|
Tenenda est, ut diximus, primum circumspectio in numero fratrum, ut tot
simul habitent, qui ordinate vivere possint, ne vel excusante paupertate
irregulariter vivant, vel pro multitudine cohabitantium, necessitati
eorum illicita quaerant. Qui enim multos congregant, necesse est, ut
eorum victui multa quaerant. Sed dum quaerunt plura, crescit exteriorum
cura, sparguntur per diversas regiones ecclesiae beneficia, sparguntur
et fratres, soli inter saeculares habitant nolentes pati fraudem, sed
judicio contendere parati. Qui vero per cellulas duo, vel tres, vel
etiam quatuor, aut quinque simul habitant, claustrali non coarctantur
lege, loquuntur et quando, et cui, et quomodo volunt. Nec horum tamen,
sive illorum vitam accuso. sed quid in utrisque periculi lateat,
annuntio. In his autem quidam monachi, quos haeredes beati Benedicti
novimus esse, discretionem servant, ut si fratrum superabundet numerus,
et detur eis possessionis locus remotior, non minus quam duodecim
fratres transmittunt, ne religionis opus paucitatis negligentia
corrumpatur.
|
|