CAP. XX. De rumore in claustro. Abusio nona.

Norunt aliqui, quod affluentiam ciborum comitari solet inundatio verborum. Norunt etiam multi quod saturitatem ventris sequitur levitas operis, et vanitas mentis. Scriptum est enim: Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII). Ludere, inquit, non legere. Sunt enim quidam qui, post delicati cibi diversa fercula, cum in claustro sedeant, non lectioni et silentio, sed rumoribus et curiositati vacant, qui locum et tempus loquendi et tacendi nusquam et nunquam servant, sed instabiles et otiosi nunc hos, nunc illos ad colloquium vocant. Pone, inquit Psalmista, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis (Psal. CXL). Ostium dixit, non murum. Si enim murus poneretur, loquendi licentia omnino negari videretur. Sed ostium ponitur, quod tempore et loco clauditur et aperitur. Est tempus et locus loquendi et tacendi. Aperitur itaque ostium in claustro hora constituta lectioni, in capitulo confessioni, in ecclesia orationi. Clauditur iterum in claustro confabulationi, in capitulo excusationi, in ecclesia vanae modulationi. Hoc ostium clauditur saepius fratribus noviter conversis, tepidis et perversis. Aperitur tamen eisdem propter necessitatem operis, vel ad doctrinam ordinis, seu ad aedificationem mentis. Potest hoc ostium appellari licentia loquendi, quae aperitur, aut clauditur, cum datur aut negatur. Per hoc ostium saepe introeunt, qui ostium mentis frangunt, fascinatio enim nugacitatis seducit cor. Cavendum est tamen, ne hoc ostium pateat vento venienti a regione deserti, ne domus quatuor angulis concussa subvertatur, et filii Job oppressi moriantur (Job I). Deserti regio, est daemonum seu perversorum fratrum a Deo derelicta multitudo, a quibus ventus venit, id est, gravis tentatio irruit, quae a tranquillitate conscientiam subvertit. Domus vero mentis, quae quatuor angulis, id est prudentia, temperantia, fortitudine et justitia constituitur, quandoque vento tentationis, seu turbine verborum quassata turbatur. Saepe etenim per ignaviam prudentia, per delectationem temperantia, fortitudo per timorem, justitia per amorem franguntur, quibus quassatis, virtutes animi, scilicet sapientia, intellectus, consilium, fortitudo, scientia, pietas et timor moriuntur, quando a suis contrariis feriuntur. Obruitur enim sapientia per stultitiam, intellectus per hebetudinem, consilium per praecipitationem, fortitudo per timorem, scientia per ignorantiam, pietas per duritiam, timor per superbiam. Sed ab hac ruina puer evadit, qui beato Job nuntiet, id est discretio mentis, quae cum animo agit, ut quod perdere coeperat, poenitudo conservet. Hi sunt rumores claustralium, ad quos non pertinent bella principum saecularium, sed pugnae tentationum. Delectare igitur, charissime, his rumoribus, non exterioribus. Venerat et alius nuntius ad beatum Job, qui diceret: Chaldaei fecerunt tres turmas, et invaserunt camelos, et tulerunt eos, necnon et pueros occiderunt gladio, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi (ibid.). Chaldaei feroces, id est daemones; cameli, bonas terrenarum rerum dispensationes, pueri custodes, sollicitas circumspectiones, nuntius qui evadit discretionem designat animi. Camelus partim mundum animal, quia ruminat, partim immundum, quia ungulam non dividit, bonas terrenorum dispensationes innuit, quas diabolus modo torpenti, modo praecipitata actione ferit, modo pigra vel immoderata locutione confundit, pene autem semper nimiis cogitationum molibus premit. Sic igitur Chaldaei tribus turmis camelos rapiunt, quando illicita cogitatione, superflua operatione, inordinata locutione curas dispensatorum confundunt. Saepe autem quid sibi, quid proximis debeat, attendit, nec per immoderationem sollicitudinis aliorum se negligit, nec per sui curam, aliorum postponit; sed, cum haec utraque solerter agit, aliqua subito causa emergit, quae omnes circumspectiones obruit; et sic sola discretio animo damna nuntiat, et quasi Dominum ad lamenta vocat. Audi igitur, charissime, quid tibi nuntiet puer, qui evasit, id est puritas discretionis quid nuntiet menti. Audi damna camelorum, et casum puerorum. Hi rapiuntur, illi moriuntur. Auferuntur curae dispensationum, dum per negligentiam perit puritas circumspectionum. Gaudent multi claustralium cum de regibus fabulantur, dum casus militum narrant, dum pro illis loquuntur, a quibus non agnoscuntur, multorum partes defendunt, pro multis irascuntur, pro multis litigant, ignorant tamen quod negant aut affirmant. Si autem de regibus sermo est, docet lectio claustri regum certamina casus et eventus bellorum, quomodo moriatur Saul, quis ejus mortem nuntiaverit David. Cum enim reverteretur David a caede Amalech, et