cum delicatis, ut cum Apostolo dicere possit: Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem (I Cor. IX). Pastor vero negligens fugit. Sunt quidam praelati, qui fugiunt, quod precipiunt. Cum onera gravia et importabilia imponunt, et ea digito movere nolunt, fugiunt quod praecipiunt; fugiunt, cum se subtrahunt; fugiunt, cum per alienas domos vagantes discurrunt; fugiunt, qui quae sua sunt quaerunt; fugiunt, licet praesentes sint, qui cum negligentias viderint, se sub silentio abscondunt; fugiunt, qui remoti a conventu sub otio vivunt, qui a communi fratrum concilio recedunt, qui prava agunt et reprehendi nolunt. Unde beatus Gregorius:

“Libet, inquit, ut dum licenter etiam illicita faciunt, subditorum nemo contradicat.”

Et in eodem:

“Cunctis se existimat praelatus amplius sapere, quibus se videt amplius posse.”

Hoc amant, scilicet videri sapientes, et esse potentes, haec causa fuit angelicae et humanae ruinae. Ponam, inquit angelus, sedem meam ad Aquilonem (Isai. XIV). Et homini dixit: Eritis sicut dii, scientes bonum et malum (Gen. I). Timeat igitur praelatus, quod meruit homo et angelus. Angelus enim, cum vellet esse potentior, corruit; homo, cum vellet videri sapientior, desipuit. Sunt et tres species negligentium praelatorum, scilicet qui bene vivunt, et subjectos male vivere permittunt: quidam male vivunt, et subjectos bene vivere cogunt; quidam male vivunt, et subjectos male vivere volunt. Qui bene itaque vivunt, et subjectos male vivere permittunt, exemplo quidem praecedunt; sed, dum corrigendo non increpant errantes, delinquunt. Licet enim bene vivant, necesse tamen est, ut de grege sibi commisso, gregis Domino rationem reddant. Cur suscipiunt curam gregis, et fugiunt pondus laboris? Si nesciunt, cur suscipiunt? si sciunt et peccare permittunt, cum soli bene vivere possent, cur mortem incurrunt? Tales praelati nutriunt filios Heli, qui cum mulieribus, quae observant ad ostium tabernaculi, dormiunt; qui venientes in Silo, sacrificare non permittunt, sed antequam incendatur adeps, carnem crudam rapiunt (I Reg. II). Quasi filii sunt Heli, qui sub praelatis bene viventibus male vivunt. Qui cum mulieribus dormiunt, cum vel hoc realiter agunt, vel cum carnis desideriis se conjungunt. Illos qui veniunt in Silo, ne sacrificent impediunt, cum noviter conversos verbis et exemplis ab exercitio bonae actionis avertunt. Accendi non permittunt adipem. quia exstincto charitatis igne non infundunt bonae actioni cordis dulcedinem. Carnem crudam, non coctam quaerunt, quia tribulationis ignem fugientes, paupertati et labori se subtrahunt. In camino etenim paupertatis decoqui solent vitia carnis. Carnem crudam idcirco desiderant, ut quando, et quomodo, et quantum velint sibi coquant. Tales sunt quidam, qui morantur in claustro, quasi in Silo, qui nihil aliud faciunt, nisi quod, vel quomodo, vel quantum volunt. Illi vero, qui male vivunt, et subjectos bene vivere cogunt, errantes revocant, sed fortes occidunt. Revocant verbis, occidunt exemplis. Religiosi videri student, quia religiosos sub se habent. Gloriantur de eorum patientia, non de sua. Quod operari nolunt, imperant: operantur ipsi quod aliis operari licitum non esse putant, subjectos cogunt, et a nemine cogi volunt.