CAP. XVI. De curiali monacho. Abusio quinta.

Quoniam de curiali monacho pauca dicturi sumus notandum fateor ut de canonico seu converso curiali eadem sentiamus. Licet enim diversus sit habitus, idem tamen debet esse religionis affectus, ut non affectent vestibus placere, sed moribus. Cum ergo dicitur curialis monachus, ex adjuncto designatur aliquid levitatis. Qui enim saecularium hominum consortia diligunt, qui se consiliis principum libenter ingerunt, qui secretorum conscii sunt et internuntii, curiales possunt appellari. Consilia principum perversa, si ea scias, et internuntius fias, timeo ne consentias. Ordo claustri et ordo curiae diversus est valde. Ibi sedes in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficias innocentem (Psal. VIII); hic audis: Non sedi cum concilio vanitatis, et cum impiis non sedebo (Psal. XXV). Ibi dextera tua repleta est muneribus (ibid.); hic lavas inter innocentes manus tuas; ibi pauperum res violenter auferuntur; hic a pauperibus sponte offeruntur; ibi laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur (Psal. X), hic autem benedicitur justus. Si vis igitur esse monachus curialis, laudas quod non debes, defendis quod non expedit, operaris quod non licet, loqueris quod non decet. Duae sunt tamen curiae principum saecularium, quorumdam scilicet, qui ecclesias construunt, et quorumdam, qui destruunt. Ad utramque necessarius est religiosorum accessus, curialium vero monachorum inutilis et periculosus. Haec est curia David, illa vero Absalon. In utraque necessarium est consilium Chusai. Lego Achitophel consiliarium David quandoque fuisse, sed tamen recessisse ab eo, et cum Absalon permansisse (II Reg. XV). Locus est forsitan, ut exquisitius de adducto loquamur testimonio. Duae sunt enim curiae David, scilicet et Absalon. In utraque praevaluit consilium Chusai non consilium Achitophel. Chusai silentium, Achitophel ruina fratris interpretatur. Vir enim linguosus non dirigetur in terra; virum injustum mala capient in interitu (Psal. CXXXIX). Si autem diligis videre dies bonos, prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum (Psal. XXXIII). Hoc est, consilium Chusai, illud Achitophel. Lingua enim sedet in udo, et facile labitur. In illa, ruina fratrum, in silentio vero pax nutritur, servatur David ne moriatur. Erat autem Chusai, ut scriptum est, amicus David (II Reg. XV). Sed quomodo amavit eum? Obmutui, inquit David, et humiliatus sum, et silui a bonis (Psal. XXXIII). Sic enim fructum silentii justus amat, ut etiam a quibusdam bonis taceat. Sic amat consilium Chusai, ut ponat silentium ori suo custodiam, dum non loquitur nisi per licentiam. Cantat David psalmum pro verbis Chusai: Verba Chusai, verba silentii, velamen mysterii (Psal. XXXVIII). Tria sunt tamen silentia. Silentium oris, tranquillitas mentis, velamen mysterii. Verba primi silentii, discreta; secundi, secreta; tertii, manifestio mysterii. Historiam nosti, nota mysterium, assigna moralitatem. Persequebatur Absalon David, Judas Christum, appetitus carnis, animam. Aestuabat Absalon amore regnandi: haec est radix omnium malorum (I Tim. IX), cupiditas, ipsa est caput, ex quo pendet vitiorum caesaries. Haec est caesaries, quam nutriebat Absalon, et gravabat eum, et nonnisi semel in anno tondebatur, et tunc crines suos ponderabat ducentis siclis pondere publico. Absalon pax patris interpretatur. Ipse et Judas est. Audi pacem patris: Qui mecum, inquit, intingit manum in paropside, hic me traditurus est (Matth. XXVI). Audi pacem filii: Quemcunque osculatus fuero, ipse est, tenete eum (ibid.). Osculo pacem promittit, et affligit. Comam nutriebat, sed quomodo? Fur erat, et loculos habebat (Joan. XII). Et semel in anno tonsus est, quando semel triginta argenteos retulit, et in templo projecit. Crines ducentis siclis ponderavit, qui numerus est immundorum, quia poenitentia ductus ait: Peccavi, tradens sanguinem justum (Matth. XXVII). Si sciret ponderis justitiam, id est pretium sanguinis, non ad laqueum curreret, sed ad crucem Domini humilis properaret. Ponderavit autem pondere publico, non pondere sanctuarii (Zach. V). Posuit enim talentum plumbi, super quod sedet diabolus, non leve pondus misericordiae, cui Dominus supponit manum suam. Posuit pondus desperationis, non misericordiae, hoc pondus apud se habebat, illo carebat, et ideo forsitan, quia misereri noluit, misericordiae veniam quaerere dubitavit. Audi pondus sanctuarii: Peccavi, delictum meum cognitum tibi feci, et injustitias meas non abscondi. Dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI). Justum pondus abundans misericordia, delictum suum cognitum facit, confitetur injustitiam, et quo plus peccatum detegitur ab eo, tanto plus regitur a Deo. Audi pondus publicum, pondus Cain; ait enim: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear (Gen. IV), plus suam malitiam, quam Dei misericordiam ponderavit. Sed et appetitus carnis caesariem nutrit, quia cogitationum superfluitatem producit. Quae caesaries gravat mentem, dum deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX). Qui tonsus semel in anno ducentis siclis crines ponderat, quando in omni spatio vitae suae cupiditatibus saeculi semel renuntiat, et hoc in fine. Tunc enim tantum ab iis, quae possidet, spoliatur, quando succisione mortis ultimae a terrenis separatur. Ponderat autem plus terram quam coelum, plus enim amat esse in domo lutea, quam in non manufacta, quae est in coelis; in transitoria, quam in aeterna, et hoc pondere publico, non pondere sanctuarii. Audi pondus sanctuarii, pondus Pauli: Cupio, inquit, dissolvi, et esse cum Christo (Philip. I). Audi pondus publicum: Vae habitantibus in terra (Apoc. VIII), non illis qui corpore habitant, sed qui corde amant. Amet igitur monachus consilium Chusai, id est, silentium claustri. Respuat autem consilium Achitophel, ut non amet negotia principum, nec saecularium vagus quaerat accessum.