|
Propositi nostri deinde temperanda est institutio, ne vel dissoluti
vivamus in deliciis, aut arduitate propositi desistamus a coepto. Ait
enim beatus Ambrosius super Psalmum Beati immaculati:
|
“Quid dicam de his? Sunt enim in nobis qui habent timorem Dei, sed non
secundum scientiam, statuentes duriora praecepta, quae non possit humana
conditio sustinere. Timor in eis est, quia videntur sibi consulere, sed
inscientia in eis, quia non compatiuntur naturae, nec aestimant ejus
possibilitatem.”
|
|
Compatiamur itaque naturae: non est enim extra naturae ordinem compati,
nec hi tamen ut sit ad nimiam delectationem carnis compassio, sed ad
sustentationem. Est et compassio, de proposito nostro. Ait enim beatus
Augustinus in regula, quam nobis tenendam proposuit:
|
“Si iis, qui venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid
alimentorum, vestimentorum, operimentorumve datur, quod aliis
fortioribus et ideo felicioribus non datur, cogitare debent quibus non
datur, quantum de sua saeculari vita illa ad istam descenderint, quamvis
usque ad aliorum, qui sunt corpore firmiores, frugalitatem pervenire
nequiverunt.”
|
|
Ordinet igitur nostri propositi legem mediocritas quae novit aequaliter
omnibus sua partiri.
|
|