|
Infirmitati mortalium omnipotens Deus benigne providens, in Ecclesiis
instituit tria, scilicet medicos, loca, remedia. Haec tria designantur
per Samaritanum, per stabulum, per vinum et oleum. Medici sunt praelati;
loca, capitula; modi poenitentiae, remedia. Attende igitur in Samaritano
praelatum; in stabulo capitulum, in infusione vini et olei, fomentum
consolationis, et asperitatem correptionis. In hoc capitulo est etiam
piscina compunctionis, in qua sanatus est infirmus post commotionem
verae confessionis. Nec tamen sanatur nisi unus. Nisi enim adsit unitas,
deest sanitas. Qui igitur amant litem, destruunt unitatem. Intolerabilis
igitur haec abusio, ut ibi litiges, ubi te ipsum accusare debes; ut ibi
augeatur culpa, ubi deleri potest; ut ubi contemmis vicarium Christi,
contemnas Christum. Ait enim ipse de praelatis: Qui vos spernit, me
spernit (Luc. X). Sed forsitan dicet aliquis: Religiosum pati possum
magistrum, sed cum negligentiam praelatorum considero, obedire contemno;
cum video fratres meipso deteriores, accusationes eorum pati nolo. Cum
dicis fratres teipso deteriores, deterior factus es. Quare contemnis
magistrum? An nescis Christum coram Pilato judicatum? An nescis regem
coeli a militibus in terra flagellatum? (Matth. XXVII.) Tulit Christus
crucem pro peccatis tuis, non pro suis, et tu virgam renuis? Flagellari
non erubuit coram populo, et tu dedignaris spoliari coram magistro?
Accusatur Christus, et tacet coram militibus, ut daret nobis exemplum
patientiae; accusaris et tu, et litigas, ut sis exemplum fratribus
perversitatis et malitiae. Quare ergo resistis Spiritui sancto? Spiritui
sancto resistunt, qui obdurata mente poenitere nolunt, qui veritati
contradicunt, et humilitatem confessionis spernunt. Si in hoc
perseveras, in Spiritum sanctum peccas. Sed qui peccat in Spiritum
sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo, neque in futuro (Luc.
XII). Quare ergo in loco remissionis inducis litem contradictionis? Hic
est locus diabolo prae caeteris odiosus, hic amittit quos alibi
acquisivit: hic est enim locus Spiritui sancto consecratus. Ubique
Pater, ubique Filius, ubique Spiritus sanctus; sed tamen, ut diximus
iste locus Spiritui sancto dicitur esse deputatus. Possunt enim quaedam
de persona Filii dici, quae non debent dici de persona Spiritus sancti.
Incarnatio siquidem pertinet ad Filium, nec incarnatum legimus Spiritum
sanctum. Sic etiam ad Spiritum sanctum proprie pertinet remissio
peccatorum. Diversae personae, idem Deus, una essentia, et ideo secundum
diversitatem personarum, diversa singulis assignantur officia.
Consideratur etenim in Patre pietas miserationis, in Filio affectus
redemptionis, in Spiritui sancto benignitas remissionis. Motus siquidem
Pater pietate misit Filium ut redimeret, promisit etiam Spiritum sanctum
in quo peccata dimitteret. Videsne quomodo pertinet ad Patrem potestas
mittentis, ad Filium humilitas obedientis, ad Spiritum sanctum remissio
poenitentis? Est igitur capitulum officina Spiritus sancti, in qua filii
Dei congregantur, ut ei reconcilientur. Noli esse frater quasi Satan
inter filios Dei (Job I). Inter filios Dei Satan dicitur, qui fratres
suos conturbat; qui fratribus detrahit, et eisdem malevolus insidiatur.
Satan, adversarius interpretatur. Et Satan est, qui magistro
contradicit, et fratribus adversatur. Ad quem dicit: Unde venis? (ibid.)
De eo quaeritur unde veniat, qui nunquam est stabilis, sed semper
instabilitatem amat. Unde et subditur: Circuivi terram, et perambulavi
eam (ibid.); hoc enim solent perversi fratres facere, officinas,
parentum domos, vicinas ecclesias vagando circuire. Sed cum Satanas a
facie Domini exiit, beato Job, et substantiae ejus molestus fuit; quia
quidam fratres perversi et cum remanent in claustris, et cum exeunt,
bene viventibus intus et exterius molesti fiunt. Scio tamen, quod
quidquid intus et exterius delinquitur, in capitulo per confessionem
relaxatur. Haec est domus vicina paradiso. De domo etenim confessionis
fit transitus ad beatitudinem aeternae pacis. Tres sunt itaque domus, in
quibus hospitamur egressi de carcere antiqui hostis, domus scilicet
misericordiae, domus obedientiae, domus indulgentiae. In domo
misericordiae, apud Patrem suscipimur per pietatem visitati; in domo
obedientiae, apud Filium per passionem redempti; in domo indulgentiae,
apud Spiritum sanctum per gratiam a peccati jugo liberati. Prima domus,
renuntiantibus peccato affinis est Aegypto. Secunda domus,
proficientibus in bono proxima est deserto. Tertia delectantibus in
Domino conjuncta est paradiso. Esto igitur humilis, ut sis in paradiso
sublimis. Noli quaeso, esse in capitulo, sicut Satan in coelo, vel sicut
Adam in paradiso. Unus enim desperat, alter excusat. Tanto autem Satan
deterior, quanto desperatior. An nescis Satan expulsum a capitulo coeli;
Adam a capitulo paradisi; Judam a capitulo Christi? Primum capitulum
fuit in coelo, secundum in paradiso, tertium in horto. In unoquoque
tamen praeerat Deus. In primo, prima culpa superbiae; in secundo,
inobedientiae; in tertio avaritiae et infidelitatis. De primo dicitur,
ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. XIV). De
secundo dicitur, de ligno boni et mali ne comedas (Gen. II). De tertio
dicitur, et retulit tringinta argenteos, et projecit in templo (Matth.
