CAP. XVIII. De habitu pretioso. Abusio septima.

In vivendo docet Apostolus qualis esse debeat religionis habitus, ait enim: Non in veste pretiosa (I Tim. II). Qui mollitiei mulierum pretiosam vestem negat, putasne monacho pretiosiorem habitum concedat? Plus amat sponsus sponsae castitatem quam pretiosam vestem, plus simplicitatem quam tortum crinem. Sic immortalis sponsus plus amat interiorem habitum quam exteriorem. Molles mollia quaerunt, elati pretiosa, delicati speciosa. Exterior ergo superfluitas, animi nuntiat vanitatem. Juxta Regulam:

“Quod vilius occurrerit, non quod carius fuerit, emendum puto, ut sit diversitas inter indumentum palatii et monachi.”

Qui enim mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt (Matth. XI). Loquor qualiscunque canonicus de monachis. Sed quid dici debeat de quibusdam nostri ordinis canonicis? et mens, et facies vehementer erubescunt. Lectuli eorum culcitris fulciuntur plumeis, linteis et lodicibus accurate parantur, cothurnis teguntur et opertoriis, quod si forte videres, lectulum sponsae, quae sponsum desideret, forsitan aestimares. Cappa canonici, et cuculla monachi non differunt a pallio militis; sed, ut ait quidam sapiens, miles et monachus ex eodem panno partiuntur cucullam, et chlamydem. Non multum differt habitus canonici regularis et saecularis, sed si forte regularem videas, archidiaconum vel episcopum te vidisse contendas. Sed forsitan dices, delicatis delicata conveniunt, ex regula testimonium proferens. Ait enim beatus Augustinus:

“Si eis, qui venerunt ex moribus delicatis ad monasterium aliquid alimentorum, vestimentorum, operimentorumve datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur, cogitare debent, quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illi ad istam vitam descenderint.”

Consentimus auctoritati, ut detur delicato quod sufficiat ne deficiat, non quo superbiat. Audi et tu, charissime, beatum Augustinum.

“Non contingat, inquit, detestanda perversitas, et in monasterio (ubi quantum possunt, fiunt divites laboriosi) fiant pauperes delicati.”

Mentior, si non vidi quosdam, quorum paupertas talis erat, quando foris erant, quod nec ipsa necessaria poterant invenire. Et quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non poterant, erigentes cervicem, voluerunt sociari eis, ad quos foris accedere non audebant, sed egressi de paupere Ecclesia circuierunt ditiores, ut ibidem reciperentur, et qui semper veteres pannos aut viles habere consueverant, nunc semper novos aut pretiosos habere contendant, et qui ante conversionem lectulum proprium nusquam habebant, nunc si forte voluntas eis fuerit eundi aliquo, ornamenta lectuli secum portant. Timeo autem, ne in hujusmodi lectulis videantur somnia vanitatis, ne in eisdem patiatur animus illusionem carnis. Sicut in exteriori lectulo caro molliter volutatur, sic et in voluptatis lectulo anima spoliata virtutibus enerviter delectatur. In lectulo igitur fluxae mentis dum dilectus quaeritur, non invenitur. In hoc lectulo jacet paralyticus omni compage membrorum dissolutus, id est, animus in omni actione dissipatus in lectulo Jacob ad caput ponitur lapis, non pluma levitatis quae vento superbiae ad aquilonem rapitur, cum dicitur: Ponam sedem meam ad aquilonem, similis ero Altissimo (Isai. XIV). Jacob in itinere sub capite lapidem posuit, et dormivit, scalam vidit, angelos ascendentes et descendentes, et Dominum innixum scalae (Gen. XXVIII). In itinere dormit, qui in transitu vitae praesentis oculos (quos ad concupiscendum aperuerat) ab appetitu saecularium claudit. Videt angelos, quanto desiderio super se Deo inhaereant, quanto charitatis affectu nobis infirmis condescendant. Videt etiam Dominum innixum scalae, ut videat, si est intelligens aut requirens Deum (Psal. XIII). Nec mirum si hoc videat, qui caput in lapide posuit, id est, mentem in Christo. Audistis de lectulo, audite de vestimento: Et induit, inquit, eum mater sua vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat (Gen. XXVII). Forsitan cum audis, quod induit eum mater sua vestibus valde bonis, similiter pretiosis vestiri quaeris, dum legis tunicam Joseph fuisse talarem, conaris et tu habere longiorem. An nescis, quod, ut ait Apostolus, omnia contingebant illis in figura? (I Cor. X.) An ignoras, quod in Jacob fragantia vestimentorum famam designat virtutum; in Joseph tunica talaris perseverantiam longanimitatis? Hae sunt igitur vestes, quas apud se habebat Rebecca, et quibus induit Jacob cum a patre benediceretur, quia perseverans patientia custos est virtutum, ut in fine quilibet benedictione perfruatur. Inter illos etiam, qui tunicis induuntur voluptas pedem posuit, non quod camisiis utantur, sed quodam delicato panno, qui vulgo saia dicitur. In ostensione igitur lanei vestis, asperitatem conversationis ostendunt, sed in delectatione delicati panni suavitatis mollitiem quaerunt. Vidi et ego, ni fallor, monachum camisiam indutum, locantem et dicentem: carior est stamina, quam camisia; tunica vero vestiri magna est difficultas. Sed forsitan dices, quod infirmus fuit hujusmodi, imo sanus et petulans, et pingui residens equo, abundans rebus, et curias frequentans. Qui tamen ante conversionis habitum, pedes ire consueverat, nec semper lineis induebatur. Et ideo haec abusio non tantum claustri, sed etiam abusio saeculi potest appellari.