CAP. XVII. De monacho causidico. Abusio sexta.

Contingere quandoque solet, ut monachi, qui curias frequentant, causas audiant, judicia perquirant, et si aliquando propriae causae necessitates occurrant, ad curiam securiores recurrant. Nec tantum suas, sed etiam alienas defendunt causas, hoc amant, hoc frequentant. Amant decreta conciliorum, non secreta mysteriorum. Decreta, non psalmos ruminant, fiunt oratores in causis, rhetoricis utuntur coloribus; laudari appetunt, quia pro multis loquuntur. Sed monachus multum loquens, multis displicet. Conjugia copulant illicita, licita quandoque dissolvunt, quorum non noverunt patres, atavos nominant, consanguinitatis ordinem narrant, hunc ex illo descendisse confirmant, de incertis judicant, testantur saepissime quod ignorant. Si vero aliquotres illicita connubia conjungunt, communem utilitatem praetendunt, Ecclesiarum quietem promittunt, pacem populi, patriae salutem. Si vero res sic ad effectum pervenire non valeat, monachus causidicus tunc parat, ut quod alibi fieri non potuit, Romae fiat. Pro principe igitur saeculari Alpium frigus, Italiae calorem libenter patitur, qui pro magistro spirituali multo leviora forsitan invitus pateretur. Oneratur chartulis, auctoribus fultus revertitur, ponit diem causae, personas inducit, quae si velis, paratae sunt jurare quod est, et si velis, iterum jurare quod non est. Haec sunt principum negotia. Audi judicium Joannis Baptistae in consimili causa: Non licet tibi habere uxorem fratris tui (Marc. VI). Quid igitur dicam? Nonne magis amat monachus esse causidicus, de simul discumbentibus cum Herode, quam in vinculis, et carcere teneri cum Joanne? In quo convivio licet non videat caput Joannis in diseo, tamen videt quae effuso sanguine acquiruntur, vaccam viduae, et porcum pauperis. In carcere principis pauper moritur, et tamen de substantia pauperis comedens monachus principi blanditur. Sed et ego ipse, charissime, quandoque cum Herode in convivio moraliter discumbo, saltantem puellam considero, caput Joannis truncatum in disco conspicio. Herodes siquidem pellis gloria interpretatur. Omnis enim gloria filiarum Sion ab intus (Psal. XLIV); gloria vero filiarum saeculi deforis est. In convivio igitur cum Herode sedeo, cum in delectatione vitiorum, vanae gloriae favorem quaero, saltantem conspicio filiam Herodis, dum mihi placet vanitas curiositatis. Haec sunt illa duo, quae auferunt caput Joannis, vanitas scilicet et curiositas. Joannes gratia Dei interpretatur. Hujus gratiae Deus caput est. Caput igitur a corpore separatur, quando aliquis non Deo, sed sibi ascribit bonum quod operatur. Tales apud Deum gratiam non inveniunt, quia nec quaerunt. Superbi enim apud homines, apud Deum humiles gratiam quaerunt. Unde et Paulus: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia Dei in me vacua non fuit (I Cor. XV). Audit monachus causidicus Apostolum dicentem: Ne repetas (Luc. VI). Audit, et determinat: Ne repetas, inquit, cum litigio, non cum molestia prosequaris, et tamen si quid ei auferatur, subire judicium non recusat; periculum perjurii, cum vel aliquis pro seipso vel pro alio juret, non evitat. Inde conqueritur Apostolus, quod fraudem pati nolumus, quod judiciis contendamus, quod ira succensi nosmetipsos vindicamus, dicens: Non nosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum irae! (Rom. XII.) Proh dolor! Ubi vera religio? ubi perfectionis integritas? ubi charitatis invenitur fundamentum? Forsitan in claustralibus, qui seipsos judicantes quotidie accusant, summi judicis sententiam formidant dicentes: Non intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens (Psal. CXLII). Scrutantur enim claustrales judicia Domini vera, non saecularia, legem Domini custodiunt vivendo, meditando, amando. Vivendo puritas conscientiae, amando charitatis perfectio solet adipisci. Habet enim lex claustralium, judices et testes, atque consiliarios suos. In lege etenim Domini duo testes sunt, vita et conscientia; duo judices, meditatio et scientia; duo consiliarii, amor proximi et amor Dei. Bonus testis bona vita. Coram Deo testis est conscientia, coram hominibus vita. Concordant autem in judicio scientia et meditatio, dum quod fit aut quod dicitur diligenti consideratione providetur. Tota vero justitia praedictae legis pendet ex duobus praecedentibus consiliariis. Ex his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Si quid igitur in hoc saeculo perfectionis est, in claustralibus reperiri potest. Nec tamen servari potest integritas, nisi diligatur paupertas. Qui enim divitiis abundant, si cor apponant, gravantur curis, implicantur negotiis.