|
Non negat religio quod requirit necessitas naturae, prohibet tamen quod
appetit superfluitas gulae. Causari etenim solent quidam saeculares,
quod tam diversis et tam delicatis utuntur cibis, quod tam magno labore
cibus conficitur, et tam cito deglutitur. Nec minus forsitan causari
debent quidam religiosi, qui delicatiores possunt appellari. Qui enim
delicatiora quaerunt, delicatiores dici possunt. Cum enim legas
deliquisse Jonathan in gustu mellis (I Reg. XIV). Esau in edulio lentis
(Gen. XXV), Sodomitas in saturitate panis (Gen. XIII), putasne sine
periculo esse tot carnium ferculis, tot piscium generibus, tot
frixurarum diversitatibus delectari? Nonne sic differt palatium a
refectorio, sicut Aegyptus a deserto? Si igitur in deserto sumus,
mirandumne est si ollas carnium suspiramus? Ollas carnium suspirat, quem
carnis desiderium tentat. Isti autem quare suspirent, qui ollas carnium
semper habent? Adhuc escae (inquit) eorum erant in ore ipsorum, et ira
Dei ascendit super eos (Psal. LXXVII). Esca enim ventri, et venter
escis; Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI). Occidit enim
pingues eorum, et electos Israel impedivit (ibid.), et quorum Deus
venter est, et gloria in confusione eorum (Philip. III). Per
similitudinem saepe Scriptura loquitur, ut quod in re aliqua discerni
non potest, in consimili discernatur. Per similitudinem Deo venter
comparatur, cum dicitur: Quorum Deus venter est, et gloria eorum in
confusione. Solent enim diis templa construi, altaria erigi, ministri ad
serviendum ordinari, immolari pecudes, thura concremari. Deo siquidem
ventri templum est coquina, altare mensa, ministri coqui, immolatae
pecudes, coctae carnes, fumus incensorum, odor saporum. Haec in
Jerusalem non construuntur, sed in Babylone, quia quorum Deus venter
est, et gloria eorum in confusione. Ipse est enim princeps coquorum, qui
muros Jerusalem destruxit, qui transtulit vasa Domini in domum regis
Babylonis, et fecit vasa templi, vasa palatii, et, ut verius dicam, vasa
mensae divinae fecit vasa coquinae (IV Reg. XXV). Ait enim Apostolus:
Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos (I Cor. III). In hoc templo
vasa sunt corda, quae tunc sunt vasa templi Domini, cum plena virtutibus
placent divinae voluntati, fiunt autem vasa palatii, quando placere
desiderant cuilibet humanae potestati. Fiunt etiam vasa coquinae, dum
cor, quod prius sobrietati servierat, postea servit gulae. Unde
Jeremias: Qui nutriebantur, inquit, in croceis, amplexati sunt stercora
(Thren. IV). Crocus in Oriente nascitur, et colorat, et saporat. In
croceis igitur nutriuntur, qui in initio conversionis suae interius
sapore virtutum reficiuntur, exterius vero boni operis exemplo
colorantur. Sed hi, qui sic nutriuntur in croceis, amplexantur stercora,
dum post sobrietatis et continentiae vitam, revocat eos ventris cura. Et
fit quandoque, ut qui in sua domo ante conversionem sobrie vixerat,
postmodum in monasterio gulosus fiat. Placatur Deus venter diversorum
hostiis ferculorum, inclinat aurem rumoribus, excitatus saporum
generibus, demulcetur confabulatione non oratione, otio gratulatur,
somnolentia delectatur. Per similitudinem igitur Deo venter assimilatur,
dum ei tanta devotione per omnia serviatur. Habet itaque monachus
canonicos et conversos, qui ei obnixius serviant, eos videlicet, qui sub
otio in Ecclesia Dei remisse vivunt, qui non quaerunt secretas
orationes, sed fabulosas otiosorum confessiones; inter quos non
audiuntur singultus et suspiria compunctae mentis, sed risus et
cachinnationes, et ructus ingurgitati ventris. Miserabilior inter alias
abusiones haec abusio, ut delicatius in ecclesia quam in domo propria
vixisse convincaris, et dicatur de te: Parit sterilem, quae non parit,
et viduae bene non fecit (Job XXIV). Sterilis quae non parit, caro est,
quae, juxta verbum Domini, non prodest quidquam (Joan. VI). Vidua vero
est anima, quae sponso viduata est coelesti. Cui bene non facit, qui
inutilis carnis concupiscentiis deservit, et animae curam in excolendis
virtutibus non attendit.
|
|