|
Inobedientiae morbus ex superbiae tumore procedens, sicut sanies ex
vulnere, sic ex ulcere contemptus emanat. Morbus inobedientiae languor
est animae. Qui enim operari non vult et potest, vivit, sed languet.
Vivit potestate, sed languet voluntate. Hoc morbo primus homo languit,
qui cum viveret potestate, et sanus esset voluntate, bestiis terrae
praepositus fuit, per inobedientiae vero culpam suppositus, etiam nunc
muscis, et culicibus per posteros servit. Quando infirmitas carnis
adunatur in tumorem, contingit quandoque ut generet languorem. Mens enim
carnalis per tumorem superbiae incurrit saepissime languorem
inobedientiae. Duae autem sunt tumoris species, duri videlicet et
mollis. Duritia tumoris in carne, est obstinatio carnalium in
conversatione. Huic autem tribus modis mederi solent, emplastro
scilicet, unguento et ferro, id est, exemplo boni operis, verbo
commonitionis, disciplina correptionis. Cum enim mens non emittit saniem
per confessionem, vel ex commonitione non promittit emendationem, restat
ut ferri recipiat incisionem, id est, correptionem disciplinae. Est
autem tumor mollis, cum mens inflata delectatur voluptuosis; cum
sectatur otium, somnolentia torpescit. Ex his igitur languor animae
nascitur, quando duritia obstinationis pressa, vel mollitie dissoluta,
mens superba nihil operatur. Assumit sibi inobedientia quandoque nomen
obedientiae, ut solo nomine glorietur. Sed quia obedientia multis modis
dicitur, expedit ut sermo de ea habitus altius repetatur. Imponitur enim
nomen obedientiae, praecepto, facto et loco, ut designet quod
praecipitur, monstret quod agitur, nominet locum in quo quis moratur. De
praecepto enim dicitur, injungit ei obedientiam; de facto, complevit
eam; de loco, apud illam moratur obedientia, cum aliquam remotam servat
villam aut cortem. Prima est facilis, secunda gravis, tertia ad utrumque
se habet. Leve enim est praecipere, sed labor est implere. Locus vero
aliquando placet, aliquando displicet. Placet quibusdam, non quia
abundet fratribus, sed piscibus. Placet, quia famulis abundat et
fabulis. Placet, quia solus cuncta possidet; et sic fit, ut vocetur
obedientia cum non sit. Hanc obedientiam multi desiderant ut extra
obedientiam esse queant. Multis autem modis haec obedientia quaeri
solet, id est, auxilio, consilio et ingenio. Auxilio videlicet parentum,
concilio fratrum, simulationis ingenio, ut quod minus parentum, vel
exhortationibus fratrum non potest obtineri, saltem simulationis ingenio
possit adispici. Haec autem obedientia, quae conceditur alicui, parentum
exactione, seu fratrum seductoria exhortatione, vel etiam boni operis
simulatoria ostensione, obedientiae nomen habet, sed re caret. Ad hanc
etiam obedientiam aliis modis pervenitur, ut quod illis tribus
praecedentibus non potest, promissione muneris obtineatur. Sic adhuc cum
Petro Simon Magus moratur in Ecclesia, et Saphira cum Anania (Act. V,
VIII); per Petrum boni praelati; per Simonem, Ananiam et Saphiram mali
subjecti designantur.
Voluit emere Simon gratiam, isti obedientiam. Ananias et Saphira
absconderunt partem substantiae, isti vero negotii incumbunt acquirendae
pecuniae. Haec est obedientia cum Simonia. Est et alia species
inobedientiae, quae tamen obedientia vocatur, de qua dicitur: Quia
obedisti voci uxoris tuae plus quam meae, maledicta terra in opere tuo
(Gen. III). Quatuor sunt autem voces, scilicet uxoris, mundi, diaboli et
Dei. Audiam igitur quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV), non
quid loquatur diabolus, non quid loquatur caro, aut mundus. Vox uxoris,
vox carnis; vox autem carnis, voluptas; vox mundi, vanitas; vox diaboli,
iniquitas; vox Dei, bonitas. Voci uxoris obediunt, qui carnis
suggestionibus non contradicunt: et plus voci uxoris obediunt, quam voci
Creatoris. Est autem vox Creatoris ad subjectos de praelatis dicens:
Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII).
Ut perversis obedias praelatis innuit, qui etiam male operantibus
obedire jussit, ut sic ingrediaris, et egrediaris cum David sub Saule (I
Reg. XVIII), et eumdem honores, licet reprobum cum Samuele (I Reg. XV).
Inobedientes igitur et superbos seipsos esse testantur, qui praelatis
licet perversis non obediunt, et eos non venerantur. Nec bonis tamen
obedias in malo, nec perversis contradicas in bono.
|
|