|
Otium stultitiam, labor scientiam generat. Est autem et labor et otium
interioris hominis, est labor et otium exterioris. Labor interioris,
labor scientiae; labor exterioris, exercitium operationis. Scientiae
labor in tria dividitur, id est, in laborem disciplinae, exercitii et
doctrinae. In pueritia labor disciplinae, in juventute exercitii, in
senio doctrinae, ut qui nescit, in pueritia discat; quae didicit, in
juventute ad usum ducat; quod ad usum duxit, in senio doceat. Est et
alius labor interior, scilicet cogitationis et meditationis, ut ad
requiem perveniat contemplationis, ut si quid per oblivionem sub nube
dubitationis lateat obscurum, fiat cogitatione liquidum, meditatione
liquidius, contemplatione liquidissimum. Cum enim aliquid de coelestibus
offert memoria menti, prius quasi confusum in cogitatione cernitur;
postea vero meditatione discernitur; ad ultimum vero contemplatione
dignoscitur. Accenditur ergo consideratione cogitatio, inflammatur
discretione meditatio, illuminatur cogitatione contemplatio. Est enim
cogitatio in mente, quasi fumus in igne; meditatio, quasi flamma cum
fumo; contemplatio, ignis cum flamma sine fumo. Cum autem mens ad
consideranda coelestia laborat, tunc cogitatio occupatione temporalium
impeditur, meditatio otio conturbatur, contemplatio curiositate
revocatur, et sic fit quandoque, ut mens otiosa voluptate torpescat. Cum
igitur homo interior jacet in lectulo voluptatis, dum somno torpescit
inertiae, et somniis deluditur curiositatis, convocat et hortatur
exteriorem, ut inclinet aurem rumoribus, loquatur vana, mollibus
induatur, mane comedat, gallus coenae terminet lectionem, euntibus
dormitum surgentes ad vigilias obvient fratres, vigilantibus illis
dormiant, redeuntibus surgant. Sed melius forsitan esset, si nihil
dicerent, quam si subtractis syllabis, aut dictionibus, oscitando
psalmos decantarent.
Haec est tarditas otiosorum, qui nihil operantur ad horam, sed semper
comitantur moram. Hi sunt, qui exspectant cum asino, nec ascendunt cum
Isaac in montem, portantes paleas et stimulum, quae ad asinum pertinent,
non ignem et gladium quae pertinent ad sacrificium. Ait enim Abraham ad
pueros suos: Exspectate hic cum asino, ego et puer cum adoraverimus,
revertemur ad vos (Gen. XXII). Pueri sunt pueriles sensus animi, qui cum
asino exspectant, quia tarditatem semper amant. Duo dicuntur esse pueri,
otiosi videlicet et tepidi, portantes stimulum carnis et paleas
levitatis. Abraham vero, qui interpretatur pater multarum gentium, id
est animus genitor multarum cogitationum, ascendit cum puero, id est cum
corde puro, portans ignem et gladium in manibus. Per ignem, charitatem;
per gladium, praedicationis verbum intelligimus: portat igitur ignem et
gladium in manibus, qui quod amat et quod praedicat, implet operibus.
Ego, inquit, et puer revertemur ad vos. Necesse est, ut ambo redeant, id
est vis rationis et puritas mentis, ut revertantur ad agendam curam
carnis, non in desideriis, sed in necessariis. Semper enim caro quaerit
affluentiam cibi, libertatem otii. Necessaria vero impendenda sunt, non
subtrahenda. Sed, ne vacet otio, dum impenditur cibus, sequantur quae
conveniunt asino, virga scillcet et onus, virga correctionis et onus
laboris.
Inter virgam siquidem et onus, non est otio locus (Eccli. XXXIII).
Laboret igitur homo interior et exterior, ne dicatur eis: Quid hic
statis tota die otiosi? (Marc. XX.) Tota die otiosi stant, qui omni
tempore vitae suae cessantes a bono opere, in foro vanae gloriae
torpentes perseverant. Audiant tamen praelati causam otii. Nemo,
inquiunt, nos conduxit (ibid.) Non episcopi, non presbyteri populum, non
abbates, non priores conventum. Quo enim conducerent? Ad quaerendum
forsitan honorem non ad laborem, ad curiam non ad vineam. Ibi agitur de
pondere pecuniae, non de quantitate; culpae de examinatione argenti, non
de purgatione peccati. Sunt tamen boni praelati, qui operarios ad
laborem conducunt, verbo enim docent, et exemplo praecedunt. Ad hunc
laborem diversi veniunt, id est pueri, juvenes et senes, et diversis
temporibus, scilicet vespere, et mane, et meridie. Mane pueri, meridie
juvenes, vespere senes; mane Maurus, meridie Paulus, vespere Gentianus.
Hic large accipimus juventutem, ut non tantum adolescentiam, sed etiam
maturam comprehendamus aetatem. Haec est aetas labori congrua, in hac
aetate Paulus volens redimere tempus, non solum instabat contemplationi,
sed etiam labori (I Cor. IV); sic etiam Jacob cum Lia et Rachel
revertitur in patriam (Gen. XXXI); sic Mariae et Marthae precibus
adjuvatur Lazarus ad vitam (Joan. XI). Cum Rachel et Lia Jacob
revertitur, quando aliquis desiderio bene operandi gradiens, activae et
contemplativae vitae sociatur. Lazarus vero adjutus interpretatur. Qui
tunc resuscitatur, quando aliquis hinc bonis operibus, in lacrymis a
morte peccati liberatur. Nemo igitur a labore excusatur, non pueri, non
juvenes, non senes, sola tamen juventus portat pondus diei et aestus,
portat materialiter pondus laboris et aestum solis, portat moraliter
pondus carneae fragilitatis, sustinet aestum libidinis. Labore igitur
manuum annihilatur pondus tentationum, otio multiplicatur tentatio,
labore caro affligitur, otio nutritur. Juvenis autem in otio, quasi
juvencus sine jugo, qui dum non tenetur obedientiae vinculo, in
aequalitate fraternae societatis, quasi bos lasciviens, discurrit per
desideria propriae voluntatis.
|
|