maneret in Siceleg, venit homo de castris Saul ad David, dixitque ad eum David: Unde venis? De castris Israel, inquit, fugi. Quod est verbum, inquit, quod factum est? Qui ait: Saul et Jonathas filius ejus interierunt. Unde scis, inquit, quod mortui sunt? Et ait adolescens: Casu veni in montem Gelboe, et Saul incumbebat super hastam suam, et conversus post tergum suum, vidensque me vocavit. Cumque respondissem: Adsum, dixit: Quisnam es tu? Et aio ad eum: Amalechites ego sum. Sta, inquit, super me, et interfice me; et interfeci eum (II Reg. I). Hi sunt rumores ruminandi claustralibus. Cum enim reverteretur David a caede Amalech, venit ad eum homo de Castris Saul, quia dum post mortificationem vitiorum iterum carnis appetitus non tantum proprios lapsus nuntiat, sed etiam defectus aliorum narrat, fit ut per exempla majorum ad voluptatem carnis inclinet mentes aliorum. Quos enim Saul, nisi superbos in Ecclesia praelatos significat? qui ab humero et sursum eminere sibi videntur super universum populum. Qui in monte Gelboe ab Amalechita percussus occumbit, dum in monte superbiae posita, per diversa carnis desideria mens fluxa decurrit. Super Saul ut eum occideret, Amalechites stetit; quia animus, cui carnis delectatio dominatur, cito perit. Sed tu, charissime, praecipe uni de pueris tuis, id est spiritui purae discretionis, ut interficiat in te Amalechitam istum, qui ausus est manum mittere etiam nunc quotidie in Christum Domini. Haec enim multum nocent praelatis, amor scilicet propriae excellentiae, et voluptas carnis. Audire forsitan velles, charissime, rumores pacis non belli, concordiae non discordiae. Regina Saba novit rumores hujusmodi, quae, audita fama Salomonis, ingressa Jerusalem, locuta est ei universa quae habebat in corde suo, et ille docuit omnia quae proposuerat, vidensque civitatem, quam aedificaverat, et cibos mensae ejus et habitacula servorum, et ordinem ministrantium et vestes eorum, et pincernas, et holocausta, quae offerebat in domo Domini: Verus est, inquit, sermo, quem audivi in terra mea super sermonibus tuis, et sapientia tua. Non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod dimidia pars mihi nuntiata non fuerit. Major est sapientia, et opera tua, quam rumor, quem audivi (III Reg. X). Saba, captiva, vel, ut quidam volunt conversio vel incensio interpretatur. Dum enim aliquis sub lege peccati adhuc in saeculo positus tenetur, audita fama Salomonis per verbum praedicationis ad Dominum convertitur; conversus, igne charitatis accenditur. Et ingressa Jerusalem cum incipit diligere pacem, locuta est ei universa, quae habebat in corde suo per confessionem, et ille docet omnia verba, quae proposuerat, si poeniteat, habere remissionem. Videt regina Saba sapientiam veri Salomonis, quam ostendit nobis per humilitatem filii; videt domum Ecclesiae, quam quotidie aedificat per gratiam Spiritus sancti, videt cibos mensae, et habitacula servorum, id est intellectus diversos Scripturae, et congregationes religiosorum, videt ordinem ministrantium, id est statuta recte viventium. Considerat etiam vestes, martyrum scilicet et confessorum carnes, has purpureas rubore proprii sanguinis, illas vero nigras exercitio laboris, seu pallidas mortificatione carnis. Videt princernas, qui cum cibo praedicationis propinant vinum compunctionis. Accendit etiam holocausta, quae offeruntur in ara cordis contribulati. Sed cum haec videt animus noviter conversus, dicitur de eo quod sequitur, et non habebat ultra spiritum. Habebat, et non habebat. Habebat enim spiritum humiliatum non elatum, spiritum gratiae non nequitiae, spiritum Dei non spiritum mundi. Verus est, inquit, sermo, quem audivi in terra mea, et non credebam narrantibus mihi donec ipsa veni, et vidi oculis meis, et probavi quod media pars mihi nuntiata non fuerit. Parum itaque videtur captivo, liberato converso et accenso audire praedicationem, nisi veniat per affectum, videre per cognitionem, nisi probet per effectum. Cum enim videt in domo conversionis bona contemplationis, et recogitat in se ea, quae audierat adhuc in saeculo positus de bonis activae vitae, opera scilicet misericordiae, benignitatis et concordiae, pondus laboris, afflictionem carnis, vilitatem cibi, quietem silentii, et iterum attendit per contemplationem, futurae vitae praemia, ubi erit justis aeterna bonitas, felix aeternitas, gaudium sine dolore, quies sine labore, cum, inquam, haec videt, dicit: Media pars mihi nuntiata non fuerat. An nescis, quia Maria meliorem partem elegit, quae non auferetur ab ea? (Luc. X.) Quanto meliorem et longiorem, tanto majorem. In activa siquidem vita finis est in labore, in contemplativa vero nec defectus in bonis, nec terminus in delectatione.