CAP. XV. De sene obstinato. Abusio quarta.

Inter abusiones hujus saeculi sola major est senis obstinatio, qui morti proximus, mortis adventum non exhorret, qui quasi ad ostium mundi hujus positus foris spectat, nec tamen vitae praesentis attendit egressum, nec ingressum futurae considerat; audit nuntios mortis, et credere non vult eis. Tres sunt enim nuntii mortis: casus, infirmitas, senectus. Casus dubia, infirmitas gravia, senectus certa denuntiat. Casus mortem denuntiat latentem, infirmitas apparentem, senectus praesentem. Ex incertitudine mortis timor, ex infirmitatis gravitate dolor, ex certitudine senectutis non obstinatio, sed humilitas sequi deberet. Sed forsitan funiculus triplex, quo ligatur senex, difficile rumpitur.

Triplex funiculus, est pravae consuetudinis usus, qui ex tribus conficitur, quando meditatio sermoni, sermo operationi ab otiosis complicatur. Dum enim a pueritia in mente senis per cogitationem semitam fecerit voluptas, in sermone vanitas, in opere perversitas, quid aliud agitur nisi quod in consuetudinem quasi in funem haec tria torqueantur? Est autem laqueus in fune, dulcedo temporalis in consuetudine, circumdatio funis, impedimenta sunt carnis. Dulcedine igitur decipimur, consuetudine ligamur. Ille autem laqueum evaserat, et funiculum ruperat, qui dicebat: Anima mea erepta est de laqueo venantium, laqueus contritus est, et nos liberati sumus (Psal. CXXIII). Absalon vero crinibus inhaerens quercui (II Reg. XVIII), duritiam designat cujuslibet obstinati, qui dum patris exercitum fugeret, contigit ut condensae quercui crinibus inhaereret. Absalon pax patris interpretatur, quia pater eum licet persequentem patiebatur, non pax filii, qui patrem nolebat pati. Quercus, intus durior, exterius vero fragilior esse comprobatur. Cui Absalon suspensus inhaeret, quia interius obstinationem mentis, exterius vero fragilitatem carnis comitatur. Crinibus inhaerens suspenditur, quia superfluitatis amore detinetur.

Mulus autem, cui insederat, pertransiit, sed ipse quercui suspensus inhaesit, quia luxuria et dolus, cui semper studuerat, periit, sed poena peccati mansit. Tribus lanceis, id est avaritia, superbia et luxuria cor ejus perforatur. Unde et usque in hodiernum diem acervus lapidum magnus super eum projicitur, quia peccatorum sive suppliciorum multitudine gravatur. Nec mirum si magnus acervus lapidum super eum fuerit, qui per obstinationem usque in finem cor impoenitens gessit. Sunt etiam tres species obstinatorum. Prima scilicet eorum, qui non penitus obstinati ex correctione proficiunt. Secunda eorum, qui ex commonitione deteriores fiunt. Tertia eorum, qui emendationem promittunt, sed non faciunt. Ex correctione Manasses factus est melior (II Par. XXXIII); Nabal ex commonitione deterior (I Reg. XXV); Pharao ex afflictione durior (Exod. VIII). Manasses in carcere positus, catenis et compedibus constrictus Deum cognovit, quem prius liber cognoscere noluit. Tales sunt quidam claustrales qui, quandiu sui juris sunt, perverse vivunt; dum vero in claustro quasi in carcere tenentur astricti catenis obedientiae scilicet et timoris, dum compedes etiam adduntur, quia vagari vel egredi foras non permittuntur, fit quandoque, ut Deum, quem prius despexerant, correpti diligant, et qui fecerant de libertate servitutem, faciant de necessitate virtutem. Quos igitur perversos propria fecit voluntas, devotos reddit per correptionem aliena potestas. Nabal vero designat quosdam doctores, qui ex commonitione subditorum fiunt deteriores, qui pueris David cibum negant, qui pure vivere volentibus verbum Dei non propinant. Tonsoribus vero suis convivium parant, quia vacantes otio, adulantium confabulationes amant. Accusat Nabal David, et dicit: Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos (I Reg. XXV). Perversi quidem praelati dolent, cum viderint numerum religiosorum multiplicari, timent cum vident David, id est bonos subditos ungi in regem, et Saul dejici, id est perversos praelatos honore praelationis privari. Sed quare timent? ne et ipsi priventur honoribus, ne loco eorum restituatur aliquis melior. Et indicavit Abigail Nabal omnia verba, quae audierat a David, et emortuum est cor ejus intrinsecus, et factus est quasi lapis. Boni siquidem subditi perversos magistros de negligentia commonent, sed ex commonitione deteriores fieri quandoque solent. Et emortuum est cor Nabal, et factus quasi lapis, cum aliquis morte perpetua induratur in peccatis. Post mortem Nabal, Abigail regina constituitur, quia qui sub perverso magistro bene vixerit, citius ad regimen animarum sublimari promeretur, ut cum David obtineat regnum, et cum Christo regnet in aeternum. Misit enim nuntios David ad Abigail; ipsa autem secuta est eos. Nuntios David Abigail sequitur, dum quilibet fidelis, Ecclesiae doctores vita et moribus imitatur. Sed et quinque puellae pedissequae ierunt cum illa (ibid.). Quinque pedissequae ejus, sunt quinque corporis sensus, qui quasi puellae pedissequae cum Abigail gradiuntur, dum per munditiam continentiae cuilibet justo servientes obsequuntur. Pharao vero, qui populum Dei Moysi dimittere promisit, nec tamen divisit (Exod. I), illos designat, qui vitae melioris emendationem promittunt, nec culpam dimittunt; nec tamen in columbino spiritu contritionem, sed in voce corvina dilationem quaerunt. Quorum terra diversis plagis affligitur, nec emollitur, sed ex consuetudine peccandi magis ac magis induratur. Tunc enim Dominus aquas in sanguinem convertit, cum de rerum causis aliquis carnaliter sentit. Terra ranas producit, cum in aliquo garrienti dominatur vana loquacitas. Cynomia siquidem et cyniphes, sunt importuni mentis impetus et canini mores. Mors pecorum, mortem designat cogitationum, quae pecoribus assimilari solent, quando rationabili intellectu carent. Sic enim homo comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est eis (Psal. XLI). Sexta plaga est cum tument vesicae, et corrumpuntur viscera, quod fit, dum interiora mentis tument odio et ebulliunt ira. Plaga vero grandinis in fructibus, iniquitatem manifestam designat in operibus. Plaga locustae, est instabilitas animae, quae ore laedit, cum detrahit; dat saltus, dum ad carnales se extendit affectus. Plaga siquidem tenebrarum, caecitatem designat animarum, quae palpabiles comprobantur, dum perversa, quae mens cogitat, opere perpetrantur, hoc enim palpabile est, quod manu tangi potest. Nota, quod inter plagam grandinis, et plagam tenebrarum, media ponitur plaga locustarum. Ab iniquitate enim, quae designatur per grandinem, fit quasi saltus locustarum ad aeternae damnationis caecitatem. Novissima vero plaga est mors primogenitorum. Primogenita siquidem mentis, sunt moraliter voluntas et intentio cujuslibet operationis, dum enim voluntas et intentio corrumpuntur, quasi primogenita Aegyptiorum morte percutiuntur. His igitur plagis affligitur obstinatio senis, qui carnalibus delectatur, loquacitate gaudet, importunus et gravis est omnibus, more pecorum pronus ad vitia iracundia tumens, ad injurias manifestus, ad omnia mobilis, luce veritatis carens, et ideo seipsum palpans.