XXVII). Poena culpae primae, casus; secundae, labor; tertiae, laqueus.
De prima dicitur: Vidi Satanam quasi fulgur de coelo cadentem (Luc. X).
De secunda: In sudore vultus tui vesceris pane tuo (Gen. III). De
tertia: Laqueo se suspendit, et crepuit medius (Matth. XXVII). His
tribus tres claustralium assignantur ordines: hi videlicet, qui sedem
praelationis quaerunt; et illis qui nec praeesse possunt, nec obedire
volunt, alii autem, qui familiares magistris loculos portant, et in
occulto detrahentes magistros cruciant. Quid? nocetne dignitas, potestas
et familiaritas? Creatus in tanta dignitate angelus ut Lucifer
vocaretur, non attendens dignitatem Creatoris, casurus sedem quaesivit
elationis. Sic quidam claustralium dum generis nobilitate praeeminent,
dum litterarum scientia pollent dum voce modulationis placent, dum in
qualibet artium caeteros fratres praecellunt, elationis sedem petunt et
qui ex dono tanti muneris humiliores esse deberent, contra debiliores et
illitteratos superbi tument. Nostis etiam potestatem primi parentis, qui
cum in honore esset non intellexit (Psal. XLIII), sed dum suo Creatori
obedire contempsit, creaturae, cui praepositus erat subditus fuit. Sic
quidam ex data sibi potestate quandoque superbiunt, et licet eis alii
obediant, ipsi tamen obedire praelatis nolunt. Unde igitur processit
dejectio, in dignitate; unde subjectio in potestate; unde turbatio in
familiaritate? Unde iterum malum in angelo, cum nec praecessisset, nec
tunc esset? Unde peccatum in primo homine, cum melius deberet credere
praecepto Creatoris, quam suggestionibus antiqui hostis? Quomodo
contigit ut Judas, qui in tantum fuerat familiaris, in malum consenserit
Judaeis? Quare iterum Christus in tantum fecit eum familiarem sibi, quem
noverat inter discipulos deteriorem? Quo digredior? Quo ascendo?
Altioris est enim hoc operis et subtilioris. Scio tamen quod si veniret
Satanas ad capitulum confessionis, impetrare posset indulgentiam
remissionis. Sed ne desperaret homo, cum audiret angelum tantae
dignitatis desperasse, hominem tantae potestatis peccasse; discipulum
tantae familiaritatis apostatasse, ostendit nobis Deus exempla
quorumdam, qui peccaverunt, nec desperaverunt, sed amici Dei facti sunt.
An ignoras Petri negationem? (Matth. XXVI.) An nescis Thomae
dubitationem? (Joan. XX.) Nonne post culpam dilexit Mariam? (Luc. VII.)
Amat Christus confitentium humilitatem, non superborum obstinationem,
qui declinant cor suum in verba malitiae ad excusandas excusationes in
peccatis. Sed tu, benignissime Domine, inclina cor meum ad faciendas
justificationes tuas in omni tempore, ne declines cor meum in verba
malitiae (Psal. CXL), sed justitiae. Justus enim in initio accusator est
sui (Prov. XVIII). Quid est quod clare vis illi, quem nihil latet, cui
omne cor patet, qui videt in abscondito, qui novit cogitationes hominum?
Abscondit se Adam in paradiso post culpam, sed abscondi non potuit, qui
nudus fuit (Gen. III). Oculis enim omnipotentis Dei nuda et aperta sunt
omnia (Hebr. IV). Solent etiam ex nimia simplicitate praelatorum, vel
perversitate subditorum, in capitulo lites multiplicari, quia ubi deest
severitas disciplinae, oriuntur jurgia, crescunt rixae. Loquuntur de
exterioribus negotiis in domo confessionis, adducunt oves et boves in
capitulum, ut ubi haberi deberet sermo de animabus, habeatur cura de
bobus. Commoventur inter hujusmodi verba simpliciores fratres, turbantur
discreti, habent iracundi locum, perversi tempus loquendi. Conqueritur
Martha, respondet Maria, quia non est qui respondeat pro ea. Ubi enim
nimia simplicitas praelatorum non servat pacem claustralium, vel non
increpat culpas ministrantium, ibi nec Martha compescitur, nec Mariae
silentium custoditur. Lego questum Marthae, sed non lego responsionem
Mariae; lego tamen Christum pro hac ad illam respondisse. In responsione
siquidem Christi doceri possunt praelati. Hortatur enim Martham, laudat
Mariam. Illam, ne desistat a bona operatione; istam, ut perseveret in
contemplatione. Pulcher ordo recte viventium, ut in capitulo turbato
fratri non respondeat, nisi qui scit quid debet et quid deceat. In his
tribus personis designari potest forma perfectae religionis. In Martha
ministrantium, in Maria claustralium, in Christo praelatorum. In
capitulo itaque, in quo discreti praevalet auctoritas praelati, nemo
nisi jussus loquatur, nisi vel proclamet aliquem, vel de ordine quaerat,
vel culpam suam humiliter confiteatur. In his siquidem servandis summus
est medicus et perfecta medicina, severus magister non crudelis, et
rationabilis disciplina. Si enim aliquis emendatoriam vindictam ferre
recusaverit, nec tantum fratres sed etiam magistrum clamosus et impudens
contempserit, etiam si non abscesserit, de vestra societate projiciatur.
|
“Non enim, ut ait beatus Augustinus, hoc fit crudeliter, sed
misericorditer, ne contagione pestifera plurimos perdat.”
|
|
|
|