|
Cum non solum in caeteris officinarum locis, verum etiam in omnibus
motibus nihil fiat, quod cujusquam offendat aspectum, congruum mihi fore
videtur, ut maxime in ecclesia cum ad opus Dei ventum fuerit,
humilitatis honestas diligentius observetur, ut qui in ecclesiam ante
conspectum Dei convenimus, ne ibidem deteriores simus. Sunt enim quidam,
qui mente vagi, attoniti oculis, habitu dissoluti, plana parietum
prospicientes perlustrant, aliud cantant, et aliud cogitant. In choro
sunt corpore, sed in foro mente; nunc intus sunt, nunc foras exeunt; nec
tantum intus dissoluti, sed etiam cum exierint foras curiosi. Psalmodiae
verba proferunt, sed psalmodiae sensum non attendunt. Unde beatus
Gregorius.
|
“Vox, inquit, psalmodiae cum per intentionem cordis agitur, per hanc
omnipotenti Deo ad cor iter paratur, ut intentae menti, vel prophetiae
mysteria vel gratia compunctionis infundatur.”
|
|
Idem in eodem:
|
“Dum, inquit, per psalmodiam compunctio effunditur, via nobis in corde
fit, per quam ad Jesum in fine pervenitur.”
|
|
Sunt etiam alii voce dissoluti, qui vocis suae modulatione gloriantur,
nec tantum gaudent de dono gratiae, sed etiam alios spernunt tumentes
elatione, aliud cantant quam libri habeant, et aliud forsitan iterum
dicturi, si sint illud idem iterum cantaturi. Tanta est levitas vocis,
forsitan et mentis. Cantant forsitan, ut placeant populo magis quam Deo.
Qui sic cantant, non cantant cum Maria sorore Moysi, sed in palatio cum
Herodiade, ut placeant discumbentibus vel Herodi. Timeo autem, ne sicut
delectantur altitudine vocis, delectentur etiam elatione mentis. Nemo
tamen altius cantat eo, quem Dominus exaudire consuevit de monte sancto
suo, nemo dulcius quam cui Dominus inclinat aurem suam. Voce mea, inquit
David, ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo (Psal.
III). Esto igitur in valle humilitatis, ut in monte sancto exaudiri
merearis. Si sic cantas, ut ab aliis laudem quaeras, vocem tuam vendis,
et facis eam non tuam sed ementi suam. Cave ne monasterium vertas in
theatrum. Habes in potestate tua vocem tuam, habeto et animum, frangis
vocem, frange et voluntatem, servas consonantiam vocum, serva et
concordiam morum, ut per exemplum concordes proximo, et per voluntatem
Deo, per obedientiam magistro: haec est concordia morum. Sunt etiam tres
species sonorum, quae fiunt pulsu, flatu et cantu. Ad citharam pertinet
pulsus, ad organum flatus, et ad vocem cantus. Assignari potest haec
consonantia sonorum, concordiae morum: si referatur ad pulsum citharae,
manuum operatio; ad flatum organi, mentis devotio; ad cantum vocis
sermonis exhortatio. Percute igitur chordas citharae manu bonae
operationis, ut concordes proximo per exemplum mortificatae carnis.
Imple organum cordis flatu, id est, Spiritu sanctae inspirationis, ut
reddas Deo dulcem sonum piae devotionis. Ut iterum concordes magistro,
canta canticum novum, canticum obedientiae, non canticum contradictionis
et inobedientiae. Quid prodest dulcedo vocis sine dulcedine cordis?
Sicut per ascensus musicae frangis et elevas vocem, sic per ascensus et
descensus virtutum frangas et eleves mentem. Frangas descendens ad
compassionem proximi, eleves ascendens ad contemplationem Dei. Noli
cantare cum Lucifero in coelo, seu cum primo homine in paradiso, sed
cantes in templo cum Christo, ejiciens vendentes et ementes ex eo
(Matth. XXI), ejiciens vendentes datam gratiam, et ementes vanam
gloriam. Cantus diaboli cupiditas, cantus primi hominis voluptas,
secundi charitas. In cantu diaboli sunt tres falsae voces, et in cantu
primi hominis tres dissonae et discordes. In cantu etenim diaboli prima
vox est elationis, secunda suggestionis, tertia desperationis. Similiter
et in cantu primi hominis prima vox est delectatio, secunda consensus,
tertia excusatio. Ex his sex vocibus constat discordiae cantus. Musica
diaboli ab altiori voce cantare coepit; inchoavit enim in coelo
antiphonam elationis, dicens: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero
similis Altissimo (Isai. XIV). Altius igitur inchoavit quam debuit. Si
enim non excederet regulam subjectionis cantaret cum aliis angelis
canticum perpetuae felicitatis. Descendens vero de coelo inchoavit
antiphonam suggestionis in paradiso, desperationis in inferno. Differt
itaque musica Christi a musica diaboli: illa enim incipit a voce
sublimiori, haec autem ab humiliori. Audi igitur doctorem de musica
spirituali doctrinam nobis facientem: Discite, inquit, a me quia mitis
sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris (Matth.
XI). Videsne quomodo spiritualis musica incipit a voce humilitatis? In
musica siquidem Christi sex sunt voces inter se consonae et concordes.
Prima concordiae vox est humilitas cordis, secunda mortificatio carnis,
tertia compassio, quarta consolatio, quinta oratio, sexta devotio. Nota
ergo quomodo in concordia morum sunt descensus et ascensus virtutum.
Nota quomodo concordet humilitas mortificationi, mortificatio
compassioni, compassio consolationi, consolatio orationi, oratio
devotioni. Nota iterum in descensus quomodo pertineat devotio ad
orationem, oratio ad consolationem, consolatio ad compassionem,
compassio ad mortificationem, mortificatio ad humilitatem. In his sex
vocibus cantatur canticum novum, canticum charitatis. In his auditur
jubilum unitatis, consonum melos devotionis, contemplationis dulcedo.
|
|